THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
CONSIDERATIONES
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER IV.
DE SACRAMENTO
–––––
CAPUT XV.
Quod gratia devotionis humilitate et sui ipsius abnegatione acquiritur
Vox dilecti.
1. Oportet te devotionis gratiam instanter quaerere, desideranter petere, patienter et fiducialiter expectare, gratanter recipere, humiliter conservare, studiose cum ea operari, ac Deo terminum et modum supernae visitationis, donec veniat, committere. Humiliare praecipue te debes, cum parum aut nihil devotionis interius sentis; sed non nimium deici, nec inordinate contristari. Dat saepe Deus in uno brevi momento, quod longo negavit tempore; dat quandoque in fine, quod in principio orationis distulit dare.
2. Si semper cito gratia daretur, et pro voto adesset, non esset infirmo homini bene portabile. Propterea in bona spe et humili patientia expectanda est devotionis gratia. Tibi tamen et peccatis tuis imputa, cum non datur vel etiam occulte tollitur. Modicum quandoque est, quod gratiam impedit et abscondit; si tamen modicum, et non potius grande dici debeat, quod tantum bonum prohibet. Et si hoc ipsum modicum vel grande amoveris, et perfecte viceris, erit, quod petisti.
3. Statim namque, ut te Deo ex toto corde tradideris, nec hoc vel illud pro tuo libitu seu velle quaesieris, sed integre te in ipso posueris, unitum te invenies et pacatum; quia nil ita bene sapiet et placebit, sicut beneplacitum divinae voluntatis. Quisquis ergo intentionem suam simplici corde sursum ad Deum levaverit, seque ab omni inordinato amore seu displicentia cuiuslibet rei creatae evacuaverit, aptissimus gratiae percipiendae ac dignus devotionis munere erit. Dat enim Dominus ibi benedictionem suam, ubi vasa vacua invenerit. Et quanto perfectius infimis quis renuntiat, et magis sibi ipsi per contemptum sui moritur, tanto gratia celerius venit, copiosius intrat et altius liberum cor elevat.
4. Tunc videbit, et affluet, et mirabitur, et dilatabitur cor eius in ipso, quia manus Domini cum eo, et ipse se posuit totaliter in manu eius usque in saeculum. Ecce, sic benedicetur homo, qui quaerit Deum in toto corde suo, nec in vanum accipit animam suam. Hic in accipiendo sacram eucharistiam magnam promeretur divinae unionis gratiam, quia non respicit ad propriam devotionem et consolationem, sed super omnem devotionem et consolationem ad Dei gloriam et honorem.
Consideratio
Cum praesens sum et blandior, cum devotionem tribuo aut datam augeo, cum tantum prospera aut pro maiore parte iucunda praefero, tunc devote dicis: Dilecte mi, diligo te. Sed in benefactis solum me amare et laudare, quid grande est? Nam et peccatores hoc faciunt. Equidem me saepe benedicunt, cum acceperint, quod male cupiunt. Proficias, proficias et ad perfectionem ascende. Pigeat semper debilem et mollem esse; disce solidum edere cibum, non lacte parvulorum diutius vesci. Transi ad numerum fortium David, tenentium hastam et gladium et clypeum. Tolle crucem et sequere me. Festina inter illos computari, qui diversa gravamina et multa exilii genera pro me sciunt portare. Nimis inclinaris ad consolationem. Probare ergo te volo et inclinare ad latus aliud, ut experiaris, quid pati possis, ne tibi innocens et sancta videaris. Recedam nec dimittam, quin diligenter te examinem, si in facie mihi benedixeris (1).
Quod si moram fecero, expecta me usque in diem visitationis. Veniens veniam et promissioni meae satisfaciam. Tu autem orationi incumbe, sacrae lectioni intende et in omnibus patientiam et longanimitatem tene.
Abstuli a te desiderium tuum et volui temptare fidem et dilectionem tuam. Feci enim haec omnia, ut tuam infirmitatem apertius scires et meam bonitatem magis intellegeres. Agnosce ergo, quid ex me tibi veniat; vide, quam pauper ex tuo sis, si quando a me relinqueris. Nondum in vera tui cognitione plene profecisti. Et quia expedit plurimum hoc te scire, volui, ut experimento disceres. Bonum est tibi, quod aliquando desolaris, quod tribularis, quod humiliaris, ut sic propriam manifestius palpes infirmitatem (2). Experire modo te ipsam, agnosce, quid virium habeas. Si ex te est, quod habuisti, cur non tenuisti? Si nec illud tenere potuisti, cognosce, quia desuper accepisti. Da ergo honorem gratiae et confitere, quia sine me nihil potes facere. Considera, quam necessarius sum tibi, quam sufficiens et solus potens, in omni bono te confirmare (3). Ego numquam clausi viscera mea humiliter et serio deprecanti (4). Infinitae sunt miserationes meae, et quod uno tempore negatur, alio tempore poterit pie concedi (5).
Noli taedio vinci: sed coge corpus spiritui servire. Datur enim frequenter nova gratia devote psallenti. Si non ad primum oris tui sonum lectio sapit aut psalmus; expecta Domini gratiam: et persevera usque in finem. Veniet incunctanter Dominus: et visitabit desideranter ad se clamantem. Tunc mirabitur et dilatabitur cor tuum (Is 60, 5): in omnibus quae audieris et legeris. Et scies quia multiplex eius lex; et beatus quem ipse docuerit testimonia sua: ad faciendum ea omni tempore cum diligentia magna (6). Ecce, sic operatur Deus in vasis sibi electis. Si quis venit ad eum, non revertetur vacuus, qui libenter dat aquam sitienti et panem esurienti (7).
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 496-500.
Notae:
(1) Soliloquium animae c. 17, n. 4.
(2) Ib. n. 5.
(3) Soliloquium animae c. 17, n. 6.
(4) Ib. n. 9.
(5) Ib. c. 18, n, 4.
(6) Libellus spiritualis exercitii c. 5, P. 2, p. 340 sq, l. 29.
(7) Soliloquium animae c. 10, n. 7.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVII, Kraków 2017
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: