THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER IV.

 

DE SACRAMENTO

 

–––––

 

CAPUT XII.

 

Quod magna diligentia se debeat communicaturus Christo praeparare

 

Vox dilecti.

 

1. Ego sum puritatis amator et dator omnis sanctitatis. Ego cor purum quaero, et ibi est locus requietionis meae. Para mihi cenaculum grande stratum, et faciam apud te pascha cum discipulis meis. Si vis, ut veniam ad te et apud te maneam: expurga vetus fermentum, et munda cordis tui habitaculum. Exclude totum saeculum et omnem vitiorum tumultum; sede tamquam passer solitarius in tecto, et cogita excessus tuos in amaritudine animae tuae. Omnis namque amans suo dilecto amatori optimum et pulcherrimum praeparat locum, quia in hoc cognoscitur affectus suscipientis dilectum.

 

2. Scito tamen te non posse satisfacere huic praeparationi ex merito tuae actionis, etiam si per integrum annum te praeparares et nihil aliud in mente haberes. Sed ex sola pietate et gratia mea permitteris ad mensam meam accedere: ac si mendicus ad prandium vocaretur divitis, et ille nihil aliud habeat ad retribuendum beneficiis eius, nisi se humiliando et ei regratiando. Fac, quod in te est, et diligenter facito, non ex consuetudine, non ex necessitate, sed cum timore et reverentia et affectu accipe corpus dilecti Domini Dei tui, dignantis ad te venire. Ego sum, qui vocavi, ego iussi fieri; ego supplebo, quod tibi deest: veni, et suscipe me.

 

3. Cum gratiam devotionis tribuo, gratias age Deo tuo, non quia dignus es, sed quia tui misertus sum. Si non habes, sed magis aridum te sentis, insiste orationi, ingemisce et pulsa; nec desistas, donec merearis micam aut guttam gratiae salutaris accipere. Tu mei indiges, non ego tui indigeo. Nec tu me sanctificare venis, sed ego te sanctificare et meliorare venio. Tu venis, ut ex me sanctificeris et mihi uniaris; ut novam gratiam recipias et de novo ad emendationem accendaris. Noli neglegere hanc gratiam, sed praepara cum omni diligentia cor tuum, et introduc ad te dilectum tuum.

 

4. Oportet autem, ut non solum te praepares ad devotionem ante communionem, sed ut etiam te sollicite conserves in ea post sacramenti perceptionem. Nec minor custodia post exigitur, quam devota praeparatio prius. Nam bona postmodum custodia optima iterum est praeparatio ad maiorem gratiam consequendam. Ex eo quippe valde indispositus quis redditur, si statim fuerit nimis effusus ad exteriora solacia. Cave a multiloquio, mane in secreto, et fruere Deo tuo: ipsum enim habes, quem totus mundus tibi auferre non potest. Ego sum, cui te totum dare debes: ita ut iam ultra non in te, sed in me absque omni sollicitudine vivas.

 

 

Consideratio

 

In hoc agnoscitur uniuscuiusque devotio et amor ad Christum, secundum quod ingeniose se aptare curaverit ad susceptionem eius. Timendum, quod multi ideo fructum parvum accipiunt de mensa Christi, quia nec antea nec postea sunt in sufficienti custodia sui, nec satis reverenter recogitant, quis est, qui venturus est, nec postea ruminant, quia hodie Sanctus sanctorum ingressus est ad eos. Qui autem solliciti sunt, praeparare interiorem domum suam et occurrere laetanter obviam Christo, ipsi noverunt, quid efficaciae et suavitatis habeat haec sacrosancta communio (1). Defle maculas culpae, ablue intima contritione reatus conscientiae; et pete ab eo oleum misericordiae, largitionem plenae indulgentiae: ac restitutionem novae gratiae (2).

 

Quotienscumque te ad perceptionem corporis Christi praeparas et perceptum tecum habes, esto, quaeso, memor fidelium defunctorum et implora tanto ardentius misericordiam eius, quanto certius retines in te pignus aeternae redemptionis (3). Sicut nobis desideramus subveniri post mortem, ita et eis, quo melius possumus, Deo opitulante, laboremus subvenire. Oremus igitur pro caris nostris, quia post modicum eos sequemur, et cum melius habuerint, omnino in eadem necessitate recordabuntur nostri (4).

 

Convenit illo praecipue die, quo Christum sacramentaliter suscepimus ad hospitium cordis nostri, sacratiori nos insistere custodiae et saltem unum laetum diem cum ipso ducere, qui multis diebus et horis ab eius amplexu distrahimur. Non esset nimis mirum, si tunc anima devota cum eo esset tota, quando et ipse non dimidiatus, sed totus ad eam venire dignatus est Christus. Quis enim, veniente ad se amico carissimo, statim cum allocutus eum semel fuerit, foras egredi festinat, ipso solo in domo relicto; quin potius ingreditur cum eo, etiam si foris fuerit; et tanti hospitis curam alacriter excipit, ita ut aliis hinc inde occupatis huic soli se coniungit, tantoque familiarius alloquitur, propius assidet et cuncta dilectionis signa exhibet; quanto securior est, quia nemine praesente vel aspiciente possit verecundari vel prohiberi. Hoc modo susceptionis Christi adventus deberet ab omnibus famulantibus sibi recoli; et longe devotius et reverentius, quanto maior est omnibus amicis et creaturis, desideranter ab unoquoque nostrum recipi (5).

 

Salvator meus et Redemptor meus es tu: Domine Deus meus (6). Numquid mei indiges; qui caelum et terram ad nutum possides? Et si mei servitii non eges: ego tamen tui indigeo, cui servire teneor pro posse; cum mihi gratia et virtus semper ex te crescat: et totum bonum meum ex te pendeat (7).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 484-489.

 

Notae:

(1) De solitudine et silentio c. 2, n. 35.

 

(2) Sermones de vita et passione Domini 6, P. 3, p. 98, l. 22.

 

(3) Epistula 5, n. 3.

 

(4) Ib. n. 1.

 

(5) De solitudine et silentio c. 2, n. 31 32.

 

(6) Sermones de vita et passione Domini 5, P. 3, p. 89, l. 20.

 

(7) Ib. 7, P. 3, p. 101 sq, l. 31.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: