THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER IV.

 

DE SACRAMENTO

 

–––––

 

CAPUT XI.

 

Quod corpus Christi et sacra scriptura maxime sint animae fideli necessaria

 

Vox discipuli.

 

1. O dulcissime Domine Iesu, quanta est dulcedo devotae animae, tecum epulantis in convivio tuo, ubi ei non alius cibus manducandus proponitur, nisi tu, unicus dilectus eius, super omnia desideria cordis eius desiderabilis. Et mihi quidem dulce foret in praesentia tua ex intimo affectu lacrimas fundere, et cum pia Magdalena pedes tuos lacrimis irrigare. Sed ubi est haec devotio? ubi lacrimarum sanctarum copiosa effusio? Certe in conspectu tuo et sanctorum angelorum tuorum totum cor meum ardere deberet et ex gaudio flere. Habeo enim te in sacramento vere praesentem, quamvis aliena specie occultatum.

 

2. Nam in propria et divina claritate te conspicere, oculi mei ferre non possent, sed neque totus mundus in fulgore gloriae maiestatis tuae subsisteret. In hoc ergo imbecillitati meae consulis, quod te sub sacramento abscondis. Habeo vere et adoro, quem angeli adorant in caelo; sed ego adhuc interim in fide, illi autem in specie et sine velamine. Me oportet contentum esse in lumine verae fidei, et in ea ambulare, donec aspiret dies aeternae claritatis, et umbrae figurarum inclinentur. Cum autem venerit, quod perfectum est, cessabit usus sacramentorum; quia beati in gloria caelesti non egent medicamine sacramentali; gaudent enim sine fine in praesentia Dei, facie ad faciem gloriam eius speculantes; et de claritate in claritatem abyssalis Deitatis transformati, gustant verbum Dei caro factum, sicut fuit ab initio et manet in aeternum.

 

3. Memor horum mirabilium, grave mihi fit taedium etiam quodlibet spirituale solacium: quia quamdiu Dominum meum aperte in sua gloria non video, pro nihilo duco omne, quod in mundo conspicio et audio. Testis es tu mihi, Deus, quod nulla res me potest consolari, nulla creatura quietare, nisi tu, Deus meus, quem desidero aeternaliter contemplari. Sed non est hoc possibile, durante me in hac mortalitate. Ideo oportet, ut me ponam ad magnam patientiam, et me ipsum in omni desiderio tibi submittam. Nam et sancti tui, Domine, qui tecum iam in regno caelorum exultant, in fide et patientia magna, dum viverent, adventum gloriae tuae expectabant. Quod illi crediderunt, ego credo; quod illi speraverunt, ego spero; quo illi pervenerunt, per gratiam tuam me venturum confido. Ambulabo interim in fide, exemplis confortatus sanctorum. Habebo etiam libros sanctos pro solacio et vitae speculo; atque super haec omnia sanctissimum corpus tuum pro singulari remedio et refugio.

 

4. Duo namque mihi necessaria permaxime sentio in hac vita, sine quibus mihi importabilis foret ista miserabilis vita. In carcere corporis huius detentus, duobus me egere fateor, cibo scilicet et lumine. Dedisti itaque mihi infirmo sacrum corpus tuum ad refectionem mentis et corporis, et posuisti lucernam pedibus meis verbum tuum. Sine his duobus bene vivere non possem; nam verbum Dei lux animae meae, et sacramentum tuum panis vitae. Haec possunt etiam dici mensae duae, hinc et inde in gazophylacio sanctae Ecclesiae positae. Una mensa est sacri altaris, habens panem sanctum, id est, corpus Christi pretiosum; altera est divinae legis, continens doctrinam sanctam, erudiens fidem rectam, et firmiter usque ad interiora velaminis, ubi sunt sancta sanctorum, perducens.

 

5. Gratias tibi, Domine Iesu, lux lucis aeternae, pro doctrinae sacrae mensa, quam nobis per servos tuos prophetas et apostolos aliosque doctores ministrasti. Gratias tibi, Creator ac Redemptor hominum, qui ad declarandam toti mundo caritatem tuam, cenam parasti magnam, in qua non agnum typicum, sed tuum sanctissimum corpus et sanguinem proposuisti manducandum: laetificans omnes fideles convivio sacro, et calice inebrians salutari, in quo sunt omnes deliciae paradisi, et epulantur nobiscum angeli sancti, sed suavitate feliciori.

 

6. O quam magnum et honorabile est officium sacerdotum, quibus datum est Dominum maiestatis verbis sacris consecrare, labiis benedicere, manibus tenere, ore proprio sumere, et ceteris ministrare! O quam mundae debent esse manus illae, quam purum os, quam sanctum corpus, quam immaculatum cor erit sacerdotis, ad quem totiens ingreditur auctor puritatis! Ex ore sacerdotis nihil nisi sanctum, nihil nisi honestum et utile procedere debet verbum, qui tam saepe Christi accipit sacramentum.

 

7. Oculi eius simplices et pudici, qui Christi corpus solent intueri. Manus purae et in caelum elevatae, quae Creatorem caeli et terrae solent contrectare. Sacerdotibus specialiter in lege dicitur: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum, Dominus Deus vester.

 

8. Adiuvet nos gratia tua, omnipotens Deus, ut, qui officium sacerdotale suscepimus, digne ac devote tibi in omni puritate et conscientia bona famulari valeamus. Et si non possumus in tanta innocentia vitae conversari, ut debemus: concede nobis tamen digne flere mala, quae gessimus, et in spiritu humilitatis ac bonae voluntatis proposito tibi ferventius de cetero deservire.

 

 

Consideratio

 

Intolerabile mihi prorsus foret in hoc mundo vivere, nisi spem haberem in te, Domine. Desiderium animae meae est esse tecum in regno caelorum; sed quia tempus meum nondum est paratum, expectabo te usque ad vesperam. Interim haec mihi sit consolatio in loco peregrinationis meae, quod memor sum nominis tui et maximae caritatis tuae, et quod praesentem te habeo in fide et sacramentis ecclesiae (1). O benignissime Domine Iesu Christe, misericordia mea et refugium meum in omni tribulatione et angustia mea; o utinam digneris quandoque cum caelesti lumine comitantibus angelis in domum animae meae intrare: et cum aureo turibulo aromatibus pleno omnia interiora mea turificare, et cor meum in templum Sancti Spiritus consecrare; cruce sancta signare, oleo gratiae inungere: auream urnam cum manna ibi reponere, et librum legis tuae lateri meo fixe applicare; ut in eo studeam caelestia ac divina mandata tua die ac nocte: quamdiu dego exul in terra (2).

 

O salutaris hostia quae caeli pandis ostium; quam mirabilia dicuntur de te, quam ineffabilia sunt omnia quae latent in te: quam pie et veraciter creduntur de te, et invisibiliter operantur per te. Haec nobis proponuntur fideliter credenda, reverenter celebranda: desideranter sumenda, suaviter gustanda; incessanter recolenda, ardenter amplectenda: et cotidie pro omnium salute gratissime Deo Patri offerenda. Nam quotiens missa celebratur, et hostia verbo Dei consecratur; totiens Deus noster ad homines venit: pro hominibus de caelo descendit; cum hominibus manere desiderat, quos creavit et redemit: ac in aeternum beatificare intendit sicut promisit dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus: usque ad consummationem saeculi (Mt 28, 20). O solatiosum verbum, o pium et fidele testimonium, o magnum et indubitabile divinumque promissum: Deum habere secum in sacramento praesentem; quem angeli habent et adorant in caelo regnantem (3).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 477-484.

 

Notae:

(1) Soliloquium animae c. 22, n. 6.

 

(2) Sermones ad novicios 30, P. 6, p. 303 sq, l. 22.

 

(3) Sermones ad novicios 30, P. 6, p. 309 sq, l. 25.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: