THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER IV.

 

DE SACRAMENTO

 

–––––

 

CAPUT X.

 

Quod sacra communio de facili non est relinquenda

 

Vox dilecti.

 

1. Frequenter recurrendum est ad fontem gratiae et divinae misericordiae, ad fontem bonitatis et totius puritatis: quatenus a passionibus tuis et vitiis curari valeas, et contra universas temptationes et fallacias diaboli fortior atque vigilantior effici merearis. Inimicus sciens fructum et remedium maximum in sacra communione positum, omni modo et occasione nititur fideles et devotos, quantum praevalet, retrahere et impedire.

 

2. Cum enim quidam sacrae communioni se aptare disponunt, peiores satanae immissiones patiuntur. Ipse nequam spiritus, ut in Iob scribitur, venit inter filios Dei, ut solita illos nequitia sua perturbet, aut timidos nimium reddat et perplexos: quatenus affectum eorum minuat vel fidem impugnando auferat: si forte aut omnino communionem relinquant, aut cum tepore accedant. Sed non est quidquam curandum de versutiis et phantasiis illius, quantumlibet turpibus et horridis; sed cuncta phantasmata in caput eius sunt retorquenda. Contemnendus est miser et deridendus; nec propter insultus eius et commotiones, quas suscitat, sacra est omittenda communio.

 

3. Saepe etiam impedit nimia sollicitudo pro devotione habenda, et anxietas quaedam de confessione facienda. Age secundum consilium sapientum, et depone anxietatem et scrupulum; quia gratiam Dei impedit et devotionem mentis destruit. Propter aliquam parvam turbationem vel gravitatem sacram ne dimittas communionem; sed vade citius confiteri, et omnes offensiones aliis libenter indulge. Si vero tu aliquem offendisti, veniam humiliter precare, et Deus libenter indulgebit tibi.

 

4. Quid prodest diu tardare confessionem, aut sacram differre communionem? Expurga te cumprimis, expue velociter venenum, festina accipere remedium, et senties melius, quam si diu distuleris. Si hodie propter istud dimittis, cras forsitan aliud maius eveniet: et sic diu posses a communione impediri et magis ineptus fieri. Quanto citius vales, a praesenti gravitate et inertia te excutias: quia nihil importat diu anxiari, diu cum turbatione transire, et ob cotidiana obstacula se a divinis sequestrare. Immo plurimum nocet diu communionem protelare; nam et gravem torporem consuevit inducere. Pro dolor! quidam tepidi et dissoluti moras confitendi libenter accipiunt, et communionem sacram idcirco differri cupiunt, ne ad maiorem sui custodiam se dare teneantur.

 

5. Heu, quam modicam caritatem et debilem devotionem habent, qui sacram communionem tam faciliter postponunt! Quam felix ille et Deo acceptus habetur, qui sic vivit, et in tali puritate conscientiam suam custodit, ut etiam omni die communicare paratus, et bene affectatus esset, si ei liceret, et sine nota agere posset. Si quis interdum abstinet humilitatis gratia, aut legitima impediente causa, laudandus est de reverentia. Si autem torpor obrepserit, se ipsum excitare debet, et facere, quod in se est; et Dominus aderit desiderio suo pro bona voluntate, quam specialiter respicit.

 

6. Cum vero legitime praepeditus est, habebit semper bonam voluntatem, et piam intentionem communicandi, et sic non carebit fructu sacramenti. Potest enim quilibet devotus, omni die et omni hora, ad spiritualem Christi communionem salubriter et sine prohibitione accedere; et tamen certis diebus et statuto tempore corpus sui Redemptoris cum affectuosa reverentia sacramentaliter debet suscipere, et magis laudem Dei et honorem praetendere, quam suam consolationem quaerere. Nam totiens mystice communicat, et invisibiliter reficitur, quotiens incarnationis Christi mysterium passionemque devote recolit, et in amore eius accenditur.

 

7. Qui aliter se non praeparat, nisi instante festo, vel consuetudine compellente, saepius imparatus erit. Beatus, qui se Domino in holocaustum offert, quotiens celebrat aut communicat. Non sis in celebrando nimis prolixus aut festinus, sed serva bonum communem modum, cum quibus vivis. Non debes aliis generare molestiam et taedium, sed communem servare viam secundum maiorum institutionem, et potius aliorum servire utilitati, quam propriae devotioni vel affectui.

 

 

Consideratio

 

Qui caelum inhabitat et omnem caelestem curiam sua deifica praesentia laetificat, adhuc cum pauperibus hominibus esse eorumque hospitia mendicare et ingredi, quotienscumque desideraverint et sibi aperuerint, non despicit. Unde sic ait: «Ecce, ego sto ante ostium et pulso; si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum» (Apc 3, 20).

 

Fit autem ista cena, quandocumque Christus spirituali mente vel etiam communione sacramentali devote et suscipitur et manducatur (1).

 

Tam pius et misericors est Iesus: tam dulcis et mitis est Christus; ut si quis ei locum in corde praeparaverit, absque dubio lumen gratiae suae libenter illi ostendet: et cum eo cenabit (2).

 

Est maxima consolatio animae, despicientis iam cuncta praesentia, soli Deo et sibi in silentio vacare, ut Christum, consolatorem animarum omnium, saepius ad suam sumat consolationem et profectum. Non est illi materia externae laetitiae, non aegra spes longioris vitae; sed habet intus in anima Christum, propter quem omnia terrena solacia aestimat detrimenta, loquens cum beatissima Agatha. Mens mea solidata est et in Christo fundata, ideo non curo haec ima. Tantum mihi consortium suum Christus donet amicabiliterque confabuletur, et satis dulciter consolabor. Excedunt quippe eius colloquia omnium consolatorum verba (3).

 

Sed omnium bonorum aemulator, diabolus, tantam considerans hominis cum Deo pactionem, non patitur eum sine molestia temptationis in sancto proposito consistere. Curandum ergo summopere est et vigilandum contra nequitias eius. Nam saepe gravi tristitia, saepe taedio affligit bene conversantem, et cuncta quae possunt eum angustiare, ad memoriam ducit (4). Lapsum tepidum hostis callidus decipit; quatenus parum paeniteat, tarde ad confessionem eat: communicare differat (5). Sed quisquis firmiter in Deo confidit eiusque amori nihil anteponit, sed mundum et omnia, quae mundi sunt, calcare appetit, se ipsumque volenti animo ad omnes perferendas tristitias, amaritudines et gravedines exponit, nullumque aliud solacium quam Christum, unicum omnium bonorum solacium, concupiscit, profecto non tantum tristitiae et acediae, sed omnium temptantium vitiorum victor et expulsor erit. Eleganter persuadet S. Antonius dicens. Unica ratio vincendi inimicum laetitia spiritualis. Nam qui virilis est et alacer in Domino, quamvis fuerit impetitus temptationibus, potens erit adversarium suum expugnare. E contrario tristitiae et acediae morbo languens, etiamsi armamenta resistendi habet, nulla utitur potentia. Deficit enim corde et formidine, ac pusillanimitate propria saepe ante prosternitur, quam labor eum proelii tangat. Quapropter, o miles Christi, indue animam virilem et ne paveas ad sonitum folii volantis; sed resumptis viribus sta constanter adversus multiplices diaboli conatus nec credas mendacio eius. Dominus omnipotens ipse erit protector tuus et merces tua magna nimis (6).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 470-477.

 

Notae:

(1) De solitudine et silentio c. 2, n. 33.

 

(2) Sermones ad novicios 4, P. 6, p. 35, l. 27.

 

(3) De solitudine et silentio c. 2, n. 36.

 

(4) Ib. n. 37.

 

(5) Sermones ad novicios 15, P. 6, p. 117, l. 10.

 

(6) De solitudine et silentio c. 2, n. 37 38 39.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: