THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER IV.

 

DE SACRAMENTO

 

–––––

 

Devota exhortatio ad sacram communionem

 

Vox Christi.

 

Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos, dicit Dominus. Panis, quem ego dabo, caro mea est, pro mundi vita. Accipite et comedite, hoc est Corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Verba, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.

 

–––––

 

CAPUT I.

 

Cum quanta reverentia Christus sit suscipiendus

 

Vox discipuli.

 

1. Haec sunt verba tua, Christe, veritas aeterna, quamvis non uno tempore prolata, nec uno in loco conscripta. Quia ergo tua sunt et vera, gratanter mihi et fideliter cuncta sunt accipienda. Tua sunt, et tu ea protulisti; et mea quoque sunt, quia pro salute mea ea edidisti. Libenter suscipio ea ex ore tuo, ut arctius inserantur cordi meo. Excitant me verba tantae pietatis, plena dulcedinis et dilectionis; sed terrent me delicta propria, et ad capienda tanta mysteria me reverberat impura conscientia. Provocat me dulcedo verborum tuorum, sed onerat multitudo vitiorum meorum.

 

2. Iubes, ut fiducialiter ad te accedam, si tecum velim habere partem, et ut immortalitatis accipiam alimoniam, si aeternam cupiam obtinere vitam et gloriam. Venite, inquis, ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. O dulce et amicabile verbum in aure peccatoris, quod tu, Domine Deus meus, egenum et pauperem invitas ad communionem tui sanctissimi Corporis. Sed quis ego sum, Domine, ut ad te praesumam accedere? Ecce, caeli caelorum te non capiunt; et tu dicis: Venite ad me omnes.

 

3. Quid sibi vult ista piissima dignatio et tam amicabilis invitatio? Quomodo ausus ero venire, qui nihil boni mihi conscius sum, unde possim praesumere? Quomodo te introducam in domum meam, qui saepius offendi benignissimam faciem tuam? Reverentur angeli et archangeli, metuunt sancti et iusti; et tu dicis: Venite ad me omnes? Nisi tu, Domine, hoc diceres, quis verum esse crederet? Et nisi tu iuberes, quis accedere attemptaret?

 

4. Ecce, Noë, vir iustus, in arcae fabrica centum annis loboravit, ut cum paucis salvaretur: et ego quomodo me potero una hora praeparare, ut mundi fabricatorem cum reverentia sumam? Moyses, famulus tuus magnus et specialis amicus tuus, arcam ex lignis imputribilibus fecit, quam et mundissimo vestivit auro, ut tabulas legis in ea reponeret: et ego, putrida creatura, audebo te, conditorem legis ac vitae datorem, tam facile suscipere? Salomon, sapientissimus regum Israel, templum magnificum septem annis in laudem nominis tui aedificavit, et octo diebus festum dedicationis eius celebravit, mille hostias pacificas obtulit et arcam foederis in clangore buccinae et iubilo in locum sibi praeparatum sollemniter collocavit. Et ego infelix et pauperrimus hominum, quomodo te in domum meam introducam, qui vix mediam expendere devote novi horam et utinam vel semel digne fere mediam?

 

5. O mi Deus, quantum illi ad placendum tibi agere studuerunt! Heu, quam pusillum est, quod ago: quam breve expleo tempus, cum me ad communicandum dispono! Raro totus collectus, rarissime ab omni distractione purgatus. Et certe in tua salutari deitatis praesentia nulla deberet occurrere indecens cogitatio, nulla etiam occupare creatura: quia non angelum, sed angelorum dominum suscepturus sum hospitio.

 

6. Est tamen valde magna distantia inter arcam foederis cum suis reliquiis et mundissimum corpus tuum cum suis ineffabilibus virtutibus; inter legalia illa sacrificia futurorum praefigurativa et veram corporis tui hostiam, omnium antiquorum sacrificiorum completivam.

 

7. Quare igitur non magis ad tuam venerabilem inardesco praesentiam? Cur non maiori me praeparo sollicitudine ad tua sancta sumenda, quando illi antiqui sancti patriarchae et prophetae, reges quoque et principes, cum universo populo, tantum devotionis demonstrarunt affectum erga cultum divinum?

 

8. Saltavit devotissimus rex David coram arca Dei totis viribus, recolens beneficia olim indulta patribus; fecit diversi generis organa, psalmos edidit, et cantari instituit cum laetitia, cecinit et ipse frequenter in cithara, Spiritus Sancti afflatus gratia; docuit populum Israel toto corde Deum laudare, et ore consono diebus singulis benedicere et praedicare. Si tanta agebatur tunc devotio, ac divinae laudis extitit recordatio coram arca testamenti: quanta nunc mihi et omni populo christiano habenda est reverentia et devotio in praesentia sacramenti, in sumptione excellentissimi corporis Christi?

 

9. Currunt multi ad diversa loca pro visitandis reliquiis sanctorum, et mirantur auditis gestis eorum, ampla aedificia templorum inspiciunt, et osculantur sericis et auro involuta sacra ossa ipsorum. Et ecce, tu praesens es hic apud me in altari, Deus meus, Sanctus sanctorum, Creator hominum, et Dominus angelorum. Saepe in talibus videndis curiositas est hominum et novitas invisorum, et modicus reportatur emendationis fructus, maxime ubi est tam levis sine vera contritione discursus. Hic autem in sacramento altaris totus praesens es, Deus meus, homo Christus Iesus: ubi et copiosus percipitur aeternae salutis fructus, quotienscumque fueris digne ac devote susceptus. Ad istud vero non trahit levitas aliqua, nec curiositas aut sensualitas, sed firma fides, devota spes et sincera caritas.

 

10. O invisibilis conditor mundi Deus, quam mirabiliter agis nobiscum; quam suaviter et gratiose cum electis tuis disponis, quibus temet ipsum in sacramento sumendum proponis! Hoc namque omnem intellectum superat; hoc specialiter devotorum corda trahit et accendit affectum. Ipsi enim veri fideles tui, qui totam vitam suam ad emendationem disponunt, ex hoc dignissimo sacramento magnam devotionis gratiam et virtutis amorem frequenter recipiunt.

 

11. O admirabilis et abscondita gratia sacramenti, quam norunt tantum Christi fideles, infideles autem et peccatis servientes experiri non possunt! In hoc sacramento confertur spiritualis gratia, et reparatur in anima virtus amissa, et per peccatum deformata redit pulchritudo. Tanta est aliquando haec gratia, ut ex plenitudine collatae devotionis non tantum mens, sed et debile corpus vires sibi praestitas sentiat ampliores.

 

12. Dolendum tamen valde et miserandum super tepiditate et neglegentia nostra, quod non maiori affectione trahimur ad Christum sumendum, in quo tota spes salvandorum consistit et meritum. Ipse enim est sanctificatio nostra et redemptio; ipse consolatio viatorum, et sanctorum aeterna fruitio. Dolendum itaque valde, quod multi tam parum hoc salutare mysterium advertunt, quod caelum laetificat, et mundum conservat universum. Heu caecitas et duritia cordis humani, tam ineffabile donum non magis attendere, et ex cotidiano usu etiam ad inadvertentiam defluere!

 

13. Si enim hoc sanctissimum sacramentum in uno tantum celebraretur loco, et ab uno tantum consecraretur sacerdote in mundo: quanto putas desiderio ad illum locum et ad talem Dei sacerdotem homines afficerentur, ut divina mysteria celebrari viderent? Nunc autem multi facti sunt sacerdotes, et in multis locis offertur Christus, ut tanto maior appareat gratia et dilectio Dei ad hominem, quanto latius est sacra communio diffusa per orbem. Gratias tibi, Iesu bone, pastor aeterne, qui nos pauperes et exules dignatus es pretioso corpore et sanguine tuo reficere, et ad haec mysteria percipienda etiam proprii oris tui alloquio invitare, dicendo: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.

 

 

Consideratio

 

Ego sum panis vivus de caelo descendens: qui praesto vitam mundo. Ego sum pastor bonus qui pasco oves meas simplices et oboedientes: voluntatem propriam relinquentes, et meam in omnibus sequentes. Ego sum manna absconditum gaudium angelorum, pascha christianorum, felicitas sanctorum; angelos aperta visione laetificans: et homines in terra sacramento meo communicans (1). Veniant ad me humiles et devoti: procedant sacerdotes et ministri albis induti; accedant ad mensam meam cum summa reverentia singuli christiani (2).

 

Dicite filiae Sion: Ecce Rex tuus venit tibi mansuetus (3) (Mt 21, 5). Ecce Rex tuus, venit tibi. Ecce Rex tuus; non terrenus non temporalis, nec mortalis: sed caelestis aeternus et immortalis. Ecce venit non regnare in mundo: sed salvare: mundum sanguine suo. Ecce Rex non rex Romanorum aut Francorum: sed Rex regum et Dominus omnium dominorum. . . . Ecce Rex tuus quem desideras quem amas: in quem credis, et in quo speras. . . . Ab ipso dependet caelum et terra: et eius imperio regitur omnis creatura. Huius potentiae nemo resistere potest: eius sapientia disponuntur universa. . . . Ecce venit. Venit non in auro et argento, nec indutus purpura et bysso; non in equis phaleratis, aut armis splendentibus, non in clangore buccinae et citharae: sed in humilitate et paupertate, in mansuetudine et caritate; ut amaretur potius quam timeretur: ut attraheret magis ad se peccatores quam fugaret. . . . Venit infirmitatem tuam adiuvare: et tolerantiam in adversis docere. Venit a terrenorum appetitu revocare: et ad caelestia amanda sustollere. Venit virtutes praedicare: et finem vitiis imponere. Venit gratiam infundere: et caelestium consolationum dulcedine laetificare. Venit omnibus bonis te replere: et ab omnibus malis eripere. . . . Venit omnia sua tibi conferre: et super omnia bona se ipsum tibi in perpetuum fruendum praebere. Venit ad errantem via; ad ignorantem veritas, ad mortuum vita: ad caecum lumen, ad infirmum medicus; ad desolatum consolator (4).

 

O si bene intellegeres ac diligenter animadverteres qualis ac quantae maiestatis sit iste Rex gloriae; attolleres utique portas cordis tui affectuosissime, et introduceres ad te Regem perennis gloriae: quia cum summa exultatione, cum ingenti honore, et sollemni praeparatione, decet talem ac tantum Regem suscipere. Si enim mandasset tibi rex aliquis terrenus, aut unus ex principibus eius, cras veniam ad te, para mihi hospitium, volo apud te mansionem facere; qualem putas haberes sollicitudinem, quantamque duceres admirationem? Nunc ecce mandat tibi Rex de caelo loquens per prophetam (Am 4, 12), praeparare in occursum Dei tui Israel: quia ego veniam et habitabo in medio tui. Idcirco ad hunc suscipiendum hospitem, cordis tui adorna thalamum; quia non solum ad te venire, sed etiam in te habitare desiderat: et tamquam in thalamo suaviter requiescere (5).

 

Tu es ipse Rex meus et Deus meus (Ps 43, 5). Terret me impuritas mea, sed iterum me trahit et allicit ad te maxima humilitas et pietas tua. Ad te confugio, quia nihil boni in me invenio (6).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 425-435.

 

Notae:

(1) Sermones de vita et passione Domini 29, P. 3, p. 274, l. 13.

 

(2) Ib. l. 7.

 

(3) Ib. 2, P. 3, p. 67, l. 6.

 

(4) Sermones de vita et passione Domini 2, P. 3, p. 71 sqq, l. 29.

 

(5) Ib. p. 75, l. 3.

 

(6) Soliloquium animae c. 22, n. 1 5.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: