THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT IX.

 

Quod omnia ad Deum, sicut ad finem ultimum, sunt referenda

 

1. Fili, ego debeo esse finis tuus supremus et ultimatus, si vere desideras esse beatus. Ex hac intentione purificabitur affectus tuus, saepius ad se ipsum et ad creaturas male incurvatus. Nam si te ipsum in aliquo quaeris, statim in te deficis et arescis. Omnia ergo ad me principaliter referas, quia ego sum, qui omnia dedi. Sic singula considera, sicut ex summo bono manantia; et ideo ad me, tamquam ad suam originem, cuncta sunt reducenda.

 

2. Ex me pusillus et magnus, pauper et dives, tamquam ex fonte vivo, aquam vivam hauriunt; et qui mihi sponte et libere deserviunt, gratiam pro gratia accipient. Qui autem extra me voluerit gloriari, vel in aliquo privato bono delectari, non stabilietur in vero gaudio neque in corde suo dilatabitur, sed multipliciter impedietur et angustiabitur. Nihil ergo tibi de bono ascribere debes, nec alicui homini virtutem attribuas; sed totum da Deo, sine quo nihil habet homo. Ego totum dedi, ego totum rehabere volo, et cum magna districtione gratiarum actiones requiro.

 

3. Haec est veritas, qua fugatur gloriae vanitas. Et si intraverit caelestis gratia et vera caritas, non erit aliqua invidia nec contractio cordis, neque privatus amor occupabit. Vincit enim omnia divina caritas et dilatat omnes animae vires. Si recte sapis, in me solo gaudebis, in me solo sperabis; quia nemo bonus, nisi solus Deus, qui est super omnia laudandus et in omnibus benedicendus.

 

 

Consideratio

 

Solus Deus purus, sanctus, aeternus, immensus et super omnia laudabilis in saecula. Sit ergo tota spes et laetitia tua in Deo (1). In omni cogitatione, locutione et operatione tua habeas semper rectam et puram intentionem ad Deum, ut omnia facias ad laudem et gloriam et honorem Dei et proximi aedificationem. Ipse est causa omnium bonorum meritorum atque largitor aeternorum praemiorum. Ipse principium et finis omnium operum tuorum esse debet, ne perdas fructum laborum tuorum (2). Totum vanum, lubricum et noxium, nisi omnia trahas ad Deum, a quo omne bonum et in quo omnia vivunt et consistunt (3). Omnia temporalia defectuosa et indurabilia sunt et praeter Deum nil est perfectum nec pro summo gaudio et optimo bono habendum (4). Quiescere non vales nisi summo adepto bono et ultimo invento fine. Quo cognito et invento cessat motus tuus (5).

 

«Quaerite Deum, et vivet anima vestra» (Ps 68, 33). Nihil melius, nil animae felicius. Qui aliud quaerit, nihil in fine obtinebit (6). Si aliud quaeris quam pure Deum, damnum patieris: laborabis et requiem non invenies (7).

 

Serviat tibi, Domine Deus, quidquid ago, lego, scribo, omne quod cogito, dico et intellego. A te incipiat et per te et in te omne opus meum finiatur (8). O bonum super omne bonum, o finis sine fine, quando fruar te sine modo et sine fine? Multa hic invenio bona, sed quae alterant, non quae satiant. Porro unum est necessarium. Hoc unum quaero, hoc unum desidero. Propter unum omnia et ex uno omnia. Hoc si habuero, contentus ero; et nisi potitus fuero, semper fluctuo (9).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 213-216.

 

Notae:

(1) Hospitale pauperum c. 4, n. 1.

 

(2) Vallis liliorum c. 31, n. 1.

 

(3) Ib. c. 30, n. 4.

 

(4) Ib. n. 3.

 

(5) Soliloquium animae c. 12, n. 1.

 

(6) Vallis liliorum c. 33, n. 1.

 

(7) Parvum alphabetum monachi lect. 21, P. 3, p. 321, l. 7.

 

(8) Soliloquium animae c. 25, n. 1.

 

(9) Ib. c. 12, n. 1.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: