THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT VIII.

 

De vili aestimatione sui ipsius in oculis Dei

 

1. Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. Si me amplius reputavero, ecce, tu stas contra me, et dicunt testimonium verum iniquitates meae, nec possum contradicere. Si autem me vilificavero et ad nihilum redegero, et ab omni propria reputatione defecero, atque, sicut sum, pulverizavero, erit mihi propitia gratia tua et vicina cordi meo lux tua; et omnis aestimatio, quantulacumque minima, in valle nihileitatis meae submergetur et peribit in aeternum. Ibi ostendis me mihi, quid sum, quid fui, et quo deveni: quia nihil sum, et nescivi. Si mihi ipsi relinquor, ecce nihil et tota infirmitas; si autem subito me respexeris, statim fortis efficior, et novo repleor gaudio. Et mirum valde, quod sic repente sublevor et tam benigne a te complector, qui proprio pondere semper ad ima feror.

 

2. Facit hoc amor tuus, gratis praeveniens me, et in tam multis subveniens necessitatibus, a gravibus quoque custodiens me periculis, et ab innumeris, ut vere dicam, eripiens malis. Me siquidem male amando me perdidi; et te solum quaerendo et pure amando me et te pariter inveni, atque ex amore profundius ad nihilum me redegi. Quia tu, o dulcissime, facis mecum supra meritum omne, et supra id, quam audeo sperare vel rogare.

 

3. Benedictus sis, Deus meus, quia, licet ego omnibus bonis sim indignus, tua tamen nobilitas et infinita bonitas numquam cessat benefacere etiam ingratis et longe a te aversis. Converte nos ad te, ut simus grati, humiles et devoti, quia salus nostra tu es, virtus et fortitudo nostra.

 

 

Consideratio

 

Heu quomodo potest hoc esse: quod utique volumus aliquid esse. Nil tamen in veritate sumus: quamvis nobis ipsis aliquid esse videmur (1). «Discite a me», ait Iesus, «quia mitis sum et humilis corde». O humilitas, virtus Christi, quantum confundis superbiam vanitatis nostrae, qui de parvis bonis cupimus laudari et de multis malis nolumus vituperari. O bone Iesu, tu pro nobis multa mala pertulisti, quae non fecisti, et innumera nobis bona contulisti, quae non meruimus nec digni sumus habere. Gratias semper tibi, pie Deus; sed vae nobis ingratis, tepidis et superbis pro innumeris beneficiis tuis et promissis (2). Converte nos ad te: quia valde cito avertimur a te. Cito obliviscimur magnae caritatis tuae: quam nobis in benedicta passione tua exhibuisti (3).

 

Non vane glorieris, terra vilis et cinis, in te ipso, cum bene tibi fuerit; nescis enim, quid futura pariet dies, si stabis an corrues (4). Propria fragilitate, qua tantum ad haec ima premitur, fidelis anima deprehendit, quod sine Christi gratia nequaquam stare, sed neque se elevare ad caelestia potest. Ideoque indiget, ut a Christo Iesu per visitationem spiritualem et consolationem internam sustentetur frequentius, ne absorbeatur aliqua delectatione temporalium, aut fallaci suggestione diaboli avertatur a sancto proposito. Cum ergo per gratiam Christi visitatur, mox nova laetitia in ea nascitur ac aeternorum spe erigitur; exultat quoque in desiderio cordis sui omnique affectu virium internarum ad hanc gustandam vertitur dulcedinem. Et ut crassius per verbum internum reficiatur, in quo tanta dulcedo exuberat, aperit os suum et attrahit spiritum dicens: Quam bonus Israel Deus his, qui recto sunt corde. Deus meus, Deus meus, dulcedo non fallax, dulcedo sola reficiens, virtus et decor animae meae, quam bene mihi in hoc visitationis tempore. Non meis meritis, non meis votis, sed tuae bonitati ascribo hanc horam, Domine, qui es verus et unicus omnium maerentium et te diligentium consolator animarum (5).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 210-213.

 

Notae:

(1) De bona pacifica vita P. 2, p. 396, l. 3.

 

(2) Manuale parvulorum c. 2.

 

(3) Sermones de vita et passione Domini 21, P. 3, p. 181, l. 3.

 

(4) Hospitale pauperum c. 12, n. 1.

 

(5) Sermo 3 ad fratres, n. 3 4.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: