THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT VII.

 

De occultanda gratia sub humilitatis custodia

 

1. Fili, utilius est tibi et securius, devotionis gratiam abscondere, nec in altum te efferre, nec multum inde loqui, nec multum ponderare; sed magis temet ipsum despicere et tamquam indigno datam timere. Non est huic affectioni tenacius inhaerendum, quae citius potest mutari in contrarium. Cogita in gratia, quam miser et inops esse soles sine gratia. Nec est in eo tantum spiritualis vitae profectus, cum consolationis habueris gratiam; sed cum humiliter et abnegate patienterque tuleris eius subtractionem: ita, quod tunc ab orationis studio non torpeas, nec reliqua opera tua ex usu facienda omnino dilabi permittas, sed sicut melius potueris et intellexeris, libenter quod in te est, facias, nec propter ariditatem seu anxietatem mentis, quam sentis, te totaliter neglegas.

 

2. Multi enim sunt, qui, cum non bene eis successerit, statim impatientes fiunt aut desides. Non enim semper est in potestate hominis via eius, sed Dei est dare et consolari, quando vult et quantum vult et cui vult, sicut sibi placuerit, et non amplius. Quidam incauti propter devotionis gratiam se ipsos destruxerunt, quia plus agere voluerunt, quam potuerunt, non pensantes suae parvitatis mensuram, sed magis cordis affectum sequentes, quam rationis iudicium. Et quia maiora praesumpserunt, quam Deo placitum fuit, idcirco gratiam cito perdiderunt. Facti sunt inopes et viles relicti, qui in caelum posuerunt nidum sibi, ut humiliati et depauperati discant non in alis suis volare, sed sub pennis meis sperare. Qui adhuc novi sunt et imperiti in via Domini, nisi consilio discretorum se regant, faciliter decipi possunt et elidi.

 

3. Quodsi suum sentire magis sequi, quam aliis exercitatis credere volunt, erit eis periculosus exitus, si tamen retrahi a proprio conceptu noluerint. Raro sibi ipsis sapientes ab aliis regi humiliter patiuntur. Melius est, sapere modicum cum humilitate et parva intellegentia, quam magni scientiarum thesauri cum vana complacentia. Melius est tibi minus habere, quam multum, unde posses superbire. Non satis discrete agit, qui se totum laetitiae tradit, obliviscens pristinae inopiae suae et casti timoris Domini, qui timet gratiam oblatam amittere. Nec etiam satis virtuose sapit, qui tempore adversitatis et cuiusque gravitatis nimis desperate se gerit, et minus fidenter de me, quam oportet, recogitat ac sentit.

 

4. Qui tempore pacis nimis securus esse voluerit, saepe tempore belli nimis deiectus et formidolosus reperietur. Si scires semper humilis et modicus in te permanere, nec non spiritum tuum bene moderare et regere, non incideres tam cito in periculum et offensam. Consilium bonum est, ut fervoris spiritu concepto mediteris, quid futurum sit abscedente lumine. Quod dum contigerit, recogita et denuo lucem posse reverti, quam ad cautelam tibi, mihi autem ad gloriam, ad tempus subtraxi.

 

5. Utilior est saepe talis probatio, quam si semper prospera pro tua haberes voluntate. Nam merita non sunt ex hoc existimanda, si quis plures visiones aut consolationes habeat, vel si peritus sit in scripturis, aut in altiori ponatur gradu: sed si vera fuerit humilitate fundatus et divina caritate repletus; si Dei honorem pure et integre semper quaerat; si se ipsum nihil reputet et in veritate despiciat, atque ab aliis etiam despici et humiliari magis gaudeat, quam honorari.

 

 

Consideratio

 

Devotis mentibus omnis locus secretus aptis et placidus et omne tempus breve ad exercitia spiritualia. Forte aliter interdum experiuntur, et eis quaelibet dulcia et levia in amaritudinem et taedium vertuntur. Cum ergo talia superveniunt, non idcirco priora bona postponere debent, nec putare, quod Deo displiceat propositum sanctum, sed cogitare, quam utile sit, ut quandoque parum tribulentur et probentur a spiritibus malignis et sic per patientiam fructus bonos afferant. Admonentur per haec quoque de cetero fieri sollicitiores ad tolerantiam adversitatum; quia non tantum in quiete, sed etiam in tribulationibus et temptationibus Deum diligere et laudare, gloriosior profecto via perfectionis est ad aeternam vitam (1).

 

Quod si speciali gratia fueris a Deo visitatus et inebriatus; hominem te noveris esse non angelum, carnis sarcinam adhuc gerere non animae stolam: datam gratiam recole non innatam. Cave igitur ne velis sapere plus quam oportet sapere: sed gaudium tempera timore; nec velis altiora praesumere: ne postea humiliatus desperatione frangaris (2). Cum gratia devotionis datur, sol de caelo lucet et anima illuminatur et quasi in divitiis exultat. Sed miser deciperis, si praesumis et inflaris. Cum vero occulte subtrahitur gratia et ab ingrato tollitur, tunc vere pauper es et infirmus et parum potes sustinere et taedet orare. Sed hoc pro beneficio accipe, quod Deus te pauperem facit et humiliat cum electis suis et percutit dorsum tuum filiorum virga pro excessibus tuis occultis et neglegentiis multis cotidianis, ut tibi ipsi vilescas et numquam alte de te sapias, sicut consulit sanctus Paulus ad Romanos: «Noli», inquit, «altum sapere, sed time». Magnum lucrum animae, de se viliter sentire et Deo omne bonum funditus ascribere (3).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 205-209.

 

Notae:

(1) De solitudine et silentio c. 1, n. 14 15.

 

(2) De disciplina claustralium c. 9, P. 2, p. 302 sq, l. 30.

 

(3) Vallis liliorum c. 2, n. 2.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: