THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
CONSIDERATIONES
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER III.
DE INTERNA CONSOLATIONE
–––––
CAPUT VI.
De probatione veri amatoris
1. Fili, non es adhuc fortis et prudens amator.
Ouare, Domine?
Quia propter modicam contrarietatem deficis a coeptis, et nimis avide consolationem quaeris. Fortis amator stat in temptationibus, nec callidis credit persuasionibus inimici. Sicut ei in prosperis placeo, ita nec in adversis displiceo.
2. Prudens amator non tam donum amantis considerat, quam dantis amorem. Affectum potius attendit, quam censum, et infra dilectum omnia data ponit. Nobilis amator non quiescit in dono, sed in me super omne donum. Non est ideo totum perditum, si quandoque minus bene de me, vel de sanctis meis sentis, quam velles. Affectus ille bonus et dulcis, quem interdum percipis, effectus gratiae praesentis est, et quidam praegustus patriae caelestis, super quo non nimium innitendum, quia vadit et venit. Certare autem adversus incidentes malos motus animi, suggestionemque spernere diaboli, insigne est virtutis et magni meriti.
3. Non ergo te conturbent alienae phantasiae de quacumque materia ingestae. Forte serva propositum et intentionem rectam ad Deum. Nec est illusio, quod aliquando in excessum subito raperis et statim ad solitas ineptias cordis reverteris. Illas enim invite magis pateris, quam agis; et quamdiu displicent et reniteris, meritum est et non perditio.
4. Scito, quod antiquus inimicus omnino nititur impedire desiderium tuum in bono et ab omni devoto exercitio evacuare: a sanctorum scilicet cultu, a pia passionis meae memoria, a peccatorum utili recordatione, a proprii cordis custodia et a firmo proposito proficiendi in virtute. Multas malas cogitationes ingerit, ut taedium tibi faciat et horrorem: ut ab oratione revocet et sacra lectione. Displicet sibi humilis confessio, et, si posset, a communione cessare faceret. Non credas ei, neque cures illum, licet saepius tibi deceptionis tetenderit laqueos. Sibi imputa, cum mala inserit et immunda. Dicito illi: Vade, immunde spiritus, erubesce, miser, valde immundus es tu, qui talia infers auribus meis. Discede a me, seductor pessime, non habebis in me partem ullam; sed Iesus mecum erit, tamquam bellator fortis, et tu stabis confusus. Malo mori et omnem poenam subire, quam tibi consentire. Tace et obmutesce, non audiam te amplius, licet plures mihi moliaris molestias. Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Dominus adiutor meus et redemptor meus.
5. Certa tamquam miles bonus; et si interdum ex fragilitate corruis, resume vires fortiores prioribus, confidens de ampliori gratia mea, et multum praecave a vana complacentia et superbia. Propter hoc multi in errorem ducuntur, et in caecitatem paene incurabilem quandoque labuntur. Sit tibi in cautelam et perpetuam humilitatem ruina haec superborum de se stulte praesumentium.
Consideratio
In caelo semper est gaudium, in inferno semper est luctus; in mundo utrumque ad tempus ad probandum homines bonos et malos. In aestate sunt dies clariores et in hieme obscuriores: sic est etiam cum anima devota. Quando gratia Dei venit et eam illuminat, tunc multa abscondita cognoscit et intellegit, cantat et iubilat cum magna devotione, quam sentit. Sed in tempore temptationis, cum subtrahitur gratia devotionis, tunc est in hieme et frigore, in obscuritate intellectus et in pavore mentis. Tunc patientia est necessaria et Deo magis accepta, et crescunt virtutes per adversa, et augentur per patientiam aeterna praemia (1).
Verus amator Dei amat pure Deum, scilicet Deum propter Deum et propter eum solum fruendum, et non propter lucrum ab ipso habendum, nec propter aliquod proprium commodum nec solacium aut praemium inde promerendum, sed totaliter et finaliter propter suam infinitam bonitatem et superexcellentem dignitatem (2). Qui Deum diligit, amara sicut dulcia aequaliter a Deo accipit et gratias agit (3).
Quomodo cognoscetur dilectio tua, nisi cum mansuete portaveris gravamina? (4) O felix munda anima, cui Deus est omnia, quae praeter Deum nil sentit iucundum nec pretiosum, sed cuncta amara ei videntur et onerosa! Talem Deus requirit, talem diligit, qui se et omnia propter eius amorem spernit et relinquit, fortiter certat et cor suum in puritate custodit (5).
Quamdiu in corpore peccati manes, non securitatem a temptationibus, non requiem a laboribus tibi audeas polliceri, sed sicut strenuus miles certa contra vitia. Indue ergo armaturam Dei et sta in praeparatione pugnae, quoniam multi bellantes adversum te, caro, mundus et diabolus, qui non cessant impugnare die ac nocte innocentes et Christo servire volentes. Sed ne timeas eos, nec audias, neque credas eis, nec consentias suggestionibus eorum pulchris et fictis, quoniam in dolo tecum loquuntur, ut capiant et decipiant atque a Deo elongent et ad omne malum finaliter perducant (6). Vix est aliquid tam bonum, quod proponis facere, quin diabolus nitatur impedire et ad malum semper trahere et maculare. Noli ea attendere, noli reputare, sed omnia tamquam stercora respue (7). Vade retro, Satana. O miles Christi, loquere haec verba contra omnia mala phantasmata diaboli! (8)
Magna ergo ars, magna virtus est, bene uti bonis et malis. Benedic ergo, anima mea, Domino in omni tempore; lauda Deum tuum, Sion, die ac nocte, et erit merces tua magna utrobique coram Deo in caelo et in terra, et omnia servient tibi prospera et adversa, bona et mala, laeta et tristia. Unde apostolus ait (Rom 8, 28): «Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum» (9).
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 199-205.
Notae:
(1) Vallis liliorum c. 3, n. 1.
(2) Ib. c. 4, n. 1.
(3) Hortulus rosarum c. 5, n. 2.
(4) Soliloquium animae c. 17, n. 9.
(5) Hortulus rosarum c. 13, n. 5.
(6) Dialogus noviciorum c. 3, n. 3 4.
(7) Hospitale pauperum c. 6, n. 2.
(8) Manuale parvulorum c. 6, n. 1.
(9) Vallis liliorum c. 3, n. 2.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: