THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT LIX.

 

Quod omnis spes et fiducia in solo Deo est figenda

 

1. Domine, quae est fiducia mea, quam in hac vita habeo? aut quod maius solacium meum ex omnibus apparentibus sub caelo? Nonne tu, Domine Deus meus, cuius misericordiae non est numerus? Ubi mihi bene fuit sine te? Aut quando male esse potuit praesente te? Malo pauper esse propter te, quam dives sine te. Eligo potius tecum in terra peregrinari, quam sine te caelum possidere. Ubi tu, ibi caelum; atque ibi mors et infernus, ubi tu non es. Tu mihi in desiderio es; et ideo post te gemere, clamare et exorare necesse est. In nullo denique possum plene confidere, qui in necessitatibus auxilietur opportunis, nisi in te solo Deo meo. Tu es spes mea, tu fiducia mea, tu consolator meus et fidelissimus in omnibus.

 

2. Omnes, quae sua sunt, quaerunt: tu salutem meam et profectum meum solummodo praetendis, et omnia in bonum mihi convertis. Etiam si variis temptationibus et adversitatibus exponas me, hoc totum ad utilitatem meam ordinas, qui mille modis dilectos tuos probare consuevisti. In qua probatione non minus diligi debes et laudari, quam si caelestibus consolationibus me repleres.

 

3. In te ergo, Domine Deus, pono totam spem meam et refugium, in te omnem tribulationem et angustiam meam constituo; quia totum infirmum et instabile invenio, quidquid extra te conspicio. Non enim proderunt multi amici, neque fortes auxiliarii adiuvare poterunt, nec prudentes consiliarii responsum utile dare, neque libri doctorum consolari, nec aliqua pretiosa substantia liberare, nec locus aliquis secretus et amoenus contutari: si tu ipse non assistas, iuves, confortes, consoleris, instruas et custodias.

 

4. Omnia namque, quae ad pacem videntur esse et felicitatem habendam, te absente nihil sunt, nihilque felicitatis in veritate conferunt. Finis ergo omnium bonorum et altitudo vitae et profunditas eloquiorum tu es; et in te super omnia sperare fortissimum solacium servorum tuorum. Ad te sunt oculi mei, in te confido, Deus meus, misericordiarum Pater. Benedic et sanctifica animam meam benedictione caelesti, ut fiat habitatio sancta tua, et sedes aeternae gloriae tuae, nihilque in templo tuae dignitatis inveniatur, quod oculos tuae maiestatis offendat. Secundum magnitudinem bonitatis tuae et multitudinem miserationum tuarum respice in me, et exaudi orationem pauperis servi tui, longe exulantis in regione umbrae mortis. Protege et conserva animam servuli tui inter tot discrimina vitae corruptibilis, ac comitante gratia tua, dirige per viam pacis ad patriam perpetuae claritatis. Amen.

 

 

Consideratio

 

Solacium est miseris, socium habere in poenis. Quis est iste socius tam bonus et pius, qui scit compati miseris et infirmis? Iste est Dominus noster Iesus Christus, pro nobis passus et crucifixus, qui in evangelio dicit, se medicum et pastorem esse animarum et consolatorem tribulatorum, pauperum et infirmorum, lapsorum et vulneratorum. Non est, inquit (Mt 9, 12), opus sanis medicus, sed male habentibus (1). In ipso summe sperare debes, quia ipse est dator vitae et destructor mortis. Noli timere (2).

 

Super nullo sapore nec commodo nec solacio confidere possum: sed tantummodo super gratia tua o dulcis misericors Domine. Sine te sum mihi ipsi onus et impedimentum: sed tecum et in te efficior firmus et liber et potens mei ipsius. Non possum ponere cor meum super aliquem locum quantumcumque pulcher ille fuerit; quia totum transitorium est quidquid hic quaeritur extrinsecus: totum est instabile et insecurum, in hominibus, in rebus, in domibus (3). Quid prodest omne solacium hominum, quando tu me deseris? Aut quid me impedire potest; cum tu mihi assistis? (4). Iesu bone, dulce est tecum esse in cruce, quod magis opto habere, quam omnes solationes naturae. Melius est mihi tecum esse in magnis doloribus, quam sine te in summis mundi honoribus (5).

 

Domine Iesu Christe spes mea et totum refugium meum; . . . te hodie eligo mihi in Deum protectorem meum, in gubernatorem vitae meae, in provisorem omnium necessitatum mearum, in consolatorem omnium dolorum et angustiarum ac temptationum omniumque laborum meorum, quibus laborare me necesse est numero dierum vitae meae pro amore tuo et animae meae salute. Tu refugium meum, tu domus mea, tu civitas mea, tu habitatio mea, tu cibus meus, tu potus meus, tu requies et refectio, tu socius dilectus, tu intimus amicus, tu cognatus et proximus, tu frater et soror, tu pater et patronus, tu pastor et custos totius vitae meae, cui me et omnia mea fideliter commendo, quia non est salus extra te, nec tuta vita absque te (6).

 

O Iesu, dulce nomen super omnia nomina sanctorum in caelo et in terra, cui omne genu flectitur caelestium, terrestrium et infernorum, angelorum et hominum! Esto mihi adiutor et protector in omni necessitate propter nomen sanctum tuum, benedictum in saecula (7). Quotienscumque tristis fuero, aspice in me et miserere mei: et consolabitur anima mea (8). Fiat ergo misericordia tua Domine super me, gratia tua in omnibus comitetur mecum, sitque oculus tuus super me die ac nocte, et manus tua protegat me semper a dextris et a sinistris, ac recto itinere me digneris perducere in domum habitationis gloriae tuae, ubi te merear laudare et benedicere sine fine. Amen (9).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 419-424.

 

Notae:

(1) Vallis liliorum c. 16, n. 1.

 

(2) Soliloquium animae c. 24, n. 3.

 

(3) De mortificata vita P. 2, p. 391, l. 6.

 

(4) Ib. p. 389, l. 10.

 

(5) Orationes de passione Domini 4, P. 3, p. 346, l. 23.

 

(6) De elevatione mentis P. 2, p. 409 sq, l. 20.

 

(7) Manuale parvulorum c. 12, n. 2.

 

(8) Sermones de vita et passione Domini 8, P. 3, p. 108, l. 3.

 

(9) De elevatione mentis P. 2, p. 411, l. 1.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: