THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
CONSIDERATIONES
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER III.
DE INTERNA CONSOLATIONE
–––––
CAPUT LVIII.
De altioribus rebus et occultis iudiciis Dei non scrutandis
1. Fili, caveas disputare de altis materiis et de occultis Dei iudiciis: cur iste sic relinquitur et ille ad tantam gratiam assumitur, cur etiam iste tantum affligitur et ille tam eximie exaltatur. Ista omnem humanam facultatem excedunt, nec ad investigandum iudicium divinum ulla ratio praevalet, vel disputatio. Quando ergo haec tibi suggerit inimicus, vel etiam quidam curiosi inquirunt homines, responde illud prophetae: Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum. Et illud: Iudicia Domini vera, iustificata in semet ipsa. Iudicia mea metuenda sunt, non discutienda; quia humano intellectui sunt incomprehensibilia.
2. Noli etiam inquirere nec disputare de meritis sanctorum, quis alio sit sanctior, aut quis maior fuerit in regno caelorum. Talia generant saepe lites et contentiones inutiles, nutriunt quoque superbiam et vanam gloriam: unde oriuntur invidiae et dissensiones, dum iste illum sanctum, et alius alium conatur superbe praeferre. Talia autem velle scire et investigare nullum fructum afferunt, sed magis sanctis displicent: quia non sum Deus dissensionis, sed pacis; quae pax magis in humilitate vera, quam in propria exaltatione consistit.
3. Quidam zelo dilectionis trahuntur ad hos vel ad illos ampliori affectu, sed humano potius quam divino. Ego sum, qui cunctos condidi sanctos; ego donavi gratiam, ego praestiti gloriam. Ego novi singulorum merita; ego praeveni eos in benedictionibus dulcedinis meae. Ego praescivi dilectos ante saecula; ego eos elegi de mundo, non ipsi me praeelegerunt. Ego vocavi per gratiam, attraxi per misericordiam; ego perduxi eos per temptationes varias. Ego infudi consolationes magnificas, ego dedi perseverantiam, ego coronavi eorum patientiam.
4. Ego primum et novissimum agnosco, ego omnes inaestimabili dilectione amplector. Ego laudandus sum in omnibus sanctis meis; ego super omnia benedicendus sum, et honorandus in singulis, quos sic gloriose magnificavi et praedestinavi, sine ullis praecedentibus propriis meritis. Qui ergo unum de minimis meis contempserit, nec magnum honorat; quia pusillum et magnum ego feci. Et qui derogat alicui sanctorum, derogat et mihi, et ceteris omnibus in regno caelorum. Omnes unum sunt per caritatis vinculum; idem sentiunt, idem volunt, et omnes in unum se diligunt.
5. Adhuc autem, quod multo altius est, plus me, quam se et sua merita diligunt. Nam supra se rapti, et extra propriam dilectionem tracti, toti in amorem mei pergunt, in quo fruitive quiescunt. Nihil est, quod eos avertere possit aut deprimere: quippe qui aeterna veritate pleni, igne ardescunt inextinguibilis caritatis. Taceant igitur carnales et animales homines de sanctorum statu disserere, qui non norunt nisi privata gaudia diligere. Demunt et addunt pro sua inclinatione, non prout placet aeternae veritati.
6. In multis est ignorantia, eorum maxime, qui parum illuminati, raro aliquem perfecta dilectione spirituali diligere norunt. Multum adhuc naturali affectu et humana amicitia ad hos vel ad illos trahuntur, et sicut in inferioribus se habent, ita et de caelestibus imaginantur. Sed est distantia incomparabilis, quae imperfecti cogitant, et quae illuminati viri per revelationem supernam speculantur.
7. Cave ergo, fili, de istis curiose tractare, quae tuam scientiam excedunt; sed hoc magis satage et intende, ut vel minimus in regno Dei queas inveniri. Et si quispiam sciret, quis alio sanctior esset, vel maior haberetur in regno caelorum: quid ei haec notitia prodesset, nisi se ex hac cognitione coram me humiliaret, et in maiorem nominis mei laudem exurgeret? Multo acceptius Deo facit, qui de peccatorum suorum magnitudine et virtutum suarum parvitate cogitat, et quam longe a perfectione sanctorum distat, quam is, qui de eorum maioritate vel parvitate disputat. Melius est sanctos devotis precibus et lacrimis exorare, et eorum gloriosa suffragia humili mente implorare, quam eorum secreta vana inquisitione perscrutari.
8. Illi bene et optime contentantur, si homines scirent contentari et vaniloquia sua compescere. Non gloriantur de propriis meritis, quippe qui sibi nihil bonitatis ascribunt, sed totum mihi, quoniam ipsis cuncta ex infinita caritate mea donavi. Tanto amore divinitatis et gaudio supereffluenti replentur, ut nihil eis desit gloriae, nihilque possit deesse felicitatis. Omnes sancti, quanto altiores in gloria, tanto humiliores in se ipsis, et mihi viciniores et dilectiores existunt. Ideoque habes scriptum, quia mittebant coronas suas ante Deum, et ceciderunt in facies suas coram Agno, et adoraverunt Viventem in saecula saeculorum.
9. Multi quaerunt, quis maior sit in regno Dei; qui ignorant, an cum minimis erunt digni computari. Magnum est vel minimum esse in caelo, ubi omnes magni sunt: quia omnes filii Dei vocabuntur et erunt. Minimus erit in mille, et peccator centum annorum morietur. Cum enim quaererent discipuli, quis maior esset in regno caelorum, tale audierunt responsum: Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum. Quicumque ergo humiliaverit se, sicut parvulus iste, hic maior est in regno caelorum.
10. Vae eis, qui cum parvulis humiliare se sponte dedignantur, quoniam humilis ianua regni caelestis eos non admittet intrare. Vae etiam divitibus, qui habent hic consolationes suas, quia pauperibus intrantibus in regnum Dei ipsi stabunt foris eiulantes. Gaudete humiles, et exultate pauperes, quia vestrum est regnum Dei, si tamen in veritate ambulatis.
Consideratio
Reddet pius Dominus mercedem congruam, immo ultra condignum bonis servis suis, pro parvo labore aeternam requiem, pro brevi tristitia aeterna gaudia, pro omni contumelia et iniuria pro se passa aeternam gloriam et coronam. Dat etiam nunc unicuique dona sua, quantum sibi placuerit secundum occulta iudicia sua iusta et recta, in omni loco et tempore sine errore. Nam bonis omnia ad bonum ordinat et malis ad poenam convertit (1). Nemo de Deo iuste conqueri habet; quia omnia iuste sapienter et provide disponit: licet homo vias iustitiae eius non comprehendat (2). Non potest quis dicere Deo cur me ita affligis et aridum relinquis; et alium sic promoves et plures voluntates habere permittis? Stulta et vana est huiusmodi cogitatio: vel in minima re dubitare aut conqueri de Dei providentia et bonitate. Infirmorum et insipientium mos est reprehendere et male interpretari facta prudentium quae non intellegunt; qui mirantur et scandalizantur plerumque in se ipsis: quare Deus ista vel illa, tam aperta mala fieri permittit. Quibus psalmista ita respondet (Ps 144, 17; 118, 137). Justus Dominus in omnibus viis suis: et sanctus in omnibus operibus suis. Et iterum. Justus es Domine: et rectum iudicium tuum (3). Bonum est ergo de frivolis rebus et incertis eventibus tacere; et Deo omnia occulta iudicia sua committere: sine cuius providentia nec folium arboris cadit in terram (4).
Quicumque voluerit in spiritu proficere: det se saepius ad orationem et silentii secretum; caveat multas quaestiones et fabulationes longas texere: sed potius cum sancto David (Ps 142, 9 10) devote oret. Domine ad te confugi: doce me facere voluntatem tuam. Si quaeritis quae sit voluntas Dei: respondet beatus Paulus (1 Thess 4, 3) plane et lucide omnibus nobis. Haec est voluntas Dei sanctificatio vestra. Quae est sanctificatio ista; nisi abstinere a malo, et exercere se cotidie in bono? (5) Igitur occulta super te iudicia Dei metue, omnia opera tua districte discute, altiora noli quaerere nec curiosa rimari, sed quae tibi praecepit Deus, cogita semper (6). Tempus breve est: et incerta mortis hora. Qui ergo modo non paenitet nec se emendat; post clausam ianuam foris stabit et misericordiam non impetrabit: clamabit dolens nec exaudietur plorans (7).
Insuper sanctorum exempla intuere et eorum suffragia iugiter quaere. Memento, quantum sancti pro vita aeterna laboraverunt, in qua nunc cum Christo sine fine regnantes gaudent. Quanto in mundo despectiores et pauperiores fuerunt, tanto nunc gloriosiores et nobiliores in caelo refulgent (8). Qui tamen sibi victoriam de hostibus non ascribunt; sed cum omni reverentia et gratitudine coronas suas ante sedem Dei coram Agno deponunt: et cum ingenti exultatione et consona voce psallunt et dicunt. Benedictio claritas sapientia, laus honor gloria, salus virtus victoria, Deo nostro in saecula: qui nos per multas tribulationes perduxit ad hanc gloriosam coronam feliciter obtinendam (9).
O si merear, inter sanctorum numerum unus de minimis inveniri, ut locum inveniam in domo tua! (10)
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 411-419.
Notae:
(1) Hospitale pauperum c. 1, n. 1 2.
(2) Sermones ad novicios 19, P. 6, p. 173, l. 15.
(3) Ib. 14, P. 6, p. 102 sq, l. 27.
(4) Ib. 19, P. 6, p. 173, l. 9.
(5) Sermones ad novicios 3, P. 6, p. 21 sq, l. 27.
(6) Dialogus noviciorum c. 3, n. 3.
(7) Sermones ad novicios 28, P. 6, p. 284, l. 20.
(8) Epistula 3, n. 6.
(9) Sermones ad novicios 27, P. 6, p. 250, l. 17.
(10) De tribus tabernaculis c. 1, n. 4.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: