THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT LVI.

 

Quod nos ipsos abnegare et Christum imitari debemus per crucem

 

1. Fili, quantum a te vales exire, tantum in me poteris transire. Sicut nihil foris concupiscere internam pacem facit, sic se interius relinquere Deo coniungit. Volo te addiscere perfectam abnegationem tui in voluntate mea sine contradictione et querela. Sequere me: Ego sum via, veritas et vita. Sine via non itur, sine veritate non cognoscitur, sine vita non vivitur. Ego sum via, quam sequi debes; veritas, cui credere debes; vita, quam sperare debes. Ego sum via inviolabilis, veritas infallibilis, vita interminabilis. Ego sum via rectissima, veritas suprema, vita vera, vita beata, vita increata. Si manseris in via mea, cognosces veritatem, et veritas liberabit te, et apprehendes vitam aeternam.

 

2. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Si vis veritatem cognoscere, crede mihi. Si vis perfectus esse, vende omnia. Si vis esse discipulus meus, abnega temet ipsum. Si vis beatam vitam possidere, praesentem vitam contemne. Si vis exaltari in caelo, humilia te in mundo. Si vis regnare mecum, porta crucem mecum. Soli enim servi crucis inveniunt viam beatitudinis et verae lucis.

 

3. Domine Iesu, quia arcta erat vita tua et mundo despecta, dona mihi te cum mundi despectu imitari. Non enim maior est servus domino suo, nec discipulus supra magistrum. Exerceatur servus tuus in vita tua, quia ibi est salus mea et sanctitas vera. Quidquid extra eam lego vel audio, non me recreat nec delectat plene.

 

4. Fili, quia haec scis et legisti omnia, beatus eris, si feceris ea. Qui habet mandata mea et servat ea, ipse est, qui diligit me: et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum, et faciam eum consedere mecum in regno Patris mei.

 

5. Domine Iesu, sicut dixisti et promisisti, sic utique fiat, et mihi promereri contingat. Suscepi, suscepi de manu tua crucem; portabo, et portabo eam usque ad mortem, sicut imposuisti mihi. Vere vita boni monachi crux est, sed dux paradisi. Inceptum est, retro abire non licet, nec relinquere oportet.

 

6. Eia fratres, pergamus simul, Iesus erit nobiscum. Propter Iesum suscepimus hanc crucem: propter Iesum perseveremus in cruce. Erit adiutor noster, qui est dux noster et praecessor. En, rex noster ingreditur ante nos, qui pugnabit pro nobis. Sequamur viriliter, nemo metuat terrores; simus parati mori fortiter in bello, nec inferamus crimen gloriae nostrae, ut fugiamus a cruce.

 

 

Consideratio

 

Dominus noster Iesus Christus non misit apostolos suos ad quaerendum honores temporales et commoda carnis, sed ad crucem portandam et propriae voluntatis libertatem abnegandam. Unde sequaces suos hortatur dicens: Si quis vult venire post me, abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me (1). Quia ergo vita Christi crux fuit, debet vita christiani etiam crux esse; et multo magis vita monachorum, clericorum et omnium religiosorum in cruce erit (2). Vita boni monachi crux est, sed dux paradisi; portat portantem, salvat sua vulnera flentem (3).

 

Via crucis via nostra, via electorum, via paucorum; via amara, via vitae et salutis, via brevis, via directa; via laboris, via perfectionis. Via, inquam, crucis est, sed ducit ad gloriam (2).

 

Ecce, humilitas via est et alia non est. Ego (inquit) sum via, veritas et vita. Humilia te, inclina te, quaeso, anima mea, et erit Christus vita tua (4). Si tenueris modo asperam viam: ibis in vitam aeternam (5). Recta via ad caelum: est pati propter Deum (6).

 

Erige sursum oculos cordis; intuere iter quo praecessit Iesus salutare vultus tui: sequere eum passibus amoris usque ad introitum caeli. Habes enim ante te speculum omnis sanctitatis, et lumen vitae caelestis; secure gradere post Iesum aeternae beatitudinis largitorem: caeli et terrae Dominatorem. Nemo sanctior illo, nemo purior: nemo praeclarior, nemo ditior, nemo potentior. Data est mihi inquit omnis potestas in caelo et in terra (Mt 28, 18) (7). Iesus Christus, via, veritas et vita, salus, virtus, sapientia, aderit tibi a dextris tuis et sinistris in omnibus, quae agis. Ipse adiutor tuus, custos et protector fortis ab omnibus hostibus malignis (8).

 

Si prospera appetis et iucunda: ne formides adversa. Sequere peccator iustum; homo Deum, creatura Creatorem: exul Redemptorem. Abice timorem terrenum indue fortitudinem: certa ut bonus miles vincendo naturam. . . . Levius namque fert miles: quod regem facere cernit (9). Sub tali igitur rege tutum est militare, sub tali pastore iucundum est stare, pasci et informari, subici et gubernari: qui nullius indiget, et omnibus bonis abundat (10).

 

Si tu, Domine Deus noster, pro nobis, quis contra nos? Sequar ergo te, Domine, quocumque ieris, dummodo mihi dux in via tu fueris. Si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es (11).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 402-407.

 

Notae:

(1) Dialogus noviciorum c. 3, n. 3.

 

(2) Epistula 3, n. 4.

 

(3) Canticum 7. Versus de sancta cruce.

 

(4) De tribus tabernaculis c. 2, n. 2.

 

(5) Sermones de vita et passione Domini 16, P. 3, p. 157, l. 30.

 

(6) De bona pacifica vita P. 2, p. 396, l. 27.

 

(7) Sermones de vita et passione Domini 30, P. 3 p. 281, l. 13.

 

(8) Hospitale pauperum c. 10, n. 1.

 

(9) Sermones de vita et passione Domini 22, P. 3, p. 191 sq, l. 15.

 

(10) Ib. 30, P. 3, p. 282, l. 4.

 

(11) De tribus tabernaculis c. 1, n. 1.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: