THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT LV.

 

De corruptione naturae et efficacia gratiae divinae

 

1. Domine Deus meus, qui me creasti ad imaginem et similitudinem tuam, concede mihi hanc gratiam, quam ostendisti tam magnam et necessariam ad salutem, ut vincam pessimam naturam meam, trahentem ad peccata et in perditionem. Sentio enim in carne mea legem peccati, contradicentem legi mentis meae, et captivum me ducentem ad oboediendum sensualitati in multis; nec possum resistere passionibus eius, nisi assistat tua sanctissima gratia, cordi meo ardenter infusa.

 

2. Opus est gratia tua, et magna gratia, ut vincatur natura ad malum semper prona ab adulescentia sua. Nam per primum hominem Adam lapsa, et vitiata per peccatum, in omnes homines poena huius maculae descendit: ut ipsa natura, quae bene et recta a te condita fuit, pro vitio iam et infirmitate corruptae naturae ponatur, eo quod motus eius, sibi relictus, ad malum et inferiora trahit. Nam modica vis, quae remansit, est tamquam scintilla quaedam latens in cinere. Haec est ipsa ratio naturalis, circumfusa magna caligine, adhuc iudicium habens boni et mali, veri falsique distantiam; licet impotens sit adimplere omne, quod approbat, nec pleno iam lumine veritatis, nec sanitate affectionum suarum potiatur.

 

3. Hinc est, Deus meus, quod condelector legi tuae secundum interiorem hominem, sciens, mandatum tuum fore bonum, iustum et sanctum, arguens etiam omne malum, et peccatum fugiendum. Carne autem servio legi peccati, dum magis sensualitati oboedio, quam rationi. Hinc est, quod velle bonum mihi adiacet, perficere autem non invenio. Hinc saepe multa bona propono, sed quia gratia deest ad iuvandum infirmitatem meam, ex levi resistentia resilio et deficio. Hinc accidit, quod viam perfectionis agnosco, et qualiter agere debeam, clare satis video: sed propriae corruptionis pondere pressus ad perfectiora non assurgo.

 

4. O quam maxime est mihi necessaria, Domine, tua gratia, ad inchoandum bonum, ad proficiendum et ad perficiendum! Nam sine ea nihil possum facere: omnia autem possum in te, confortante me gratia. O vere caelestis gratia, sine qua nulla sunt propria merita, nulla quoque dona naturae ponderanda! Nihil artes, nihil divitiae, nihil pulchritudo vel fortitudo, nihil ingenium vel eloquentia valent apud te, Domine, sine gratia. Nam dona naturae bonis et malis sunt communia: electorum autem proprium donum est gratia sive dilectio; qua insigniti digni habentur vita aeterna. Tantum eminet haec gratia, ut nec donum prophetiae, nec signorum operatio, nec quantalibet alta speculatio aliquid aestimentur sine ea. Sed neque fides, neque spes, neque aliae virtutes tibi acceptae sunt sine caritate et gratia.

 

5. O beatissima gratia, quae pauperem spiritu virtutibus divitem facis, et divitem multis bonis humilem corde reddis! Veni, descende ad me, reple me mane consolatione tua, ne deficiat prae lassitudine et ariditate mentis anima mea. Obsecro, Domine, ut inveniam gratiam in oculis tuis: sufficit enim mihi gratia tua, ceteris non obtentis, quae desiderat natura. Si fuero temptatus et vexatus tribulationibus multis, non timebo mala, dum mecum fuerit gratia tua. Ipsa fortitudo mea, ipsa consilium confert et auxilium. Cunctis hostibus potentior est, et sapientior universis sapientibus.

 

6. Magistra est veritatis, doctrix disciplinae, lumen cordis, solamen pressurae, fugatrix tristitiae, ablatrix timoris, nutrix devotionis, productrix lacrimarum. Quid sum sine ea, nisi aridum lignum, et stipes inutilis ad eiciendum? Tua ergo me, Domine, gratia semper et praeveniat et sequatur, ac bonis operibus iugiter praestet esse intentum, per Iesum Christum, filium tuum. Amen.

 

 

Consideratio

 

Sine Deo et gratia eius nil boni potes perficere, nec incipere, nec bene, recte et virtuose consummare (1). Oratio semper est necessaria sicut et gratia: sine qua vivere spiritualiter non possumus. Orare debemus pro gratia: quia gratia est, qua tantum indigemus (2).

 

Oro te Deus meus et precor te ex totis intimis meis: libera me et eripe distractum et captivum animum ab omnibus mundi concupiscentiis et corporalibus imaginibus; ut te ipsum in me ipso illuminata ratione inveniam: qui me ad tuam pretiosam et incorruptibilem fecisti imaginem. Non enim in aliqua mundi creatura tanta relucet sapientiae tuae pulchritudo et similitudo; sicut in hominis anima, quam tui capacem fecisti: et omnibus creaturis per rationem intellectualem excellentissime praefecisti. Eleva ergo mentem meam ab omnibus terrenis, et purifica cordis mei affectiones: renova me secundum interiorem hominem, et reforma imaginem tuam per septiformem Spiritus Sancti gratiam; quam immortalem invisibilem et incorpoream, omnibus virtutibus habilem aeternae veritatis capacem, sui intellegibilem, rationis compotem, bestiis eminentem: omnibus sensibilibus et visibilibus digniorem ad imaginem et similitudinem tuam creasti. Repelle a me et expelle quidquid potest imaginem tuam maculare et obfuscare; ne indigna conspectui tuo fiat et oculos maiestatis tuae offendat. Dignare hanc pretiosam et nobilissimam imaginem tuam caritate informare; intellegentia illuminare, et sine intermissione visitare: quam sine medio intueris et in esse conservas. Recordare quam alto consilio ipsam prius de nihilo sed non pro nihilo condidisti: quam magno sacroque commercio de peccati vinculo ipsam rursus redemisti; et tantae dignitatis creaturam ne sinas substerni mortali vitio: sed ab omni defende malo ac dita per gratiam. Multiplica in ea dona largitatis tuae; et quod minus valet ex infectione corruptae naturae: suppleatur ex supervenienti dono gratiae (3).

 

Solummodo eget adiutorio tuo, qui praepeditur pondere suo. Nec valet per se abicere sarcinam peccatorum, donec tu de caelo praestes gratiam, valentem solvere dura vincula passionum. Quam peto donari mihi, quia sine gratia non potest esse bona vita, nec sine ea percipitur aeterna vita (4).

 

Ave Maria, gratia plena. Quid melius quidve utilius et quid tam necessarium mihi indigno peccatori, nisi ut inveniam gratiam coram te et dilectissimo Filio tuo? Peto ergo gratiam Dei, te interveniente et intercedente, quae (teste angelo) apud Deum plenitudinem gratiae invenisti. Nulla carior petitio est, nec ulla re plus indigeo, quam gratia et misericordia Dei. Sufficit mihi gratia Dei, ceteris non obtentis. Quid est enim omnis conatus meus sine illa? Quid item impossibile ea assistente et iuvante? Habeo multas et diversas animi aegritudines, sed divina gratia efficacissima medicina est contra omnes passiones, et si dignanter advenerit, mitigabit universas. Habeo quoque inopiam spiritualis sapientiae et scientiae, sed divina gratia summa magistra est et doctrix caelestis disciplinae, quae repente in cunctis necessariis me sufficit instruere. Hanc igitur mihi impetra gratiam, clemens virgo Maria, quae tam nobilis est et pretiosa, ut merito aliud nihil desiderare debeam aut petere, quam gratiam pro gratia (5).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 396-402.

 

Notae:

(1) Hospitale pauperum c. 11, n. 1.

 

(2) Brevis admonitio spiritualis exercitii P. 2, p. 422, l. 3.

 

(3) De elevatione mentis P. 2, p. 400 sq, l. 14.

 

(4) Soliloquium animae c. 6, n. 2.

 

(5) Soliloquium animae c. 23, n. 6 8.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: