THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT LIV.

 

De diversis motibus naturae et gratiae

 

1. Fili, diligenter adverte motus naturae et gratiae, quia valde contrarie et subtiliter moventur, et vix, nisi a spirituali et intimo illuminato homine, discernuntur. Omnes quidem bonum appetunt, et aliquid boni in suis dictis vel factis praetendunt; ideo sub specie boni multi falluntur.

 

2. Natura callida est, et multos trahit, illaqueat et decipit, et se semper pro fine habet: sed gratia simpliciter ambulat, ab omni specie mala declinat, fallacias non praetendit, et omnia pure propter Deum agit, in quo et finaliter requiescit.

 

3. Natura invite vult mori, nec premi, nec superari, nec subesse, nec sponte subiugari: gratia vero studet mortificationi propriae, resistit sensualitati, quaerit subici, appetit vinci, nec propria vult libertate fungi; sub disciplina amat teneri, nec alicui cupit dominari, sed sub Deo semper vivere, stare et esse; atque propter Deum omni humanae creaturae humiliter parata est inclinari.

 

4. Natura pro suo commodo laborat, et quid lucri ex alio sibi proveniat, attendit: gratia autem, non quid sibi utile et commodosum sit, sed quod multis proficiat, magis considerat.

 

5. Natura libenter honorem et reverentiam accipit: gratia vero omnem honorem et gloriam Deo fideliter attribuit.

 

6. Natura confusionem timet et contemptum: gratia autem gaudet pro nomine Iesu pati contumeliam.

 

7. Natura otium amat et quietem corporalem: gratia vero vacua esse non potest, sed libenter amplectitur laborem.

 

8. Natura quaerit habere curiosa et pulchra, abhorret vilia et grossa: gratia vero simplicibus delectatur et humilibus, aspera non aspernatur, nec vetustis refugit indui pannis.

 

9. Natura respicit temporalia, gaudet ad lucra terrena, tristatur de damno, irritatur levi iniuriae verbo: sed gratia attendit aeterna, non inhaeret temporalibus, nec in perditione rerum turbatur, neque verbis durioribus acerbatur; quia thesaurum suum et gaudium in caelo, ubi nil perit, constituit.

 

10. Natura cupida est, et libentius accipit quam donat, amat propria et privata: gratia autem pia est et communis, vitat singularia, contentatur paucis, beatius dare iudicat quam accipere.

 

11. Natura inclinat ad creaturas, ad carnem propriam, ad vanitates et discursus: sed gratia trahit ad Deum et ad virtutes, renuntiat creaturis, fugit mundum, odit carnis desideria, restringit evagationes, erubescit in publico apparere.

 

12. Natura libenter aliquod solacium habet externum, in quo delectetur ad sensum: sed gratia in solo Deo quaerit consolari, et in summo bono super omnia visibilia delectari.

 

13. Natura totum agit propter lucrum et commodum proprium, nihil gratis facere potest, sed aut aequale, aut melius, aut laudem vel favorem pro benefactis consequi sperat, et multum ponderari sua gesta et dona concupiscit: gratia vero nil temporale quaerit, nec aliud praemium, quam Deum solum pro mercede postulat; nec amplius de temporalibus necessariis desiderat, nisi quantum haec sibi ad assecutionem aeternorum valeant deservire.

 

14. Natura gaudet de amicis multis et propinquis, gloriatur de nobili loco et ortu generis; arridet potentibus, blanditur divitibus, applaudit sibi similibus: gratia autem et inimicos diligit, nec de amicorum turba extollitur, nec locum nec ortum natalium reputat, nisi virtus maior ibi fuerit; favet magis pauperi quam diviti, compatitur plus innocenti quam potenti; congaudet veraci, non fallaci; exhortatur semper bonos meliora charismata aemulari, et Filio Dei per virtutes assimilari.

 

15. Natura de defectu et molestia cito conqueritur: gratia constanter fert inopiam.

 

16. Natura omnia ad se reflectit, pro se certat et arguit: gratia autem ad Deum cuncta reducit, unde originaliter emanant; nihil boni sibi ascribit, nec arroganter praesumit; non contendit, nec suam sententiam aliis praefert; sed in omni sensu et intellectu aeternae sapientiae ac divino examini se submittit. Natura appetit scire secreta et nova audire; vult exterius apparere et multa per sensus experiri; desiderat agnosci et agere, unde laus et admiratio procedit: sed gratia non curat nova nec curiosa percipere; quia totum hoc de vetustate corruptionis est ortum, cum nihil novum et durabile sit super terram. Docet itaque sensus restringere, vanam complacentiam et ostentationem devitare, laudanda et digne miranda humiliter abscondere, et de omni re et in omni scientia utilitatis fructum atque Dei laudem et honorem quaerere. Non vult se nec sua praedicari, sed Deum in donis suis optat benedici, qui cuncta ex mera caritate largitur.

 

17. Haec gratia supernaturale lumen et quoddam Dei speciale donum est, et proprie electorum signaculum et pignus salutis aeternae: quae hominem de terrenis ad caelestia amanda sustollit, et de carnali spiritualem efficit. Quanto igitur natura amplius premitur et vincitur, tanto maior gratia infunditur; et cotidie novis visitationibus interior homo secundum imaginem Dei reformatur.

 

 

Consideratio

 

Non invenitur hic aliquod remedium, quo plene omnes vitiorum morbi sanentur; ita quod nullus motus concupiscentiae sentiatur: quia hoc futurae beatitudinis est donum sanctis promissum. Sed tamen gratia Dei iuvante possunt mali motus refrenari; et occasiones peccandi vitari: atque maculae contractae per singulos dies paenitendo lavari (1). Saepe diabolus instinctu maligno: devotos etiam sub specie boni decipit (2).

 

Caro trahit deorsum, spiritus trahit sursum. Caro quaerit mollia et blanda; spiritus contra suadet dura et aspera (3). Sensualitas quaerit exteriora, cupit delectabilia, aspicit praesentia, neglegit futura, fugit, ubicumque potest, amara et aspera, quae tamen spiritui saepe sunt salubria. Unde non sinit spiritum in silentio et quiete agere, sed diversa ei adducit phantasmata, quae vix sunt dicenda, pro nihilo tamen in veritate curanda. Qui autem habet gratiam spiritualis fortitudinis, potest citius subiugare insolentes carnis motus, psallens in verbo divinae virtutis: «Dominus mihi adiutor, non timebo, quid faciat mihi caro» (Ps 117, 6). Quamvis igitur illi sensualitas bellum incitet et vox carnis submurmuret, non tamen facile consentit, quia maior est vis amoris Dei, quae interius confortat (4).

 

Natura semper quae sua sunt quaerit, diversis modis foris et intus, in magnis et parvis: et valde invite vult mori et se ipsam abdicare. Verumtamen oportet ipsam mori et devinci: si spiritus debet quietari et cum Deo uniri (5).

 

Vere caeleste est verbum: mori peccato, et vim facere naturae. Nec prius vera interna pax invenitur; nisi homo sibi ipsi sit mortuus et mundo: atque cotidie de novo mori se disponat. . . . Omni hora et tempore oportet me niti exire a me ipso et ad fundum me relinquere propter Christum: atque in eius amore mei ipsius amorem abnegare et nihilare. Nam tantum lucror: quantum pro Christo dimitto; et tantum proficio: quantum a me exeo. Ubi me relinquo ibi me invenio: et ubi me ipsum quaero ibi me perdo. Ubi me ipsum praetendo ad commodum: ibi me laedo. Adhuc in multis habeo mihi ipsi mori: non est mihi cum una morte faciendum. Volo autem libenter mori secundum spiritum: quamvis caro sit infirma et rebellis. Oportet me saepius agere quod invite facerem: aut saepe dimittere quod libenter agere vellem. Et in istis tota pugna mea et victoria mea consistit. Beatus, qui in omnibus se relinquere scit et frangere: quia coronam aeternae vitae a Deo accipiet (6).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 388-395.

 

Notae:

(1) De disciplina claustralium c. 5, P. 2, p. 290, l. 6.

 

(2) Sermones ad novicios 17, P. 6, p. 141, l. 3.

 

(3) Hospitale pauperum c. 3, n. 1.

 

(4) Soliloquium animae c. 8, n. 1 2.

 

(5) De mortificata vita P. 2, p. 390, l. 12.

 

(6) Ib. p. 386 sq, l. 14.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: