THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
CONSIDERATIONES
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER III.
DE INTERNA CONSOLATIONE
–––––
CAPUT LIII.
Quod gratia Dei non miscetur terrena sapientibus
1. Fili, pretiosa est gratia mea, non patitur se misceri extraneis rebus nec consolationibus terrenis. Abicere ergo oportet omnia impedimenta gratiae, si optas eius infusionem suscipere. Pete secretum tibi, ama solus habitare tecum, nullius require confabulationem: sed magis ad Deum devotam effunde precem, ut compunctam teneas mentem et puram conscientiam. Totum mundum nihil aestima; Dei vacationem omnibus exterioribus antepone. Non enim poteris mihi vacare et in transitoriis pariter delectari. A notis et a caris oportet elongari, et ab omni temporali solacio mentem tenere privatam. Sic obsecrat beatus apostolus Petrus, ut tamquam advenas et peregrinos in hoc mundo se contineant Christi fideles.
2. O quanta fiducia erit morituro, quem nullius rei affectus detinet in mundo. Sed sic segregatum cor habere ab omnibus, aeger necdum capit animus, nec animalis homo novit interni hominis libertatem. Attamen si vere velit esse spiritualis, oportet eum renuntiare tam remotis quam propinquis, et a nemine magis cavere, quam a se ipso. Si temet ipsum perfecte viceris, cetera facilius subiugabis. Perfecta victoria est de semet ipso triumphare. Qui enim semet ipsum subiectum tenet, ut sensualitas rationi, et ratio in cunctis oboediat mihi, hic vere victor est sui et dominus mundi.
3. Si ad hunc apicem scandere gliscis, oportet viriliter incipere, et securim ad radicem ponere, ut evellas et destruas occultam inordinatam inclinationem ad te ipsum et ad omne privatum et materiale bonum. Ex hoc vitio, quod homo semet ipsum nimis inordinate diligit, paene totum pendet, quidquid radicaliter vincendum est: quo devicto et subacto malo pax magna et tranquillitas erit continuo. Sed quia pauci sibi ipsis perfecte mori laborant, nec plene extra se tendunt, propterea in se implicati remanent, nec supra se in spiritu elevari possunt. Qui autem libere mecum ambulare desiderat, necesse est, ut omnes pravas et inordinatas affectiones suas mortificet, atque nulli creaturae privato amore concupiscenter inhaereat.
Consideratio
Quia multi vanas consolationes quaerunt et ad exteriora se convertunt, idcirco devotionis gratiam non sentiunt nec caelestem illuminationem accipere merentur (1). Oportet namque te omnibus infimis funditus renuntiare, si Spiritus Sancti consolatione desideras recreari; si eius vis virtute firmari: si eius cupis amore accendi (2). Si vis consolari caelitus: fuge homines et saeculi rumores. Esto libenter cum Domino solus: et quaere solacium intus in devotis precibus et meditationibus sanctis (3).
Devotus et internus homo secretum diligit: ut Deo liberius vacet (4). Quidquid scitur vel habetur: nihil est, nisi Deus ad votum habeatur (5). Illi Deus est ad votum: qui se reliquit ex toto (6). Si vis Deo digne vivere: debes te ipsum illi resignare (7).
Fortissimus triumphus hominis, vincere, quod delectat, aggredi, quod terret, sufferre leniter, quod graviter dolet (8). Valde magnam rem facit: qui propter Deum se resignat, et in omnibus vincit. Nam qui victor est sui: dominus est mundi, et haeres caeli. Qui se ipsum non vincit in parvis; quando maiora superabit? (9)
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 385-388.
Notae:
(1) Dialogus noviciorum c. 2, n. 3.
(2) Sermones de vita et passione Domini 34, P. 3, p. 301, l. 27.
(3) Sermones ad novicios 28, P. 6, p. 288, l. 10.
(4) Recommendatio humilitatis P. 2, p. 380, l. 30.
(5) De bona pacifica vita P. 2, p. 395, l. 23.
(6) De recognitione propriae fragilitatis c. 6, P. 2, p. 369, l. 5.
(7) De bona pacifica vita P. 2, p. 395, l. 3.
(8) Hortulus rosarum c. 8, n. 4.
(9) De recognitione propriae fragilitatis c. 6, P. 2, p. 368 sq, l. 29.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: