THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT LII.

 

Quod homo non reputet se consolatione dignum, sed magis verberibus reum

 

1. Domine, non sum dignus consolatione tua nec aliqua spirituali visitatione; et ideo iuste mecum agis, quando me inopem et desolatum relinquis. Si enim ad instar maris lacrimas fundere possem, adhuc consolatione tua dignus non essem. Unde nihil dignus sum, quam flagellari et puniri, quia graviter et saepe te offendi et in multis valde deliqui. Ergo vera pensata ratione, nec minima sum dignus consolatione. Sed tu, clemens et misericors Deus, qui non vis perire opera tua, ad ostendendum divitias bonitatis tuae in vasa misericordiae, etiam praeter omne proprium meritum dignaris consolari servum tuum supra humanum modum. Tuae enim consolationes non sunt sicut humanae confabulationes.

 

2. Quid egi, Domine, ut mihi conferres aliquam caelestem consolationem? Ego nihil boni me egisse recolo, sed semper ad vitia pronum et ad emendationem pigrum fuisse. Verum est, et negare non possum. Si aliter dicerem, tu stares contra me, et non esset, qui defenderet. Quid merui pro peccatis meis, nisi infernum et ignem aeternum? In veritate confiteor, quoniam dignus sum omni ludibrio et contemptu, nec decet me inter tuos devotos commemorari. Et licet hoc aegre audiam, tamen adversum me pro veritate peccata mea arguam, ut facilius misericordiam tuam merear impetrare.

 

3. Quid dicam reus et omni confusione plenus? Non habeo os loquendi, nisi hoc tantum verbum: Peccavi, Domine, peccavi; miserere mei, ignosce mihi. Sine me paululum, ut plangam dolorem meum, antequam vadam ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine. Quid tam maxime a reo et misero peccatore requiris, nisi ut conteratur et humiliet se pro delictis suis? In vera contritione et cordis humiliatione nascitur spes veniae, reconciliatur perturbata conscientia, reparatur gratia perdita, tuetur homo a futura ira, et occurrunt sibi mutuo, in osculo sancto, Deus et paenitens anima.

 

4. Humilis peccatorum contritio acceptabile tibi est, Domine, sacrificium, longe suavius odorans in conspectu tuo, quam turis incensum. Haec est gratum etiam unguentum, quod sacris pedibus tuis infundi voluisti: quia cor contritum et humiliatum numquam despexisti. Ibi est locus refugii a facie irae inimici. Ibi emendatur et abluitur, quidquid aliunde contractum est et inquinatum.

 

 

Consideratio

 

Audivi consolatoriam vocem loquentem ad eos, qui in tristitia et luctu sunt. «Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur» (Mt 5, 5). Et iterum: «Paenitentiam agite; appropinquabit enim regnum caelorum» (Mt 4, 17). Eleva igitur te, anima mea, in confidentiam bonam, quia Dominus locutus est. Optimum consilium et forte auxilium datum est tibi de caelo. Consilium tale est, ut digne paeniteas et flendo peccata tua vindices et sic reconciliata pacem habeas ad Deum (1).

 

Domine Deus dilecte sancte Pater meus non sum dignus a te consolari et visitari, sed duris verberibus castigari et flagellari. Ego merui gravitates multas, et varias tribulationes habere quia valde peccavi, et innumeris beneficiis tuis ingratus extiti (2). Prosterno me in oratione ante te et clamo ex toto corde meo: Domine Deus, sancte Pater, peccavi in caelum et contra te, et non sum dignus vocari filius tuus. Sed, Pater mi, fac me sicut unum ex mercenariis tuis. Iuste agis, si proicis me a facie tua; sed misericorditer facis, indignum omni beneficio recipiendo. In hac confisus misericordia procido ad pedes tuos, lacrimas fundo, vestigia tua adoro et osculor devote, te deprecans humili et contrito corde. Repropitiare mihi, sicut beatissimae Mariae Magdalenae, quondam peccatrici, veniam ad pedes tuos tam cito promerenti. Dimitte, obsecro, omnem noxam servo tuo, et ne deleas nomen meum de libro viventium, sed in electorum tuorum numero me scribere digneris, ut inveniar in laude et gloria sancti nominis tui (3).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 381-385.

 

Notae:

(1) De vera compunctione n. 3 4.

 

(2) De elevatione mentis P. 2, p. 417, l. 9.

 

(3) De vera compunctione n. 5 6.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: