THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
CONSIDERATIONES
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER III.
DE INTERNA CONSOLATIONE
–––––
CAPUT L.
Qualiter homo desolatus se debet in manus Dei offerre
1. Domine Deus, sancte Pater, sis nunc et in aeternum benedictus, quia, sicut vis, sic factum est, et quod facis, bonum est. Laetetur in te servus tuus, non in se, nec in aliquo alio; quia tu solus laetitia vera, tu spes mea et corona mea, tu gaudium meum et honor meus, Domine. Quid habet servus tuus, nisi quod a te accepit, etiam sine merito suo? Tua sunt omnia, quae dedisti et quae fecisti. Pauper sum et in laboribus meis a iuventute mea: et contristatur anima mea nonnumquam usque ad lacrimas, quandoque etiam conturbatur ad se propter imminentes passiones.
2. Desidero pacis gaudium, pacem filiorum tuorum flagito, qui in lumine consolationis a te pascuntur. Si das pacem, si gaudium sanctum infundis, erit anima servi tui plena modulatione, et devota in laude tua. Sed si te subtraxeris, sicut saepissime soles, non poterit currere viam mandatorum tuorum, sed magis ad tundendum pectus genua eius incurvantur: quia non est illi sicut heri et nudius tertius, quando splendebat lucerna tua super caput eius, et sub umbra alarum tuarum protegebatur a temptationibus irruentibus.
3. Pater iuste et semper laudande, venit hora, ut probetur servus tuus. Pater amande, dignum est, ut hac hora patiatur pro te aliquid servus tuus. Pater perpetuo venerande, venit hora, quam ab aeterno praesciebas affuturam, ut ad modicum tempus succumbat foris servus tuus, vivat vero semper apud te intus. Paululum vilipendatur, humilietur et deficiat coram hominibus, passionibus conteratur et languoribus: ut iterum tecum in aurora novae lucis resurgat et in caelestibus clarificetur. Pater sancte, tu sic ordinasti et sic voluisti; et hoc factum est, quod ipse praecepisti.
4. Haec est enim gratia ad amicum tuum, pati et tribulari in mundo pro amore tuo, quotienscumque et a quocumque id permiseris fieri. Sine consilio et providentia tua et sine causa nihil fit in terra. Bonum mihi, Domine, quod humiliasti me, ut discam iustificationes tuas, et omnes elationes cordis atque praesumptiones abiciam. Utile mihi, quod confusio cooperuit faciem meam; ut te potius, quam homines ad consolandum requiram. Didici etiam ex hoc inscrutabile iudicium tuum expavescere: qui affligis iustum cum impio, sed non sine aequitate et iustitia.
5. Gratias tibi ago, quia non pepercisti malis meis, sed attrivisti me verberibus amaris, infligens dolores et immittens angustias foris et intus. Non est, qui me consoletur ex omnibus, quae sub caelo sunt, nisi tu, Domine Deus meus, caelestis medicus animarum: qui percutis et sanas, deducis ad inferos et reducis. Disciplina tua super me, et virga tua ipsa me docebit.
6. Ecce, Pater dilecte, in manibus tuis sum ego, sub virga correctionis tuae me inclino. Percute dorsum meum et collum meum, ut incurvem ad voluntatem tuam tortuositatem meam. Fac me pium et humilem discipulum, sicut bene facere consuevisti, ut ambulem ad omnem nutum tuum. Tibi me et omnia mea ad corrigendum commendo; melius est hic corripi, quam in futuro. Tu scis omnia et singula, et nil te latet in humana conscientia. Antequam fiant, nosti ventura: et non opus est tibi, ut quis te doceat aut admoneat de his, quae geruntur in terra. Tu scis, quid expedit ad profectum meum, et quantum deservit tribulatio ad rubiginem vitiorum purgandam. Fac mecum desideratum beneplacitum tuum, et ne despicias peccaminosam vitam meam, nulli melius nec clarius, quam tibi soli, notam.
7. Da mihi, Domine, scire, quod sciendum est, hoc amare, quod amandum est, hoc laudare, quod tibi summe placet; hoc reputare, quod tibi pretiosum apparet, hoc vituperare, quod oculis tuis sordescit. Non me sinas secundum visionem oculorum exteriorum iudicare, neque secundum auditum aurium hominum imperitorum sententiare; sed in iudicio vero de visibilibus et spiritualibus discernere, atque super omnia voluntatem beneplaciti tui semper inquirere.
8. Falluntur saepe hominum sensus in iudicando; falluntur et amatores saeculi, visibilia tantummodo amando. Quid est homo inde melior, quia reputatur ab homine maior? Fallax fallacem, vanus vanum, caecus caecum, infirmus infirmum decipit, dum exaltat; et veraciter magis confundit, dum inaniter laudat. Nam quantum unusquisque est in oculis tuis, tantum est, et non amplius, ait humilis sanctus Franciscus.
Consideratio
O sancte sanctorum, Domine Deus meus, inclina aurem tuam ad precem pauperis servi tui. Adiuva me, et salvus ero (1).
O Domine Deus, qui omnia provides ac iuste disponis in caelo et in terra cum angelis et hominibus et omnibus creaturis tuis, accipe pro magnis laudibus et gratificationibus tibi debitis omnes tribulationes et angustias cordis mei, in vera contritione peccatorum meorum tibi modo oblatas. Converte mihi omne malum in bonum et bonum semper in melius, pro gloria nominis tui et animae meae aeterna salute (2). Benedictus Deus, ego bene promerui pati: et recte ad me pertinet tribulari et contemni (3).
O dilecte Iesu iuva me portare onus meum: quia sine te nihil possum. Tu es fidelissimus amicus et auxiliator optimus: quando necessitas rei incumbit (4). Fac sicut tibi melius videtur: quia ad profundum non intellego me ipsum. Tibi soli notum est, quid mihi utilius sit. Ego committo me tibi: fac mecum secundum praecariorem voluntatem tuam (5).
Libenter Domine portabo virgam tuam per gratiam tuam: et quidquid patiendum est pro salute mea aeterna. Multo enim melius ac levius est modo cum bonis et electis affligi: quam postea cum malis aeterno igne cremari (6).
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 373-379.
Notae:
(1) Vallis liliorum c. 17, n. 3.
(2) Ib. c. 32, n. 1.
(3) De mortificata vita P. 2, p. 389, l. 1.
(4) Ib. p. 388, l. 8.
(5) Ib. p. 390, l. 2.
(6) De recognitione propriae fragilitatis c. 7, P. 2, p. 370, l. 21.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: