THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT XLVII.

 

Quod omnia gravia pro aeterna vita sunt toleranda

 

1. Fili, non te frangant labores, quos assumpsisti propter me, nec tribulationes te deiciant usquequaque; sed mea promissio in omni eventu te roboret et consoletur. Ego sufficiens sum ad reddendum supra omnem modum et mensuram. Non diu hic laborabis, nec semper gravaberis doloribus. Expecta paulisper, et videbis celerem finem malorum. Veniet una hora, quando cessabit omnis labor et tumultus. Modicum est et breve omne, quod transit cum tempore.

 

2. Age, quod agis; fideliter labora in vinea mea, ego ero merces tua. Scribe, lege, canta, geme, tace, ora, sustine viriliter contraria: digna est his omnibus et maioribus proeliis vita aeterna. Veniet pax in die una, quae nota est Domino; et erit non dies neque nox huius scilicet temporis, sed lux perpetua, claritas infinita, pax firma, et requies secura. Non dices tunc: Quis me liberabit de corpore mortis huius? Neque clamabis: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! quoniam praecipitabitur mors, et salus erit indefectiva, anxietas nulla, iucunditas beata, societas dulcis et decora.

 

3. O si vidisses sanctorum in caelo coronas perpetuas, quanta quoque nunc exultant gloria, qui huic mundo olim contemptibiles et quasi vita ipsa indigni putabantur; profecto te statim humiliares usque ad terram, et affectares potius omnibus subesse, quam uni praeesse; nec huius vitae laetos dies concupisceres, sed magis pro Deo tribulari gauderes, et pro nihilo inter homines computari, maximum lucrum duceres.

 

4. O si tibi haec saperent, et profunde ad cor transirent, quomodo auderes vel semel conqueri? Nonne pro vita aeterna cuncta laboriosa sunt toleranda? Non est parvum quid, perdere aut lucrari regnum Dei. Leva igitur faciem tuam in caelo. Ecce, ego et omnes sancti mei mecum, qui in hoc saeculo magnum habuere certamen, modo gaudent, modo consolantur, modo securi sunt, modo requiescunt, et sine fine mecum in regno patris mei permanebunt.

 

 

Consideratio

 

Certa fortiter, ora ferventer, labora diligenter, stude frequenter, tace libenter, sustine patienter. Esto fidelis in modico, et lucraberis decem milia talenta in regno superno (1). Habebis certe aeternam requiem pro parvo labore, aeternum honorem pro humili statu et infimo loco (2).

 

O pauper et infirme, sustine per modicum tempus dolores corporis et penuriam in cibis et vestimentis, quia non diu hic eris et dolebis (3). Gaude in Domino, frater Lazare, qui multis vulneribus modo repleris; quia tibi praeparatur aeterna requies pro modico et vili cibo maleque parato et pro brevi dolore in corpore sustentato. Pro micis tibi negatis habebis splendidas epulas in convivio caelestis regis et comedes semper panem caeli de mensa Iesu Christi in regno Patris sui (4). Siquidem omnis praesens labor parvus est, et brevis haec vita: sed merces sequens grandis est et requies infinita (5).

 

«Ego sum pauper et dolens» (Ps 68, 30); Deus, adiuva me. Haec vox pauperis et infirmi, ad Deum suspirantis pro regno Dei (6). Veni, Domine Iesu, veni et noli tardare; relaxa facinora mea, solve vincula, educ vinctum de domo carceris, de lacu miseriae et de luto faecis. Noli me apud saeculum diutius relinquere. Ostende mihi faciem tuam, quam angeli semper vident. Sonet vox tua in auribus meis, quam illi sine intermissione audiunt. Veni, Domine Iesu, et tolle me de terra aliena; revoca abiectum ad patriam et in pristinum gradum lapsum restitue. Veni, Redemptor bone, fac me participem aeternae tuae gloriae. Taedet me vitae temporalis; sola dies me delectat aeternae claritatis. Iesu bone, dulcis, optime, redde mihi laetitiam vultus tui et noli me reprobare a dilectis sanctis tuis, sed retracta seu recordare, o fili Dei, quod pretioso sanguine tuo ab inimico me redemisti. Sit tibi laus et gloria, qui es vita viventium, spes morientium, salus et requies omnium ad te pervenientium (7).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 357-361.

 

Notae:

(1) Hortulus rosarum c. 14, n. 2.

 

(2) Ib. c. 18, n. 2.

 

(3) Vallis liliorum c. 20, n. 1.

 

(4) Consolatio pauperum et infirmorum n. 4.

 

(5) Sermones de vita et passione Domini 26, P. 3, p. 232, l. 23.

 

(6) Vallis liliorum c. 20, n. 1.

 

(7) Soliloquium animae c. 7, n. 3.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: