THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
CONSIDERATIONES
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER III.
DE INTERNA CONSOLATIONE
–––––
CAPUT XLVI.
De confidentia in Deo habenda, quando insurgunt verborum iacula
1. Fili, sta firmiter et spera in me. Quid enim sunt verba, nisi verba? Per aërem volant, sed lapidem non laedunt. Si reus es, cogita, quod libenter emendare te velis; si nihil tibi conscius es, pensa, quod velis libenter pro Deo hoc sustinere. Parum satis est, ut vel verba interdum sustineas, qui necdum fortia verbera tolerare vales. Et quare tam parva tibi ad cor transeunt, nisi quia adhuc carnalis es, et homines magis, quam oportet, attendis? Nam quia despici metuis, reprehendi pro excessibus non vis, et excusationum umbracula quaeris.
2. Sed inspice te melius, et agnosces, quia vivit adhuc in te mundus et vanus amor placendi hominibus. Cum enim bassari refugis et confundi pro defectibus, constat utique, quod nec verus humilis sis, nec vere mundo mortuus, nec mundus tibi crucifixus. Sed audi verbum meum, et non curabis decem milia verba hominum. Ecce, si cuncta contra te dicerentur, quae fingi malitiosissime possent; quid tibi nocerent, si omnino transire permitteres, nec plus quam festucam perpenderes? Numquid vel unum capillum tibi extrahere possent?
3. Sed qui cor intus non habet, nec Deum prae oculis, faciliter verbo movetur vituperationis. Qui autem in me confidit, nec proprio iudicio stare appetit, absque humano terrore erit. Ego enim sum iudex, et cognitor omnium secretorum; ego scio, qualiter res acta est; ego iniuriantem novi et sustinentem. A me exiit verbum istud, me permittente hoc accidit, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Ego reum et innocentem iudicabo, sed occulto iudicio utrumque ante probare volui.
4. Testimonium hominum saepe fallit; meum iudicium verum est, stabit, et non subvertetur. Latet plerumque et paucis ad singula patet; numquam tamen errat, nec errare potest, etiam si oculis insipientium non rectum videatur. Ad me ergo currendum est in omni iudicio, nec proprio innitendum arbitrio. Iustus enim non conturbabitur, quidquid a Deo ei acciderit. Etiam si iniuste aliquid contra eum prolatum fuerit, non multum curabit. Sed nec vane exultabit, si per alios rationabiliter excusetur. Pensat namque, quia ego sum scrutans corda et renes, qui non iudico secundum faciem et humanam apparentiam. Nam saepe in oculis meis reperitur culpabile, quod hominum iudicio creditur laudabile.
5. Domine Deus, iudex iuste, fortis et patiens, qui hominum nosti fragilitatem et pravitatem, esto robur meum et tota fiducia mea: non enim mihi sufficit conscientia mea. Tu nosti, quod ego non novi; et ideo in omni reprehensione humiliare me debui et mansuete sustinere. Ignosce quoque mihi propitius, quotiens sic non egi, et dona iterum gratiam amplioris sufferentiae. Melior est enim mihi tua copiosa misericordia, ad consecutionem indulgentiae, quam mea opinata iustitia, pro defensione latentis conscientiae. Et si nihil mihi conscius sum, tamen in hoc iustificare me non possum: quia remota misericordia tua, non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
Consideratio
Libenter iniurias remitte a quocumque inflictas: ut Deus iterum tibi cunctas dimittat offensas (1). Cum audieris aliquem tibi durius loqui: noli contendere verbis austeris; sed patienter fer fratris infirma: et indisciplinatum doce ratione prudenti (2). Qui alium verbo vel facto laedit, Christum offendit (3). Melius est tibi rem tuam perdere, quam offendere Deum et laedere fratrem ac frangere caritatem (4).
Certissime constat quod in comparatione dolorum et obprobriorum Christi: nullius ponderis sunt angustiae tuae quas pateris. Bonum est ergo tibi, hic oculum frequenter habere; et in dolorosa passione Christi solacium quaerere (5). O mira Dei clementia; o inaestimabilis Christi patientia: quae tantis iniuriis commoveri non potuit nec poenis superari. Exemplum enim optimum et fortissimum solacium, omnibus iniuriam patientibus in hoc articulo dedit; ut saltem pauca verba volantia sustineant: qui dura verbera nequeunt adhuc sustinere (6).
Iustus Dominus inultum non patietur abire quodcumque nocivum verbum (7). Deus Veritas est et mendaces non sinit diu latere (8). Quid ergo facies et in quo confides et sperabis? Non in te nec in homine, sed in solo Creatore Deo tuo, qui fecit te et habet te et omnia creata simul in manu et potestate sua. Dic ergo et ora cum David in psalmo (24, 15): Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos (9).
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 352-357.
Notae:
(1) Libellus spiritualis exercitii c. 8, P. 2, p. 346, l. 18.
(2) Libellus spiritualis exercitii c. 8, P. 2, p. 346, l. 20.
(3) Hortulus rosarum c. 15, n. 1.
(4) Ib. c. 9, n. 1.
(5) Sermones de vita et passione Domini 26, P. 3, p. 219, l. 10.
(6) Ib. p. 223, l. 19.
(7) Epistula 1, n. 7.
(8) Hortulus rosarum c. 10, n. 2.
(9) Vallis liliorum c. 31, n. 1.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: