THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT XLIV.

 

De non attrahendo sibi res exteriores

 

1. Fili, in multis oportet te esse inscium, et aestimare te tamquam mortuum super terram, et cui totus mundus crucifixus sit. Multa etiam oportet surda aure pertransire, et quae tuae pacis sunt, magis cogitare. Utilius est oculos a rebus displicentibus avertere et unicuique suum sentire relinquere, quam contentiosis sermonibus deservire. Si bene steteris cum Deo et eius iudicium aspexeris, facilius te victum portabis.

 

2. O Domine, quousque venimus? Ecce, damnum defletur temporale, pro modico quaestu laboratur et curritur, et spirituale detrimentum in oblivionem transit, et vix sero reditur. Quod parum vel nihil prodest, attenditur; et quod summe necessarium est, neglegenter praeteritur: quia totus homo ad externa defluit; et nisi cito resipiscat, libens in exterioribus iacet.

 

 

Consideratio

 

Noli cor tuum effundere ad exteriora: sed disce manibus operari et corde orare (1). Magno conamine ad interiora te extende et quae retro sunt et huius mundi obliviscere, nec ad remissos et infirmiores respice, sed ad quid venisti et quid te agere oportet, attende (2). Beatus servus super pauca fidelis et prudens, qui omnia tempora sua utiliter expendit et de extraneis rebus ad se non pertinentibus tacet, sed tamquam surdus et mutus propter Deum factus pacifice tumultus saeculi pertransit et animam suam ante se in manibus suis semper portat (3).

 

O Deus aeterne, summe et immense, Creator omnium et Rector. Ad amandum te factus sum et modo volo amare te, et non possum, quantum volo. Ligatus sum vano amore et viscoso affectu rerum labentium, a quibus dum me excutere conor, vix aut nullatenus sine gravi dolore possum (4). Converte me ad te et noli me in terrenis relinquere, qui caelestia te sequentibus dignatus es promittere (5). O Iesu, vita vera, vita mori nescia, tribue mihi ex amore mori, ne caro mihi possit dominari. O quando fiet, ut cum fiducia dicam: Ego autem aestimabam me tamquam mortuum super terram (6).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 346-348.

 

Notae:

(1) Brevis admonitio spiritualis exercitii P. 2, p. 426, l. 21.

 

(2) Dialogus noviciorum c. 3, n. 2.

 

(3) Vallis liliorum c. 17, n. 1.

 

(4) Soliloquium animae c. 9, n. 2.

 

(5) Ib. n. 4.

 

(6) Ib. c. 8, n. 1.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXIV, Kraków 2014

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: