THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
CONSIDERATIONES
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER III.
DE INTERNA CONSOLATIONE
–––––
CAPUT XLIII.
Contra vanam et saecularem scientiam
1. Fili, non te moveant pulchra et subtilia hominum dicta. Non enim est regnum Dei in sermone, sed in virtute. Attende verba mea, quae corda accendunt et mentes illuminant, inducunt compunctionem et variam ingerunt consolationem. Numquam ad hoc legas verbum, ut doctior aut sapientior possis videri. Stude mortificationi vitiorum, quia hoc amplius tibi proderit, quam notitia multarum difficilium quaestionum.
2. Cum multa legeris et cognoveris, ad unum semper oportet redire principium. Ego sum, qui doceo hominem scientiam, et clariorem intellegentiam parvulis tribuo, quam ab homine possit doceri. Cui ego loquor, cito sapiens erit et multum in spiritu proficiet. Vae eis, qui multa curiosa ab hominibus inquirunt, et de via mihi serviendi parum curant. Veniet tempus, quando apparebit magister magistrorum Christus, dominus angelorum, cunctorum auditurus lectiones, hoc est singulorum examinaturus conscientias. Et tunc scrutabitur Ierusalem in lucernis, et manifesta erunt abscondita tenebrarum, tacebuntque argumenta linguarum.
3. Ego sum, qui humilem in puncto elevo mentem, ut plures aeternae veritatis capiat rationes, quam si quis decem annis studuisset in scholis. Ego doceo sine strepitu verborum, sine confusione opinionum, sine fastu honoris, sine pugnatione argumentorum. Ego sum, qui doceo terrena despicere, praesentia fastidire, aeterna quaerere, aeterna sapere, honores fugere, scandala sufferre, omnem spem in me ponere, extra me nil cupere, et super omnia me ardenter amare.
4. Nam quidam, amando me intime, didicit divina et loquebatur mirabilia. Plus profecit in relinquendo omnia, quam in studendo subtilia. Sed aliis loquor communia, aliis specialia; aliquibus in signis et figuris dulciter appareo, quibusdam vero in multo lumine revelo mysteria. Una vox librorum, sed non omnes aeque informat: quia intus sum doctor veritatis, scrutator cordis, cogitationum intellector, actionum promotor, distribuens singulis, sicut dignum iudicavero.
Consideratio
Sapiens plus facta ponderat quam verba. Res bene gesta se ipsam laudat. Qui verba tantum sectatur: nihil inveniet. Virtus in Deo facta: a Deo gloriam recipiet (1). Sapientia mundi vanitas est et stultitia reputatur apud Deum (2). Cito vilescet sapientia terrena amanti caelestem sapientiam (3).
Quaere veram sapientiam, quam Christus docuit et exemplo suo ostendit. Trahitur vera sapientia de occultis verbis et sacris actibus Christi, qui suadet spernere mundum, fugere delicias, domare carnem, pati dolores, subire labores, amare virtutes (4). Cito igitur doctus erit et beatus, quisquis Christum fuerit humiliter imitatus (5). Amor carnis stultitia: amor Iesu sapientia (6).
Verus sapiens odit iniquitatem, loquitur veritatem et operatur iustitiam. Qui sobrie, caste, pie, humiliter et devote vivit, et pericula temptationum cavet, sapiens est et Deo placet. Hic bonam famam habet, bonam conscientiam servat et cordis laetitiam frequenter a Deo accipit, quam mundus ignorat nec sapit (7).
Potest et aliis multis modis pro desiderio amantis animae dilectus Iesus se mirabiliter revelare: et de sanctissima vita sua et pretiosa morte ac resurrectionis gloria plenius informare; ut quae sacra evangelia docent et pandunt verbis exterius: adveniente spiritu Iesu spiritualiter et sagaciter ipse aperiat intus sine strepitu verborum, cum multa illuminatione summae veritatis, ad capiendum etiam gloriam deitatis; prout potiri conceditur purgatis mentibus quandoque per excessum spiritus (8).
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 343-346.
Notae:
(1) De recognitione propriae fragilitatis c. 2, P. 2, p. 363, l. 1.
(2) Hortulus rosarum c. 3, n. 2.
(3) De solitudine et silentio c. 1, n. 4.
(4) Hortulus rosarum c. 3, n. 1 2.
(5) Recommendatio humilitatis P. 2, p. 378, l. 6.
(6) Sermones de vita et passione Domini 16, P. 3, p. 157, l. 2.
(7) Hortulus rosarum c. 3, n. 1.
(8) Sermones de vita et passione Domini 11, P. 3, p. 137, l. 7.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIV, Kraków 2014
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: