THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT XLII.

 

Quod pax non est ponenda in hominibus

 

1. Fili, si ponis pacem tuam cum aliqua persona, propter tuum sentire et convivere, instabilis eris et implicatus. Sed si recursum habes ad semper viventem et manentem veritatem, non contristabit amicus recedens aut moriens. In me debet amici dilectio stare, et propter me diligendus est, quisquis tibi bonus visus est et multum carus in hac vita. Sine me non valet nec durabit amicitia, nec

est vera et munda dilectio, quam ego non copulo. Ita mortuus debes esse talibus affectionibus dilectorum hominum, ut, quantum ad te pertinet, sine omni humano optares esse consortio. Tanto homo Deo magis appropinquat, quanto ab omni solacio terreno longius recedit. Tanto etiam altius ad Deum ascendit, quanto profundius in se descendit et plus sibi ipsi vilescit.

 

2. Qui autem sibi aliquid boni attribuit, gratiam Dei in se venire impedit, quia gratia Spiritus Sancti cor humile semper quaerit. Si scires te perfecte adnihilare atque ab omni creato amore evacuare, tunc deberem in te cum magna gratia emanare. Quando tu respicis ad creaturas, subtrahitur tibi aspectus Creatoris. Disce te in omnibus propter Creatorem vincere, tunc ad divinam valebis cognitionem pertingere. Quantumcumque modicum sit, si inordinate diligitur et respicitur, retardat a summo et vitiat.

 

 

Consideratio

 

Non ponas spem tuam et pacem in homine, nec in aliqua creatura caeli et terrae, si non vis errare, falli et turbari. Salus in solo Deo vivo, vero, aeterno et summe bono, qui omnia creavit ex nihilo et regit recto iudicio (1).

 

Non est fidus amicus nisi in Deo. . . . Amor Dei amicum fidelem constituit: sine Deo nulla amicitia stabit (2). Amicus tuus est qui in Deo te amat: et propter Deum te tolerat. Vere ille amicus tibi est, qui salutem animae tuae diligit: non qui foris blanditur et applaudit. Ille tibi dilectus est, qui pro malis tuis dolet et orat; qui profectui tuo congaudet: et corripit in caritate (3).

 

Sed ubi talis, qui in omnibus fideliter agit? O quam pretiosus talis: qui amore Dei sit plenus. Amor mundanus cito deficit: et in necessitate vacuum relinquit. Time Deum: et iungetur tibi amicus fidelis. Serva nomen bonum: et invenies socium bonum. Et cum inveneris, utere sapienter: et dilige sicut te ipsum. Multi amici in prosperis: in adversitate vix unus adhaerebit. Non eris tamen desolatus: si Deum habes semper prae oculis. Si Deo non places: non proderunt amici mortales. Si inveneris iustum ac Deum timentem: magis dilige quam potentem. Sustine verbum amici; et memento quia homo est sicut et tu, quoniam solus Deus qui non errat: et in quem peccatum non cadit (4).

 

Disce sine humano solacio vivere: etiam cum copia adsit consolatorum. Fragile et indurabile est solacium in hominibus confidere, aut nimis de eorum praesentia gaudere; vel de absentia contristari. Nec enim tu diu hic eris: nec illi etiam diu tecum permanebunt (5). Non est parvus fructus spiritualis gratiae, quando se homo ab omni temperat propter Christum amicorum inclinatione et eius appetit solummodo gratiam, qui confortat pauperem et exulem consolatur in abscondito (6).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 340-343.

 

Notae:

(1) Hospitale pauperum c. 13.

 

(2) De recognitione propriae fragilitatis c. 3, P. 2, p. 364, l. 5.

 

(3) Ib. p. 363, l. 27.

 

(4) De recognitione propriae fragilitatis c. 3, P. 2, p. 364 sq, l. 20.

 

(5) Brevis admonitio spiritualis exercitii P. 2, p. 431 sq, l. 26.

 

(6) De fideli dispensatore n. 1, § 25.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXIV, Kraków 2014

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: