THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT XLI.

 

De contemptu omnis temporalis honoris

 

1. Fili, noli tibi attrahere, si videas alios honorari et elevari, te autem despici et humiliari. Erige cor tuum ad me in caelum, et non contristabit te contemptus hominum in terris.

 

2. Domine, in caecitate sumus, et vanitate cito seducimur. Si recte me inspicio, numquam mihi facta est iniuria ab aliqua creatura, unde nec iuste habeo conqueri adversus te. Quia autem frequenter et graviter peccavi tibi, merito armatur contra me omnis creatura. Mihi igitur iuste debetur confusio et contemptus; tibi autem laus, honor et gloria. Et nisi me ad hoc praeparavero, quod velim libenter ab omni creatura despici et relinqui, atque penitus nihil videri, non possum interius pacificari et stabiliri, nec spiritualiter illuminari, neque plene tibi uniri.

 

 

Consideratio

 

Si ab hominibus despiceris et alii tibi praeponuntur, ne tristeris nimis; quia melius et securius est, humiliari cum mitibus et simplicibus, quam a Deo reprobari cum divitibus et elatis (1).

 

Si ponis vitam tuam in ore hominum; eris modo aliquid, modo nihil: numquam tamen liber et quietus. Iustus verbis non movetur ornatis: sed quod Deo placet attendit. Saepe homines laudant: quod improbat Deus. Multotiens Deus acceptat: quod homines vituperant et spernunt. Ille ergo digne laudatur: quem Deus omnia sciens commendat (2). Igitur humanas laudes non affectes; nec vane aliquem extollas: nescis enim quid futura pariet dies. Saepe novissimi sunt primi, et primi novissimi (3). Ille bene stat et recte ambulat, qui in humilitate se fundat et omnes mundi honores pro nihilo taxat (4).

 

Si iniuria tibi fit: pensa quia bene meruisti (5). Scito te infirmum esse et peccatorem: atque cito moriturum. Siquidem in mortis articulo patebit, quam fallax fuit omnis gratia mundi: quam stulta laetitia, laus ab hominibus quaesita (6). Omnia supplebit Dominus: et multo melius quam tu poteris cogitare (7).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 338-339.

 

Notae:

(1) Vallis liliorum c. 31, n. 4.

 

(2) De recognitione propriae fragilitatis c. 2, P. 2, p. 363, l. 5.

 

(3) Ib. p. 362, l. 22.

 

(4) Hortulus rosarum c. 12, n. 7.

 

(5) Libellus spiritualis exercitii c. 8, P. 2, p. 346, l. 17.

 

(6) De recognitione propriae fragilitatis c. 2, P. 2, p. 363, l. 20.

 

(7) Libellus spiritualis exercitii c. 8, P. 2, p. 346, l. 15.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXIV, Kraków 2014

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: