THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT XL.

 

Quod homo nihil boni ex se habet et de nullo gloriari potest

 

1. Domine, quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quia visitas eum? Quid promeruit homo, ut dares illi gratiam tuam? Domine, quid possum conqueri, si me deseris; aut quid iuste obtendere possum, si, quod peto, non feceris? Certe hoc in veritate cogitare possum et dicere: Domine, nihil sum, nihil possum, nihil boni ex me habeo; sed in omnibus deficio et ad nihil semper tendo. Et nisi a te fuero adiutus et interius informatus, totus efficior tepidus et dissolutus.

 

2. Tu autem, Domine, semper idem ipse es, et permanes in aeternum semper bonus, iustus et sanctus, bene, iuste ac sancte agens omnia, et disponens in sapientia. Sed ego, qui ad defectum sum magis pronus quam ad profectum, non sum semper in uno statu perdurans, quia semper tempora mutantur super me. Verumtamen cito melius fit, cum tibi placuerit, et manum porrexeris adiutricem, quia tu solus sine humano suffragio poteris auxiliari et in tantum confirmare, ut vultus meus amplius in diversa non mutetur, sed in te uno cor meum convertatur et quiescat.

 

3. Unde, si bene scirem omnem humanam consolationem abicere, sive propter devotionem adipiscendam, sive propter necessitatem, qua compellor te quaerere, quia non est homo, qui me consoletur, tunc possem merito de gratia tua sperare et de dono novae consolationis exultare.

 

4. Gratias tibi, unde totum venit, quotienscumque mihi bene succedit. Ego autem vanitas et nihilum ante te, inconstans homo et infirmus. Unde ergo possum gloriari, aut cur appeto reputari? Numquid de nihilo? et hoc vanissimum est. Vere inanis gloria mala pestis, vanitas maxima: quia a vera trahit gloria et caelesti spoliat gratia. Dum enim homo complacet sibi, displicet tibi: dum inhiat laudibus humanis, privatur veris virtutibus.

 

5. Est autem vera gloria et exultatio sancta, gloriari in te et non in se, gaudere in nomine tuo, non in propria virtute, nec in aliqua creatura delectari, nisi propter te. Laudetur nomen tuum, non meum; magnificetur opus tuum, non meum; benedicatur nomen sanctum tuum, nihil mihi autem attribuatur de laudibus hominum. Tu gloria mea, tu exultatio cordis mei. In te gloriabor et exultabo tota die; pro me autem nihil, nisi in infirmitatibus meis.

 

6. Quaerant Iudaei gloriam, quae ab invicem est; ego hanc requiram, quae a solo Deo est. Omnis quidem gloria humana, omnis honor temporalis, omnis altitudo mundana, aeternae gloriae tuae comparata, vanitas est et stultitia. O veritas mea et misericordia mea, Deus meus, Trinitas beata, tibi soli laus, honor, virtus, gloria, per infinita saeculorum saecula.

 

 

Consideratio

 

De bonis naturae quid gloriaris, cum sis mortalis, a vermibus mox rodendus? (1) Qui gloriatur: in Domino glorietur (2). Igitur cautus sis et sollicitus, ut omnia bona ad laudem Dei referas et nihil tibi vane attribuas. Nam Dei dona sunt omnia, quae habes, scilicet esse, vivere, intellegere, cogitare, loqui et operari (3). Exulta et lauda Deum tuum, qui te fecit et redemit; quia debitor Dei es in valde multis et magnis beneficiis et cotidianis bonis tibi benigne collatis, pro quibus omnibus plene et digne Deo regratiari numquam sufficis, etiam si angelus sanctus esses (4).

 

Cum fueris laetus et bene tibi successerit, lauda et gratias age; quia pius Dominus te consolari dignatus est, ne in via deficias. Cum fueris tristis aut debilis, lauda et gratias age, quia Deus te visitat, probat et purgat, ne superbias et de te praesumas. Cum fueris sanus et fortis, lauda et gratias age, quia Deus dedit tibi vires, ut labores et aliis servias (5).

 

Noli extolli de aliquo bono coram hominibus; quia habes multos defectus intus, quos novit Deus, et tu non vides nec ponderas, sicut debes (6). Qui mala sua praeterita, et praesentia pericula vigilanter attendit, et stricte ponderat: numquam de operibus suis vane gloriari potest. Quis nostrum scit qualiter Deus singula verba, cogitationes et opera die et nocte pensat et iudicat: utrum ea acceptat vel reprobat? Nescit etiam homo quamvis modo bonus et devotus sit, quamdiu sic manebit: utrum melior an deterior adhuc fiet (7). Vani sunt et stulti: qui laudibus delectantur humanis. Laudetur Deus: non homo fragilis (8). Qui autem sibi placet, stulto placet et Deo displicet (9).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 333-337.

 

Notae:

(1) Vallis liliorum c. 7, n. 2.

 

(2) Sermones ad novicios 17, P. 6, p. 136, l. 5. 2 Cor 10, 17.

 

(3) Hospitale pauperum c. 7, n. 2.

 

(4) Vallis liliorum c. 26, n. 2.

 

(5) Hortulus rosarum c. 18, n. 4.

 

(6) Enchiridion monachorum c. 8, n. 1.

 

(7) Sermones ad novicios 17, P. 6, p. 136, l. 13.

 

(8) De recognitione propriae fragilitatis c. 2, P. 2, p. 362, l. 28.

 

(9) Vallis liliorum c. 7, n. 2.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXIV, Kraków 2014

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: