THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT XXXIX.

 

Quod homo non sit importunus in negotiis

 

1. Fili, committe mihi semper causam tuam, ego bene disponam in tempore suo. Expecta ordinationem meam, et senties inde profectum.

 

2. Domine, satis libenter tibi omnes res committo, quia parum potest cogitatio mea proficere. Utinam non multum adhaererem futuris eventibus, sed ad beneplacitum tuum incunctanter me offerrem!

 

3. Fili, saepe homo rem aliquam vehementer agitat, quam desiderat; sed cum ad eam pervenerit, aliter sentire incipit: quia affectiones circa idem non sunt durabiles, sed magis de uno ad aliud impellunt. Non est ergo minimum, etiam in minimis se ipsum relinquere.

 

4. Verus profectus hominis est abnegatio sui ipsius, et homo abnegatus valde liber est et securus. Sed antiquus hostis, omnibus bonis adversans, a temptatione non cessat; sed die noctuque graves molitur insidias, si forte in laqueum deceptionis possit praecipitare incautum. Vigilate et orate, dicit Dominus, ut non intretis in temptationem.

 

 

Consideratio

 

Non sis importunus: sed omnia fac cum tranquillitate (1). Quidquid modum excedit et discretionem non tenet: nec Deo placet, nec diu durare solet (2). Qui importune et inconsiderate agit facile offendit: et dolebit ipse offensus (3).

 

Praecave tibi, ut, quantum minus vales, importune aliquid postules; et dum sentis parum proficere petitionem tuam, noli vexare te per aliquam impatientiam, sed recordare: O felix patria, sanctorum replens desideria et miserorum nesciens gravamina (4).

 

Amor sui cor obscurat, parit rixas, tollitque profectum. Qui autem propter Iesum se abnegat: liber fit et pacatus (5).

 

Humanae fragilitatis est, nimium sollicitari de futuris. Deficientibus opibus terrenis non deficiat fides tua; quinimmo confidas magnifice de Dei providentia. Qui promisit caelestia et aeterna, non negabit temporalia. Non tamen semper donat pro nostro libitu, ne simus abundantes in saeculo et minus idcirco desideremus, quae sursum sunt in caelo (6). Beatus qui ordinationem Dei expectat: et omnia de manu eius accipit (7).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 331-333.

 

Notae:

(1) Brevis admonitio spiritualis exercitii P. 2, p. 431, l. 13.

 

(2) De disciplina claustralium c. 9, P. 2, p. 302, l. 16.

 

(3) Libellus spiritualis exercitii c. 1, P. 2, p. 333, l. 4.

 

(4) De fideli dispensatore c. 1, § 23.

 

(5) Sermones de vita et passione Domini 16, P. 3, p. 157, l. 13.

 

(6) De fideli dispensatore c. 1, § 6.

 

(7) Brevis admonitio spiritualis exercitii P. 2, p. 431, l. 24.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXIV, Kraków 2014

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: