THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT XXXVII.

 

De pura et integra resignatione sui ad obtinendam cordis libertatem

 

1. Fili, relinque te, et invenies me. Sta sine electione et omni proprietate, et lucraberis semper. Nam et adicietur tibi amplior gratia, statim ut te resignaveris nec resumpseris.

 

2. Domine, quotiens me resignabo, et in quibus me relinquam?

 

3. Semper et omni hora: sicut in parvo, sic et in magno. Nihil excipio, sed in omnibus te nudatum inveniri volo. Alioquin, quomodo poteris esse meus et ego tuus, nisi fueris ab omni propria voluntate intus et foris spoliatus? Quanto celerius hoc agis, tanto melius habebis, et quanto plenius et sincerius, tanto mihi plus placebis, et amplius lucraberis.

 

4. Quidam se resignant, sed cum aliqua exceptione: non enim plene Deo confidunt, ideo sibi providere satagunt. Quidam etiam primo totum offerunt, sed postea temptatione pulsati ad propria redeunt, ideo minime in virtute proficiunt. Hi ad veram puri cordis libertatem et iucundae familiaritatis meae gratiam non pertingent, nisi integra resignatione et cotidiana sui immolatione prius facta; sine qua non stat nec stabit unio fruitiva.

 

5. Dixi tibi saepissime, et nunc iterum dico: Relinque te, resigna te, et frueris magna interna pace. Da totum pro toto; nil exquire, nil repete; sta pure et inhaesitanter in me, et habebis me. Eris liber in corde, et tenebrae non conculcabunt te. Ad hoc conare, hoc ora, hoc desidera, ut ab omni proprietate possis expoliari, et nudus nudum Iesum sequi, tibi mori et mihi aeternaliter vivere. Tunc deficient omnes vanae phantasiae, conturbationes iniquae et curae superfluae. Tunc etiam recedet immoderatus timor, et inordinatus amor morietur.

 

 

Consideratio

 

«Qui non renuntiaverit omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus» (Lc 14, 33).

 

Domine Deus, durus videtur hic sermo tuus, et quis potest eum implere?

 

Audi, fili mi, et docebo te, et non erit grave et impossibile facere, quod dixi: Dilige me et relinque te, et invenies me in omni loco et tempore. Ego summum bonum et summe desiderabile animae tuae. En, sto ante ostium cordis tui et pulso; aperi mihi, et introibo ad te, quia ego salus et vita tua. Ego omnia in omnibus et super omnia amandus et laudandus. Ego totus tuus, hic et ubique praesens; sed caecus me non videt et surdus non audit et stultus non intellegit haec. Tu ergo esto totus meus et in nullo te quaerens, et sapiet tibi suavissime prae omnibus Deus tuus.

 

Domine, verum est, quod loqueris; placet mihi omne, quod dicis. Igitur relinquam me cito propter te, ne tarde inveniam te. Tu in me et ego in te per amorem, quem accendis in me. Tu solus mihi sufficis plene et perfecte: ideo nil volo nec cupio nisi te, qui es ante omnia et supra omnia et in omnibus Deus benedictus in saecula. Amen (1).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 325-328.

 

Notae:

(1) Doctrinale iuvenum c. 11, n. 1 2.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXIV, Kraków 2014

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: