THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT XXXIV.

 

Quod amanti sapit Deus super omnia et in omnibus

 

1. Ecce, Deus meus et omnia. Quid volo amplius, et quid felicius desiderare possum? O sapidum et dulce verbum! sed amanti Verbum, non mundum, nec ea, quae in mundo sunt. Deus meus et omnia. Intellegenti satis dictum est, et saepe repetere iucundum est amanti. Te siquidem praesente iucunda sunt omnia; te autem absente fastidiunt cuncta. Tu facis cor tranquillum et pacem magnam laetitiamque festivam. Tu facis bene sentire de omnibus et in omnibus te laudare, nec potest aliquid sine te diu placere; sed si debet gratum esse et bene sapere, oportet gratiam tuam adesse et condimento tuae sapientiae condiri.

 

2. Cui tu sapis, quid ei recte non sapiet? Et cui tu non sapis, quid ei ad iucunditatem esse poterit? Sed deficiunt in sapientia tua mundi sapientes, et qui carnem sapiunt: quia ibi plurima vanitas, et hic mors invenitur. Qui autem te per contemptum mundanorum et carnis mortificationem sequuntur, vere sapientes esse cognoscuntur: quia de vanitate ad veritatem, de carne ad spiritum transferuntur. Istis sapit Deus: et quidquid boni invenitur in creaturis, totum ad laudem referunt sui conditoris. Dissimilis tamen, et multum dissimilis sapor Creatoris et creaturae, aeternitatis et temporis, lucis increatae et lucis illuminatae.

 

3. O lux perpetua, cuncta creata transcendens lumina, fulgura coruscationem de sublimi penetrantem omnia cordis mei intima. Purifica, laetifica, clarifica et vivifica spiritum meum, cum suis potentiis ad inhaerendum tibi iubilosis excessibus. O quando veniet haec beata et desiderabilis hora, ut tua me saties praesentia et sis mihi omnia in omnibus? Quamdiu hoc datum non fuerit, nec plenum gaudium erit. Adhuc, pro dolor, vivit in me vetus homo, non est totus crucifixus, non est perfecte mortuus. Adhuc concupiscit fortiter contra spiritum, bella movet intestina, nec regnum animae patitur esse quietum.

 

4. Sed tu, qui dominaris potestati maris et motum fluctuum eius mitigas, exurge, adiuva me. Dissipa gentes, quae bella volunt; contere eas in virtute tua. Ostende, quaeso, magnalia tua, et glorificetur dextera tua: quia non est spes alia nec refugium mihi, nisi in te, Domine Deus meus.

 

 

Consideratio

 

«Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi?» (Ps 34, 10). Unus est, et similis illi non est; Deus meus est, et omne, comparatum ei, nihil est. Dilectus intimus et amicus fidelissimus, qui amantem se numquam deserit, sed cum amante se libenter sociat (1). Ideo in laudem Dei psalmista frequenter dicit et repetit: «Confitemini Domino, quoniam bonus»; et hoc dicere dulce est amanti (2).

 

Pulcher es, dilecte mi, et amabilis valde, non carni, sed menti, non oculo aut sensui alicui, sed animae credenti, mundum cor habenti et ad invisibilia atque spiritualia se transferenti. Qui ergo tibi per devotionis affectum uniri desiderat, necesse est, ut omnem carnalem affectum in se mortificet et puritatem conscientiae maxime custodiat. Displicet enim tibi, si quis graditur ad fragiles creaturas pro mendicando solacio. Propterea introrsus me vocas, ut amem te, et iubes, ut expectem te, quoniam tunc inveniam, quotienscumque me postpono et, sicut tu vis, ita et ego volo.

 

Ego autem longe a te proiectus saepe eo per aliam viam amando res perituras, non sicut oportet, nec ad quem finem decet (3). Quapropter planctum saepe gemino pro cantu, et «dum dicitur mihi» per singulos dies, «ubi est Deus tuus?» (Ps 41, 4), magis compungitur spiritus meus. Penso enim suspense: Ubi est bonum meum et perfectum gaudium cordis mei? Ubi pax et requies vera? Ubi haec omnia ineffabilia bona nisi in Deo meo? Ubi est ergo Deus meus, quem sic amo et nondum video, cuius amor me totiens vulnerat, absentia contristat, sed et visitatio nonnumquam recreat? Ubi est Deus meus, pro quo tot sustineo labores et dolores, cuius memoria dulcis, sed praesentia carior omnem repellit de corde maestitiam? Ubi est spes mea et gloriatio mea? (4)

 

Nondum perfecte mortuus sum mundo, sed vivit adhuc in me vetus homo, suscitans in me varias rixas et desideria multorum malorum, faciens noctes amaras et dies taediosos (5). Oportet cor esse liberum et ab omni inordinata affectione purgatum; oportet mentem esse inoccupatam ab omni strepitu et imaginatione corporum: si debeat aliquid comprehendere de aeterno incircumscripto lumine illuminante totum mundum. Da mihi Domine, ut in lumine tuo videam lumen; non lumen caeli non lumen terrae, non angelicum non humanum lumen: sed lumen aeternum increatum immensum ineffabile incomprehensibile superessentiale et incommutabile lumen. O quam gravis est mihi sarcina carnis, quam onerosa lex peccati in membris meis: quae impedit et retrahit ab aspectu caelestis luminis; a vultu gloriae Dei, a gustu felicitatis aeternae, ab introitu civium supernorum: quos laetitia sempiterna circumdat et implet. . . . Visita me frequenter clementissime Iesu, et in amore tuo vehementer accende; ut discam omnia inferiora et creata despicere: et te solum aeternum et increatum bonum pure quaerere, et super omnia te propter te veraciter amare (6).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 313-318.

 

Notae:

(1) Soliloquium animae c. 11, n. 1.

 

(2) Vallis liliorum c. 4, n. 1 (cf. Ps 105, 1; 106, 1; 117, 1; 135, 1).

 

(3) Soliloquium animae c. 11, n. 1.

 

(4) Ib. c. 20, n. 6.

 

(5) Ib. c. 8, n. 1.

 

(6) De elevatione mentis P. 2, p. 402 sq, l. 13.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXIV, Kraków 2014

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: