THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT XXXIII.

 

De instabilitate cordis et de intentione finali ad Deum habenda

 

1. Fili, noli credere affectui tuo; qui nunc est, cito mutabitur in aliud. Quamdiu vixeris, mutabilitati subiectus es, etiam nolens: ut modo laetus, modo tristis, modo pacatus, modo turbatus, nunc devotus, nunc indevotus, nunc studiosus, nunc acediosus, nunc gravis, nunc levis inveniaris. Sed stat super haec mutabilia sapiens et bene doctus in spiritu, non attendens, quid in se sentiat, vel qua parte flet ventus instabilitatis, sed ut tota intentio mentis eius ad debitum et optatum proficiat finem. Nam sic poterit unus et idem inconcussusque permanere, simplici intentionis oculo per tot varios eventus ad me impraetermisse directo.

 

2. Quanto autem purior fuerit intentionis oculus, tanto constantius inter diversas itur procellas. Sed in multis caligat oculus purae intentionis; respicitur enim cito in aliquod delectabile, quod occurrit. Nam et raro totus liber quis invenitur a naevo propriae exquisitionis. Sic Iudaei olim venerant in Bethaniam ad Martham et Mariam, non propter Iesum tantum, sed et ut Lazarum viderent. Mundandus est ergo intentionis oculus, ut sit simplex et rectus, atque ultra omnia varia media ad me dirigendus.

 

 

Consideratio

 

Cor non potest diu quiescere; aut enim bona aut mala imaginatur, aut tristia pensat aut laeta revolvit, sicut molendinum, quod a vento movetur (1). Quando cor hominis a summo bono abstrahitur; tunc in infimis quaerit delectari: et variis desideriis hinc inde movetur. Et qui tempestive non resistit: captivatur et superatur. Nil laboriosius quam cor custodire ab evagatione et vitiosis imaginibus, ex sensibilibus rebus acquisitis. Pravum et inscrutabile est cor hominis: et ad malum proclivum ab adulescentia sua (2).

 

Ne ergo mala subito irruant et maculent, sacra verba tamquam grana cordi tuo insere et ea diligenter revolvendo in cibum converte (1). Dic ergo cum David in psalmo, neglecto omni bono terreno, intime orando: «Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino spem meam» (Ps 72, 28). Sicut fuerit voluntas in caelo, sic fiat. Nil aliud volo, nil cupio, nisi te solum, Domine, pro omni labore meo et praemio in caelo (3).

 

In vanum laborat, qui Deum in omni facto suo et cogitatu non praeponit, nec ipsum pure quaerit et cupit (4). Beatus, qui omnia bona opera sua facit cum pura intentione simpliciter ad laudem Dei. Beatus, qui omni tempore suo cor suum ad beneplacitum Dei dirigit et nullum proprium commodum finaliter quaerit. Beatus, qui omnia immunda idola antiqui hostis a se longe proicit et ad arma Christi crucifixi humiliter in angustiis confugit et orat. Hic bene procedit et cum Iesu ubique per mare et aridum pergit, donec ad patriam cum eo perveniat (5).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 310-313.

 

Notae:

(1) Manuale parvulorum c. 6, n. 2.

 

(2) Sermones ad novicios 13, P. 6, p. 89, l. 17.

 

(3) Manuale parvulorum c. 11.

 

(4) Vallis liliorum c. 30, n. 1.

 

(5) Manuale parvulorum c. 12, n. 1.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXIII, Kraków 2013

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: