THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT XXXII.

 

De abnegatione sui et abdicatione omnis cupiditatis

 

1. Fili, non potes perfectam possidere libertatem, nisi totaliter abneges temet ipsum. Compediti sunt omnes proprietarii et sui ipsius amatores cupidi, curiosi, gyrovagi, quaerentes semper mollia, non quae Iesu Christi, sed hoc saepe fingentes et componentes, quod non stabit. Peribit enim totum, quod non est ex Deo ortum. Tene breve et consummatum verbum: Dimitte omnia, et invenies omnia; relinque cupidinem, et reperies requiem. Hoc mente pertracta; et cum impleveris, intelleges omnia.

 

2. Domine, hoc non est opus unius diei, nec ludus parvulorum; immo in hoc brevi includitur omnis perfectio religiosorum.

 

3. Fili, non debes averti, nec statim deici, audita via perfectorum; sed magis ad sublimiora provocari, et ad minus ad haec ex desiderio suspirare. Utinam sic tecum esset, et ad hoc pervenisses, ut tui ipsius amator non esses, sed ad nutum meum pure stares, et eius, quem tibi praeposui, Patris: tunc mihi valde placeres, et tota vita tua in gaudio et pace transiret. Adhuc multa habes ad relinquendum: quae nisi mihi ex integro resignaveris, non acquires, quod postulas. Suadeo tibi emere a me aurum ignitum, ut locuples fias, id est, caelestem sapientiam omnia infima conculcantem. Postpone terrenam sapientiam, omnem humanam et propriam complacentiam.

 

4. Dixi, viliora tibi emenda pro pretiosis et altis in rebus humanis. Nam valde vilis et parva ac paene oblivioni tradita videtur vera caelestis sapientia; non sapiens alta de se, nec magnificari quaerens in terra: quam multi ore tenus praedicant, sed vita longe dissentiunt: ipsa tamen est pretiosa margarita a multis abscondita.

 

 

Consideratio

 

Amor sui, plenus timore et angore: abnegatio sui, ineffabilis libertas. Amor sui intestinum malum: qui raro vincitur nisi Deus perfecte diligatur. Contemptus sui salutis indicium; et quia a contemptu incipit: in amore Iesu perficietur (1). Cum aliquis ad tantam pervenerit abnegationis profunditatem, ut neque in magnis neque in parvis, nec in adversis nec in prosperis suam exquisierit voluntatem, iure etiam de se dicere potest: Consummatum est. Hoc est: Quidquid virtutis, quidquid perfectionis, quidquid spiritualis est conversationis, in hoc uno munere adimplevi, videlicet in plenaria mei abnegatione (2).

 

Omne gaudium, quod de caelo non est, cito perit, maculat et laedit (3). Qui amat animam suam: perdet eam (Io 12, 25). Haec loquitur amantissimus Iesus: volens te separare a mundi curis et illecebris. Ecce amor et perditio. Aeternum Patris Verbum id dicit; non te fallit, sed saluti tuae consulit (4). Salvare vis animam tuam: contemne nunc vitam praesentem (5). Si vis lucrari thesaurum caelestem, proice a te terrae molem (6). Omnia enim infima caduca; omnia mundana vana, quantumcumque sint decora. In solo Deo omnia bona plena, sine fine. Si Iesum sequeris et omnibus renuntiaveris, omnia in eo possidebis (7).

 

Eia dilecte Domine fac me participem gratiae tuae; et ne derelinquas me in necessitatibus meis: quia adhuc plura habeo ad superandum. Necdum ad fundum me reliqui; neque totaliter mihi ipsi sum mortuus: nec ab omnibus creatis rebus et affectionibus adhaesivis solutus et evacuatus; sed natura adhuc fortiter in me vivit, et operatur partem suam: et dat mihi intellegere quod Iebusaeus adhuc in terra mea moratur. Benefac dilecte Domine propter gratiam tuam: quia in virtute tua mox ad nihilum cadunt omnes inimici mei (8).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 307-310.

 

Notae:

(1) Sermones de vita et passione Domini 16, P. 3, p. 157, l. 7.

 

(2) De fideli dispensatore c. 3, § 2.

 

(3) Hortulus rosarum c. 5, n. 2.

 

(4) Sermones de vita et passione Domini 16, P. 3, p. 156 sq, l. 26.

 

(5) Ib. p. 157, l. 28.

 

(6) Hortulus rosarum c. 9, n. 2.

 

(7) Hospitale pauperum c. 18, n. 3.

 

(8) De mortificata vita P. 2, p. 390, l. 19.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXIII, Kraków 2013

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: