THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
CONSIDERATIONES
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER III.
DE INTERNA CONSOLATIONE
–––––
CAPUT XXXI.
De neglectu omnis creaturae, ut Creator possit inveniri
1. Domine, bene indigeo adhuc maiori gratia, si debeam illuc pervenire, ubi me nemo poterit nec ulla creatura impedire. Nam quamdiu res aliqua me retinet, non possum libere ad te volare. Cupiebat libere volare, qui dicebat: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam? Quid simplici oculo quietius? Et quid liberius nil desiderante in terris? Oportet igitur omnem supertransire creaturam, et se ipsum perfecte deserere, ac in excessu mentis stare, et videre, te omnium conditorem cum creaturis nil simile habere. Et nisi quis ab omnibus creaturis fuerit expeditus, non poterit libere intendere divinis. Ideo enim pauci inveniuntur contemplativi, quia pauci sciunt se a perituris et creaturis ad plenum sequestrari.
2. Ad hoc magna requiritur gratia, quae animam levet et supra semet ipsam rapiat. Et nisi homo sit in spiritu elevatus et ab omnibus creaturis liberatus ac Deo totus unitus, quidquid scit, quidquid etiam habet, non est magni ponderis. Diu parvus erit et infra iacebit, qui aliquid magnum aestimat, nisi solum unum immensum, aeternum bonum. Et quidquid Deus non est, nihil est et pro nihilo computari debet. Est magna differentia, sapientia illuminati et devoti viri et scientia litterati atque studiosi clerici. Multo nobilior est illa doctrina, quae de sursum ex divina influentia manat, quam quae laboriose humano acquiritur ingenio.
3. Plures reperiuntur contemplationem desiderare; sed quae ad eam requiruntur, non student exercere. Est magnum impedimentum, quia in signis et sensibilibus rebus statur, et parum de perfecta mortificatione habetur. Nescio quid est, quo spiritu ducimur, et quid praetendimus, qui spirituales dici videmur, quod tantum laborem et ampliorem sollicitudinem pro transitoriis et vilibus rebus agimus, et de interioribus nostris vix raro plene recollectis sensibus cogitamus.
4. Pro dolor! statim post modicam recollectionem foras erumpimus, nec opera nostra districta examinatione trutinamus. Ubi iacent affectus nostri, non attendimus, et quam impura sint omnia, non deploramus. Omnis quippe caro corruperat viam suam, et ideo sequebatur diluvium magnum. Cum ergo interior affectus noster multum corruptus sit, necesse est, ut actio sequens, index carentiae interioris vigoris, corrumpatur. Ex puro corde procedit fructus bonae vitae.
5. Quantum quis fecerit, quaeritur; sed ex quanta virtute agit, non tam studiose pensatur. Si fuerit fortis, dives, pulcher, habilis, vel bonus scriptor, bonus cantor, bonus laborator, investigatur; quam pauper sit spiritu, quam patiens et mitis, quam devotus et internus, a multis tacetur. Natura exteriora hominis respicit, gratia ad interiora se convertit. Illa frequenter fallitur; ista in Deo sperat, ut non decipiatur.
Consideratio
Amor mundi perditio: amor Iesu animae redemptio. Amor carnis stultitia: amor Iesu sapientia. Amor creaturae minuit Creatoris amorem: amor Creatoris dat omnibus creaturis abeundi licentiam (1). Magna libertas animi, nil concupiscere, quae sunt mundi (2). Quis est verus Iesu discipulus? Qui omnibus terrenis perfecte renuntiat: et propriam voluntatem suam relinquit (3). Sperne igitur mundum: et obtinebis caelum. Relinque creaturas: et invenies Creatorem. Desine temporalia: et dabuntur tibi sempiterna (4).
Ille ambulat cum Deo in luce, qui nil cupit de hoc mundo habere, sed habet cor suum fixum ad Deum in caelo. Nam ibi est thesaurus animae absconditus, Dominus Iesus Christus, in quo omnia bona continentur (5). Nil quippe animae famem satiat, nisi solus Deus, qui eam creavit (6). Omne quod de Deo non est vanitas est: et pro nihilo reputandum (7).
Libenter sequor te, amande Iesu, in terris, sed multo libentius sequerer te in caelos. Thesaurus meus tu es, carior omni creatura, qui es ad dexteram Patris (8). Tu es dilectus ille: quem cupio videre. Caelum terra mare et omnia quae in eis sunt, non curo aspicere: ut te vel semel possim inspicere. Omnia mihi angusta sunt et parva comparatione tui: donec te merear videre ac frui (9).
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 302-306.
Notae:
(1) Sermones de vita et passione Domini 16, P. 3, p. 157, l. 1.
(2) Hortulus rosarum c. 8, n. 3.
(3) Sermones de vita et passione Domini 31, P. 3, p. 288, l. 4.
(4) Ib. 15, P. 3, p. 153, l. 21.
(5) Vallis liliorum c. 7, n. 1.
(6) Hortulus rosarum c. 8, n. 3.
(7) Sermones de vita et passione Domini 26, P. 3, p. 219, l. 25.
(8) Soliloquium animae c. 12, n. 7.
(9) Sermones de vita et passione Domini 9, P. 3, p. 117, l. 24.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIII, Kraków 2013
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: