THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT XXX.

 

De divino petendo auxilio et confidentia recuperandae gratiae

 

1. Fili, ego Dominus, confortans in die tribulationis. Venias ad me, cum tibi non fuerit bene. Hoc est, quod maxime consolationem impedit caelestem, quia tardius te convertis ad orationem. Nam antequam me intente roges, multa interim solacia quaeris, et recreas te in externis. Ideoque fit, ut parum omnia prosint, donec advertas, quia ego sum, qui eruo sperantes in me, nec est extra me valens auxilium, neque utile consilium, sed neque durabile remedium. Sed iam resumpto spiritu post tempestatem reconvalesce in luce miserationum mearum; quia prope sum, dicit Dominus, ut restaurem universa, non solum integre, sed et abundanter ac cumulate.

 

2. Numquid mihi quicquam est difficile? aut ero similis dicenti et non facienti? Ubi est fides tua? Sta firmiter et perseveranter. Esto longanimis et vir fortis; veniet tibi consolatio in tempore suo. Expecta me, expecta; veniam et curabo te. Temptatio est, quae te vexat, et formido vana, quae te exterret. Quid importat sollicitudo de futuris contingentibus, nisi ut tristitiam super tristitiam habeas? Sufficiat diei malitia sua. Vanum est et inutile, de futuris conturbari vel gratulari, quae forte numquam evenient.

 

3. Sed humanum est, huiusmodi imaginationibus illudi, et parvi adhuc animi signum, tam leviter trahi ad suggestionem inimici. Ipse enim non curat, utrum veris an falsis illudat et decipiat, utrum praesentium amore, aut futurorum formidine prosternat. Non ergo turbetur cor tuum, neque formidet. Crede in me, et in misericordia mea habeto fiduciam. Quando tu putas te elongatum a me, saepe sum propinquior. Quando tu aestimas paene totum perditum, tunc saepe maius merendi instat lucrum. Non est totum perditum, quando res accidit in contrarium. Non debes iudicare secundum praesens sentire, nec sic gravitati alicui, undecumque venienti, inhaerere et accipere, tamquam omnis spes sit ablata emergendi.

 

4. Noli putare te relictum ex toto, quamvis ad tempus tibi miserim aliquam tribulationem vel etiam optatam subtraxerim consolationem: sic enim transitur ad regnum caelorum. Et hoc sine dubio magis expedit tibi et ceteris servis meis, ut exercitemini adversis, quam si cuncta ad libitum haberetis. Ego novi cogitationes absconditas, quia multum expedit pro salute tua, ut interdum sine sapore relinquaris, ne forte elevens in bono successu, et tibi ipsi placere velis in eo, quod non es. Quod dedi, auferre possum, et restituere, cum mihi placuerit.

 

5. Cum dedero, meum est, cum retraxero, tuum non tuli, quia meum est omne datum bonum et omne donum perfectum. Si tibi admisero gravitatem aut quamlibet contrarietatem, ne indigneris, neque concidat cor tuum: ego cito sublevare possum et omne onus in gaudium transmutare. Verumtamen iustus sum et recommendabilis multum, cum sic facio tecum.

 

6. Si recte sapis et in veritate aspicis, numquam debes propter adversa tam deiecte contristari, sed magis gaudere et gratias agere, immo hoc unicum reputare gaudium, quod affligens te doloribus non parco tibi. Sicut dilexit me Pater, et ego vos diligo, dixi dilectis discipulis meis, quos utique non misi ad gaudia temporalia, sed ad magna certamina, non ad honores, sed ad despectiones, non ad otium, sed ad labores, non ad requiem, sed ad afferendum fructum multum in patientia. Horum memento, fili mi, verborum.

 

 

Consideratio

 

Ego sum fons vitae, qui non potest exhauriri. Qui sitit, veniat ad me et bibat. Qui morbidus est, veniat, ut sanetur. Qui tepidus est, veniat, ut accendatur. Qui timidus est, veniat, ut confortetur. Qui tristis est, veniat, ut consoletur. Qui aridus est, veniat, ut adipe et pinguedine spiritus repleatur. Qui taedio afficitur, veniat, ut gaudio recreetur (1).

 

Cura est mihi de te, ut bene habeas; nolo ergo, ut de me haereas. Scio quidem, quantum pati valeas; et ideo tempero vices meas, ne supra id, quod possis sustinere, tenteris et deficias. Nec ignoro, quia interim in maerore existis; sed tam subito infirmari et ab omni spe deficere, quasi non essem rediturus, non placet utique mihi. Ubi est fides tua? Magna fide opus est tibi in hac parte maxime; quia, etsi me non vides, videris tamen a me, cui te et omnia tua credere deberes. Licet namque iudicia mea ignores, dicit tamen firma fides: Bonum est, quidquid disponit et operatur Deus.

 

Noli contristari, quasi a Deo derelictus. Noli timere, quasi ab inimicis vallatus. Non te deserui nec deseram. Sed in multis te probabo et per varias temptationes te ducam et quasi aurum igne examinabo te et purgabo. Et in tempore tribulationis apparebo tibi et consolabor te praesentia mea, devotionis gratiam infundendo, vino compunctionis primo te potando, deinde oleo laetitiae ungendo. Non desperes, quacumque adversitate imminente et omni humana consolatione recedente. Non soleo tristem praeterire nec orantem spernere, sed ad me clamantem cum gemitu clementer exaudire. Probo certantem, coronabo perseverantem. Permitto ad modicum tribulari mihi dilectum, et dum minus aestimat aut indignum se reputat aliquo solacio, subito appareo et illumino ignorantem. Tu ergo haec audiendo praepara te ad devotionis gratiam; expecta patienter, donec veniam et iterum visitem cor tuum, ab omni molestia te liberando et in novae exultationis statum producendo (2).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 297-302.

 

Notae:

(1) Soliloquium animae c. 18, n. 5.

 

(2) Soliloquium animae c. 17, n. 4 5.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXIII, Kraków 2013

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: