THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT III.

 

Quod verba Dei cum humilitate sunt audienda, et quod multi ea non ponderant

 

1. Audi, fili, verba mea, verba suavissima, omnem philosophorum et sapientium huius mundi scientiam excedentia. Verba mea spiritus et vita sunt, nec humano sensu pensanda. Non sunt ad vanam complacentiam trahenda, sed in silentio audienda, et cum omni humilitate atque magno affectu suscipienda.

 

2. Et dixi: Beatus, quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum, ut mitiges ei a diebus malis, et non desoletur in terra.

 

3. Ego, inquit Dominus, docui prophetas ab initio, et usque nunc non cesso omnibus loqui; sed multi ad vocem meam surdi sunt et duri. Plures mundum libentius audiunt, quam Deum; facilius sequuntur carnis suae appetitum, quam Dei beneplacitum. Promittit mundus temporalia et parva, et servitur ei aviditate magna: ego promitto summa et aeterna, et torpescunt mortalium corda. Quis tanta cura mihi in omnibus servit et oboedit, sicut mundo et dominis eius servitur? Erubesce, Sidon, ait mare, et si causam quaeris, audi, quare. Pro modica praebenda longa via curritur; pro aeterna vita a multis vix pes semel a terra levatur. Vile pretium quaeritur; pro uno numismate interdum turpiter litigatur; pro vana re et parva promissione die noctuque fatigari non timetur.

 

4. Sed, pro pudor! pro bono incommutabili, pro praemio inaestimabili, pro summo honore et gloria interminabili vel ad modicum fatigari pigritatur. Erubesce ergo, serve piger et querulose, quod illi paratiores inveniuntur ad perditionem, quam tu ad vitam. Gaudent illi amplius ad vanitatem, quam tu ad veritatem. Equidem a spe sua nonnumquam frustrantur, sed promissio mea neminem fallit, nec confidentem mihi dimittit inanem. Quod promisi, dabo; quod dixi, implebo; si tamen usque in finem fidelis in dilectione mea quis permanserit. Ego remunerator sum omnium bonorum, et fortis probator omnium devotorum.

 

5. Scribe verba mea in corde tuo, et pertracta diligenter; erunt enim in tempore temptationis valde necessaria. Quod non intellegis, cum legis, cognosces in die visitationis. Dupliciter soleo electos meos visitare, temptatione scilicet et consolatione. Et duas lectiones eis cotidie lego: unam increpando eorum vitia, alteram exhortando ad virtutum incrementa. Qui habet verba mea et spernit ea, habet, qui iudicet eum in novissimo die.

 

 

Oratio ad implorandam devotionis gratiam

 

6. Domine Deus meus, omnia bona mea tu es. Et quis ego sum, ut audeam ad te loqui? Ego sum pauperrimus servulus tuus, et abiectus vermiculus, multo pauperior et contemptibilior, quam scio et dicere audeo. Memento, tamen, Domine, quia nihil sum, nihil habeo, nihilque valeo. Tu solus bonus, iustus et sanctus; tu omnia potes, omnia praestas, omnia imples, solum peccatorem inanem relinquens. Reminiscere miserationum tuarum, et imple cor meum gratia tua, qui non vis esse vacua opera tua.

 

7. Quomodo possum me tolerare in hac misera vita, nisi me confortaveris misericordia et gratia tua? Noli avertere faciem tuam a me; noli visitationem tuam prolongare; noli consolationem tuam abstrahere, ne fiat anima mea sicut terra sine aqua tibi. Domine, doce me facere voluntatem tuam; doce me coram te digne et humiliter conversari; quia sapientia mea tu es, qui in veritate me cognoscis, et cognovisti, antequam fieret mundus, et antequam natus essem in mundo.

 

 

Consideratio

 

Cum sacra lectio legitur, Deus tibi loquitur; ideo cum humilitate verbum Dei audi gratanter (1). Audi verbum aeternae sapientiae, super omnes sapientes mundi tibi magis utile (2). Audi, Israel, praecepta Domini et ea in corde tuo quasi in libro scribe. O dulce verbum et utile consilium, cordi firmiter inserendum et piae memoriae iugiter commendandum! (3)

 

Angelorum esca nutriendus es: verbum Dei animarum est cibus. Iste est panis vitae quem dabit tibi Dominus Iesus: ne in deserto deficias (4).

 

Si sacra Iesu verba capere desideras, ad interiora te converte: et disce in spiritu ambulare (5). Sed heu pie Deus quod filii huius saeculi prudentiores sunt et ferventiores in terrenis acquirendis, augmentandis et conservandis: quam filii lucis et servi sanctae crucis pro virtutibus colligendis et vitiis exstirpandis. O utinam omnes saperent et intellegerent quam delectabile est devotis exercitiis intendere, scripturarum arcana perscrutari: verba Christi et opera meditari, saepe legere, saepe orare, lecta et audita masticare; beneficia Dei cotidie recolere: pro omnibus bonis datis et creatis etiam pro minimis Deo regratiari; ad meliora semper tendere, ad caelestia suspirare: et omnia terrena ex corde elongare (6).

 

Oves meae vocem meam audiunt, ait Dominus. Ille vocem Iesu audit, qui mundum spernit, carnem domat, diabolo resistit et vitia sua vincit et Iesum ex toto corde suo diligit et pro posse sequitur (7).

 

Verbum Dei scutum animae fidelis ad protegendum et iaculum acutum contra inimicum. Igitur si repentinus timor irruit super te, ora et lege: «Esto nobis, Domine, turris fortitudinis a facie inimici» (Ps 60, 4). Si caro putrida stimulat, ora et lege: «Confige timore tuo carnes meas; a iudiciis enim tuis timui» (Ps 118, 120). Si vana gloria inflat, ora et lege: «Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam» (Ps 113, 9). Si desperatio molestat, ora et lege: «Spes mea, Domine, a iuventute mea; de ventre matris meae tu es protector meus» (Ps 70, 5 6). Si iracundia conturbat, ora et lege: Da patientiam, Domine, et pacem servo tuo, ne perdam coronam animae meae in caelo. Tu enim dixisti: «In patientia vestra possidebitis animas vestras» (Lc 21, 19) (8).

 

 

Oratio ad implorandam devotionis gratiam

 

Recordare mei pauperis mendici, Pater bone, per viscera misericordiae tuae et mitte panem de caelo verum, verbum bonum, consolatione et gratia plenum (9). O consolator optime, dulcis hospes animae, dulce refrigerium, qui imples omne animal benedictione, aperi manum tuam et effunde benedictionem de caelo super arentem terram meam. Expando ad te manus meas, qui sum terra sine aqua tibi. Velociter exaudi me, Domine, defecit enim spiritus meus. Et ego sine te quo ibo? Et ad quem confugiam? Tu es, Domine, Deus meus et ideo suscipe propitius preces meas. Levavi ad te animam meam, tu noli me despicere. Dixisti enim per temet ipsum nos consolari cupiens: «Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos». Et iterum: «Si quis sitit, veniat ad me et bibat». Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea. In terra deserta, invia et inaquosa habitatio mea, Domine. Terram arentem dedisti mihi, Domine, da et irriguam superius (10).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 182-188.

 

Notae:

(1) Hortulus rosarum c. 6, n. 1.

 

(2) Ib. c. 2, n. 1.

 

(3) Doctrinale iuvenum c. 4, n. 1.

 

(4) Sermones de vita et passione Domini 17, P. 3, p. 162, l. 9.

 

(5) Ib. 15, P. 3, p. 152, l. 29.

 

(6) Sermones ad novicios 20, P. 6, p. 184, l. 5.

 

(7) Doctrinale iuvenum c. 2, n. 1.

 

(8) Hospitale pauperum c. 18.

 

(9) Soliloquium animae c. 10, n. 8.

 

(10) De tribus tabernaculis c. 3, n. 3.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: