THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT XXVIII.

 

Contra linguas obtrectatorum

 

1. Fili, non aegre feras, si quidam de te male senserint et dixerint, quod non libenter audias. Tu deteriora de te ipso sentire debes, et neminem infirmiorem te credere. Si ambulas ab intra, non multum ponderabis volantia verba. Est non parva prudentia, silere in tempore malo et introrsus ad me converti, nec humano iudicio disturbari.

 

2. Non sit pax tua in ore hominum; sive enim bene sive male interpretati fuerint, non es ideo alter homo. Ubi est vera pax et vera gloria? Nonne in me? Et qui non appetit hominibus placere, nec timet displicere, multa perfruetur pace. Ex inordinato amore et vano timore oritur omnis inquietudo cordis et distractio sensuum.

 

 

Consideratio

 

«In patientia vestra possidebitis animas vestras» (Lc 21, 19). Quando ergo aliquis dure tibi loquitur aut te iniuste increpat, non statim irascaris nec dure respondeas; sed tace aut humiliter loquere et sustine patienter, sicut fecit Iesus. Nam accusatus a multis tacuit et flagellatus non murmuravit. Aut si opus est loqui et prosit, tunc responde benigne et doce prudenter, sicut Christus dura alapa percussus respondit servo pontificis verbis rectis et mansuetis. Sic enim alios magis aedificas et te ipsum a confusione liberas (1).

 

Ille amplius placet Deo, qui profundius se humiliat et ferventer ipsum amat. Beatus, qui se viliorem omnibus reputat et cavet omne, quod Deo displicere cognoscit (2). Non est sine laude et honore, qui propter Deum spernit laudes et honores. Nec est sine solacio divino, qui omnia huius mundi gaudia reputat pro nihilo et omnia sibi contraria sustinet libenter pro Christo et cotidie anhelat esse cum eo in caelo (3).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 293-294.

 

Notae:

(1) Vallis liliorum c. 22, n. 1.

 

(2) Ib. c. 4, n. 2.

 

(3) Ib. c. 31, n. 4.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXIII, Kraków 2013

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: