THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT XXVII.

 

Quod privatus amor a summo bono maxime retardat

 

1. Fili, oportet te dare totum pro toto, et nihil tui ipsius esse. Scito, quod amor tui ipsius magis nocet tibi, quam aliqua res mundi. Secundum amorem et affectum, quem geris, quaelibet res plus vel minus adhaeret. Si fuerit amor tuus purus, simplex et bene ordinatus, eris sine captivitate rerum. Noli concupiscere, quod non licet habere; noli habere, quod te potest impedire et libertate interiori privare. Mirum, quod non ex toto fundo cordis te ipsum mihi committis cum omnibus, quae desiderare potes vel habere.

 

2. Ouare vano maerore consumeris? Cur superfluis curis fatigaris? Sta ad beneplacitum meum, et nullum patieris detrimentum. Si quaeris hoc vel illud, et volueris esse ibi vel ibi propter tuum commodum et proprium beneplacitum magis habendum: numquam eris in quietudine, nec liber a sollicitudine, quia in omni re reperietur aliquis defectus, et in omni loco erit, qui adversetur.

 

3. Iuvat igitur non quaelibet res adepta vel multiplicata exterius, sed potius contempta et decisa ex corde radicitus. Quod non tantum de censu aeris et divitiarum intellegas, sed de honoris etiam ambitu ac vanae laudationis desiderio, quae omnia transeunt cum mundo. Munit parum locus, si deest spiritus fervoris; nec diu stabit pax illa quaesita forinsecus, si vacat a vero fundamento status cordis, hoc est, nisi steteris in me; permutare te potes, sed non meliorare. Nam occasione orta et accepta, invenies, quod fugisti, et amplius.

 

 

Oratio pro purgatione cordis et caelesti sapientia

 

4. Confirma me, Deus, per gratiam Sancti Spiritus. Da virtutem corroborari in interiori homine, et cor meum ab omni inutili sollicitudine et angore evacuare, nec variis desideriis trahi cuiuscumque rei, vilis aut pretiosae; sed omnia inspicere sicut transeuntia, et me pariter cum illis transiturum: quia nihil permanens sub sole, ubi omnia vanitas et afflictio spiritus. O quam sapiens, qui ita considerat!

 

5. Da mihi, Domine, caelestem sapientiam, ut discam te super omnia quaerere et invenire, super omnia sapere et diligere, et cetera secundum ordinem sapientiae tuae, prout sunt, intellegere. Da prudenter declinare blandientem et patienter ferre adversantem, quia haec magna sapientia, non moveri omni vento verborum, nec aurem male blandienti praebere Sirenae; sic enim incepta pergitur via secure.

 

 

Consideratio

 

Noli intuta desiderare. Nam desiderio numquam satis erit: nec extinguitur cupido pretio rerum (1). Pro dolor multi tempora sua, cassa sollicitudine consumunt; parum vel raro ad interiora se convertunt: et valde insensibiles intus fiunt. Erige cor sursum: noli cum bestiis inhaerere terrenis. . . . Bonus et pius Dominus qui promisit aeterna: non negabit temporalia. Tu quaere caelestia: et ipse absque dubio adiciet necessaria quamdiu es in hac vita (2).

 

Quaerant alii multa et varia ad extra; tu quaere unum internum bonum, et sufficit tibi. Ecce, alius villam quaerit, alius in negotiationem suam vadit. Alius argentum et aurum multum congregat, alius voluptates ambit et honores. Pauci unum et propter unum pure et simpliciter quaerunt. Ideoque nec stabilem pacem inveniunt, nec internam gratiam sapiunt (3).

 

Quaere ergo nunc, anima mea, tam singulare et supereminens bonum. Quamdiu in carne vivis, quaerere ne cesses, quia nec satis inveniri potest, quod ad plenum comprehendi non potest. Erit autem finis quaerendi, cum venerit hora fruendi. Tunc enim erit omnia in omnibus, ipse solus unus, sufficiens omnibus et singulis (4).

 

Quam felix et sancta anima, quae solius Dei pascitur amore et sanctarum virtutum trahitur amore, cuius tantum propositum est, ut visibilia contemnendo invisibilibus et divinis saginetur. Talis multum sapiens esse liquido demonstratur, quia pro modicis immensa, pro transitoriis perpetua, pro vilibus pretiosa, pro deformibus pulchra, pro miseris iucunda, pro amaris suavia, et (quod sublimius est et verius) pro nihilo universa mercatur (5).

 

 

Oratio de lacrimosa contritione peccatorum

 

O misericordissime Deus cuius natura bonitas et opus misericordia est, da mihi secundum multitudinem misericordiarum tuarum perfectam peccatorum meorum habere contritionem, ut dolore cordis intrinsece compunctus amarissime flere valeam, et scelera mea atque delicta universa, digna castigatione extorquere, eaque sacro paenitentiae lavacro abluere possim et purgare (6).

 

Visita me frequenter, clementissime Iesu, et in amore tuo vehementer accende; ut discam omnia inferiora et creata despicere: et te solum aeternum et increatum bonum pure quaerere, et super omnia te propter te veraciter amare (7). Da fastidium omnium terrenorum desiderium aeternorum, amorem omnis boni assecutionem omnis virtutis, cognitionem summae veritatis fruitionem aeternae felicitatis. . . . Evacua cor meum ab omni creatura et ab omni quod me impedire potest et obtenebrare. Sim simplex purus et totus in te fixus ac suspensus. Da veram internam et divinam pacem, et sine omni perturbatione mentem possidere tranquillam. Da ad aliquid temporale vitiose non affici, nec ab hominibus velle agnosci nec curari nec stulte amari quia omnes seducunt et seducuntur, qui aliquid extra te inordinate cupiunt vel diligunt. Nullum ad me hominem, per blandimenta aut obsequia fac me trahere, sed omnes a me sapienter removere ad te vero salubriter dirigere, nilque in homine aut aliqua creatura respicere et amare nisi quod tuum est et propter quod facti sunt (8).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 287-292.

 

Notae:

(1) Sermones de vita et passione Domini 17, P. 3, p. 161 sq, l. 29.

 

(2) Ib. p. 162, l. 4.

 

(3) Soliloquium animae c. 12, n. 2.

 

(4) Ib. n. 4.

 

(5) Sermo 1 ad fratres n. 3.

 

(6) De elevatione mentis P. 2, p. 414, l. 6.

 

(7) De elevatione mentis P. 2, p. 403, l. 6.

 

(8) Ib. p. 416 sq, l. 13.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXIII, Kraków 2013

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: