THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
CONSIDERATIONES
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER III.
DE INTERNA CONSOLATIONE
–––––
CAPUT XXV.
In quibus firma pax cordis et verus profectus consistit
1. Fili, ego locutus sum: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Pacem omnes desiderant: sed quae ad veram pacem pertinent, non omnes curant. Pax mea cum humilibus et mansuetis corde. Pax tua erit in multa patientia. Si me audieris et vocem meam secutus fueris, poteris multa pace frui.
2. Quid igitur faciam?
3. In omni re attende tibi, quid facias et quid dicas, et omnem intentionem tuam ad hoc dirige, ut mihi soli placeas et extra me nihil cupias vel quaeras. Sed et de aliorum dictis vel factis nil temere iudices, nec cum rebus tibi non commissis te implices; et poterit fieri, ut parum vel raro turberis. Numquam autem sentire aliquam turbationem, nec aliquam pati cordis vel corporis molestiam, non est praesentis temporis, sed status aeternae quietis. Non ergo aestimes, te veram pacem invenisse, si nullam senseris gravitatem, nec tunc totum esse bonum, si neminem pateris adversarium; nec hoc esse perfectum, si cuncta fiant secundum tuum affectum. Neque tunc aliquid magni te reputes aut specialiter dilectum existimes, si in magna fueris devotione atque dulcedine: quia in istis non cognoscitur verus amator virtutis; nec in istis consistit profectus et perfectio hominis.
4. In quo ergo, Domine?
5. In offerendo te ex toto corde tuo voluntati divinae, non quaerendo, quae tua sunt, nec in parvo nec in magno, nec in tempore nec in aeternitate; ita ut una aequali facie in gratiarum actione permaneas inter prospera et contraria, omnia aequa lance pensando. Si fueris tam fortis et longanimus in spe, ut subtracta interiori consolatione etiam ad ampliora sustinenda cor tuum praeparaveris, nec te iustificaveris, quasi haec tantaque pati non deberes, sed me in omnibus dispositionibus iustificaveris et sanctum laudaveris; tunc in vera et recta via pacis ambulas, et spes indubitata erit, quod rursus in iubilo faciem meam sis visurus. Quodsi ad plenum tui ipsius contemptum perveneris, scito, quod tunc abundantia pacis perfrueris, secundum possibilitatem tui incolatus.
Consideratio
Si vis habere pacem et bonam conscientiam, serva humilitatem, patientiam et oboedientiam (1). Pax mea in patientia multa, in malorum tolerantia, in contemptu saecularium gaudiorum. Quanto quis patientior fuerit, tanto maiore pace perfruetur (2). Semper in gaudio et pace est, qui se ipsum vincit, abnegat, spoliat et vilificat et ad oboediendum propter Deum Deo et eius vicario, corde et animo, omni hora, sponte se resignat (3).
Pax animae fidelis in hac vita, ferre multa adversa pro amore Dei et nomine Christi. Decipitur et errat, qui aliter sentit et cogitat (4). Stude ergo viam sanctae crucis tenere; et dolorosam imaginem crucifixi Iesu in corde portare: atque in fragili corpore pro posse viriliter imitari. Libenter temet ipsum resigna, atque divinae voluntati omnia tua fidenter committe (5). Omnibus rebus mundi et cunctis gaudiis caeli: praeponenda est voluntas Dei (6).
In omnibus temporalibus variationibus, sive per nos sive per alios contingunt, supernam ordinationem considerare debemus et tali ordinationi nos humiliter Deo prosternere, atque petere, ut ipse nobis donet, quod saluti nostrae plus viderit prodesse (7). Inde lucet servus Dei bonus, quoniam omnia in bonum accipit, sciens, quia consummatio perfectionis est alienatio omnis propriae voluntatis (8).
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 279-283.
Notae:
(1) Hortulus rosarum c. 10, n. 3.
(2) De tribus tabernaculis c. 3, n. 13.
(3) Hospitale pauperum c. 5, n. 2.
(4) Vallis liliorum c. 30, n. 1.
(5) Sermones de vita et passione Domini 22, P. 3, p. 194, l. 14.
(6) De mortificata vita P. 2, p. 392, l. 5.
(7) De solitudine et silentio c. 1, n. 3.
(8) De fideli dispensatore c. 1, § 27.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIII, Kraków 2013
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: