THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT XXIV.

 

De evitatione curiosae inquisitionis super alterius vita

 

1. Fili, noli esse curiosus nec vacuas gerere sollicitudines. Quid hoc vel illud ad te? Tu me sequere. Quid enim ad te, utrum ille sit talis vel talis, aut iste sic et sic agit vel loquitur? Tu non indiges respondere pro aliis, sed pro te ipso rationem reddes. Quid ergo te implicas? Ecce, ego omnes cognosco, et cuncta, quae sub sole fiunt, video; et scio, qualiter cum unoquoque sit, quid cogitet, quid velit, et ad quem finem tendat eius intentio. Mihi igitur omnia committenda sunt: tu vero serva te in bona pace, et dimitte agitantem agitare, quantum voluerit. Veniet super eum, quidquid fecerit vel dixerit, quia me fallere non potest.

 

2. Non sit tibi curae de magni nominis umbra, non de multorum familiaritate, nec de privata hominum dilectione. Ista enim generant distractiones et magnas in corde obscuritates. Libenter loquerer tibi verbum meum et abscondita revelarem, si adventum meum diligenter observares et ostium cordis mihi aperires. Esto providus, et vigila in orationibus, et humilia te in omnibus.

 

 

Consideratio

 

Unusquisque sufficiens onus sibi ipsi est. Quid ergo prodest, quod alienis factis te ingeris et plus tollis, quam portare vales? (1) Quanto quis latius foris extenditur: tanto intus minoratur (2). Si non vis distrahi et laedi: noli alienis rebus implicari. Quod tibi non est commissum: taceat super hoc os tuum (3). Nimis insipiens est qui propria neglegit: et alienis rebus se implicat (4).

 

Quapropter magnopere satagendum et ad interiora tempestive revertendum; quatenus Christo veniente et ostium pulsante statim sibi aperiatur (5). Eris frequenter cum Iesu, si amaveris secretum. Inibi gaudebis in Domino et confabulaberis ei, et ille respondebit tibi. Appropinquabit cordi tuo lux eius, et veritas manifestabitur tibi amplius. Christo veniente illustrabitur interior domus tua. Emundaberis lumine novo, et in fulgore eius persultabunt omnia interiora tua (6).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 277-279.

 

Notae:

(1) Hortulus rosarum c. 11, n. 3.

 

(2) Sermones ad novicios 3, P. 6, p. 21, l. 18.

 

(3) Libellus spiritualis exercitii c. 4, P. 2, p. 337, l. 6.

 

(4) De disciplina claustralium c. 1, P. 2, p. 269, l. 30.

 

(5) Sermones ad novicios 30, P. 6, p. 303, l. 14.

 

(6) De solitudine et silentio c. 1, n. 5.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXIII, Kraków 2013

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: