THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT XXIII.

 

De quatuor magnam importantibus pacem

 

1. Fili, nunc docebo te viam pacis et verae libertatis.

 

2. Fac, Domine, quod dicis, quia hoc mihi gratum est audire.

 

3. Stude, fili, alterius potius facere voluntatem, quam tuam. Elige, semper minus, quam plus habere. Quaere semper inferiorem locum et omnibus subesse. Opta semper et ora, ut voluntas Dei integre in te fiat. Ecce, talis homo ingreditur fines pacis et quietis.

 

4. Domine, sermo tuus iste brevis multum in se continet perfectionis. Parvus est dictu, sed plenus sensu et uber in fructu. Nam si posset a me fideliter custodiri, non deberet tam facilis in me turbatio oriri. Nam quotiens me impacatum sentio et gravatum, ab hac doctrina me recessisse invenio. Sed tu, qui omnia potes et animae profectum semper diligis, adauge maiorem gratiam, ut possim tuum complere sermonem et meam perficere salutem.

 

 

Oratio contra cogitationes malas

 

5. Domine Deus meus, ne elongeris a me; Deus meus, in auxilium meum respice: quoniam insurrexerunt in me variae cogitationes et timores magni, affligentes animam meam. Quomodo pertransibo illaesus? quomodo perfringam eas?

 

6. Ego, inquit, ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo. Aperiam ianuas carceris, et arcana secretorum revelabo tibi.

 

7. Fac, Domine, ut loqueris, et fugiant a facie tua omnes iniquae cogitationes. Haec spes et unica consolatio mea, ad te in omni tribulatione confugere, tibi confidere, ex intimo invocare et patienter consolationem tuam expectare.

 

 

Oratio pro illuminatione mentis

 

8. Clarifica me, Iesu bone, claritate interni luminis, et educ de habitaculo cordis mei tenebras universas. Cohibe evagationes multas, et vim facientes elide temptationes. Pugna fortiter pro me, et expugna malas bestias, concupiscentias dico illecebrosas: ut fiat pax in virtute tua, et abundantia laudis tuae resonet in aula sancta, hoc est in conscientia pura. Impera ventis et tempestatibus; dic mari: Quiesce; et aquiloni: Ne flaveris; et erit tranquillitas magna.

 

9. Emitte lucem tuam et veritatem, ut luceant super terram; quia terra sum inanis et vacua, donec illumines me. Effunde gratiam desuper; perfunde cor meum rore caelesti; ministra devotionis aquas ad irrigandam faciem terrae, ad producendum fructum bonum et optimum. Eleva mentem pressam mole peccatorum, et ad caelestia totum desiderium meum suspende, ut gustata suavitate supernae felicitatis pigeat de terrenis cogitare.

 

10. Rape me et eripe ab omni creaturarum indurabili consolatione, quia nulla res creata appetitum meum valet plenarie quietare et consolari. Iunge me tibi inseparabili dilectionis vinculo, quoniam tu solus sufficis amanti, et absque te frivola sunt universa.

 

 

Consideratio

 

Qui multa habet, multam curam ex iis patietur. Qui modicis scit contentari, pacatior erit (1). Cave turbationes: atque turbationum reseca materias. Nil altum, nil delicatum, nil curiosum, nil transitorium concupiscas: et maximas inquietudines amputasti (2). Depone ex corde placet et displicet: et nihil te urgebit (3). Claude ostium domus tuae, et eris in pace (4).

 

Non est pax bona, nisi in Deo et cum virtuoso, qui omnia bene agit propter Deum, quem diligit. Munda cor tuum ab omni malitia, et eris in bona pace (5). Pax magna bene agenti, bona loquenti, nemini nocenti, ab omni via mala et iniqua cogitatione se custodienti (4).

 

 

Oratio contra cogitationes malas

 

Deus, tu scis cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Ps 93, 11). Ecce, firmiter mihi propono in corde meo, tamquam signum foederis inter me et te faciendo, quod nullam creaturam amare volo propter amorem tuum nobilem ac pretiosum, sed omnia contemnere et me et omnia mea pariter relinquere. Post haec autem ascendunt cogitationes huius mundi, carnis peccatricis cognatae et vicinae, tam suaviter ad cor meum, quasi in ipsis esset aliqua felicitas et quasi amissurus essem quid magni boni, si eas contemnerem; sicque abducunt me saepe a proposito meo et tandem omnino seducunt. O quantum in hoc deliqui, quod non omnibus postpositis tibi soli adhaesi! (6)

 

Confide fili et noli timere: quia tecum sum dicit Dominus, ut eruam te. Confortare et esto robustus: quia plures nobiscum sunt quam contra nos. Ego inquit Dominus ante te ibo et pugnabo pro te: eroque tecum ad quaecumque perrexeris (7).

 

 

Oratio pro illuminatione mentis

 

Domine Iesu Christe, lumen verum, aeternum et incommutabile, qui ad illuminandas humanae ignorantiae tenebras in huius mundi carcerem descendere dignatus es, ut viam nobis ostenderes ad patriam claritatis aeternae, ubi sanctis angelis semper praesens sine defectu luces, exaudi preces humilitatis meae et deificum illud lumen, quod mundo praedicasti et cunctis per orbem gentibus praedicari iussisti, cordi meo gratiosa largitate infunde, ut cognoscam in terra peregrinationis meae viam tuam, quatenus saeculi vanitate relicta et curis carnis abiectis te creatorem meum ac redemptorem passibus sequar amoris usque ad exitum vitae meae, in omni paupertate et humilitate, in patientia et longanimitate, in fide, spe et caritate, in sobrietate, in castitate et oboedientia perfecta (8).

 

Deus meus, lumen verum, tu potes omnes cordis mei tenebras illustrare, et omnes maculas eius in spiritu ardoris et iudicii concremare (9). Longos annos diesque paupertatis uno simplici illapsu abunde consolaris. O veri solis ardor immensus, quot in amante parturis aestus (10). En aestuat cor meum ad desiderium aeternitatis; atque memorando aeterna et desiderando caelestia grave est pondus propriae actionis: taediosum fit nimis quidquid video in terrenis. Displicet omne humanum solatium; nec invenio doloris mei remedium: nisi cor meum fuerit tecum perfecte unitum (11).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 272-277.

 

Notae:

(1) Hospitale pauperum c. 4, n. 1.

 

(2) Sermones de vita et passione Domini 15, p. 154 sq, l. 31.

 

(3) De bona pacifica vita P. 2, p. 395, l. 17.

 

(4) Hortulus rosarum c. 11, n. 1.

 

(5) Vallis liliorum c. 8, n. 2.

 

(6) Soliloquium animae c. 6, n. 1 2 3.

 

(7) Brevis admonitio spiritualis exercitii P. 2, p. 430, l. 14.

 

(8) De elevatione mentis c. 11, n. 1.

 

(9) Soliloquium animae c. 3, n. 3.

 

(10) Ib. c. 19, n. 3.

 

(11) De elevatione mentis P. 2, p. 408, l. 15.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXIII, Kraków 2013

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: