THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
CONSIDERATIONES
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER III.
DE INTERNA CONSOLATIONE
–––––
CAPUT XXI.
Quod in Deo super omnia bona et dona requiescendum est
1. Super omnia et in omnibus requiesces, anima mea, in Domino semper, quia ipse sanctorum aeterna requies. Da mihi, dulcissime et amantissime Iesu, in te super omnem creaturam requiescere: super omnem salutem et pulchritudinem, super omnem gloriam et honorem, super omnem potentiam et dignitatem, super omnem scientiam et subtilitatem, super omnes divitias et artes, super omnem laetitiam et exultationem, super omnem famam et laudem, super omnem suavitatem et consolationem, super omnem spem et promissionem, super omne meritum et desiderium, super omnia dona et munera, quae potes dare et infundere, super omne gaudium et iubilationem, quam potest mens capere et sentire, denique super angelos et archangelos, et super omnem exercitum caeli, super omnia visibilia et invisibilia, et super omne, quod tu, Deus meus, non es.
2. Quia tu, Domine Deus meus, super omnia optimus es, tu solus altissimus, tu solus potentissimus, tu solus sufficientissimus et plenissimus, tu solus suavissimus et solaciosissimus, tu solus pulcherrimus et amantissimus, tu solus nobilissimus et gloriosissimus super omnia, in quo cuncta bona simul et perfecte sunt, et semper fuerunt, et erunt: atque ideo minus est et insufficiens, quidquid praeter te ipsum mihi donas, aut de te ipso revelas, vel promittis, te non viso, nec plene adepto: quoniam quidem non potest cor meum veraciter requiescere, nec totaliter contentari, nisi in te requiescat, et omnia dona omnemque creaturam transcendat.
3. O mi dilectissime sponse, Iesu Christe, amator purissime, dominator universae creaturae, quis mihi det pennas verae libertatis, ad volandum et pausandum in te? O quando ad plenum dabitur mihi vacare et videre, quam suavis es, Domine Deus meus? Quando ad plenum me recolligam in te, ut prae amore tuo non sentiam me, sed te solum, supra omnem sensum et modum, in modo non omnibus noto? Nunc autem frequenter gemo, et infelicitatem meam cum dolore porto. Quia multa mala in hac valle miseriarum occurrunt, quae me saepius conturbant, contristant et obnubilant; saepius impediunt et distrahunt, alliciunt et implicant, ne liberum habeam accessum ad te, et ne iucundis fruar amplexibus, praesto semper beatis spiritibus. Moveat te suspirium meum et desolatio multiplex in terra.
4. O Iesu, splendor aeternae gloriae, solamen peregrinantis animae, apud te est os meum sine voce, et silentium meum loquitur tibi. Usquequo tardat venire Dominus meus? Veniat ad me pauperculum suum, et laetum faciat. Mittat manum suam, et miserum eripiat de omni angustia. Veni, veni: quia sine te nulla erit laeta dies aut hora, quia tu laetitia mea, et sine te vacua est mensa mea. Miser sum et quodammodo incarceratus et compedibus gravatus, donec luce praesentiae tuae me reficias ac libertati dones, vultumque amicabilem demonstres.
5. Quaerant alii pro te aliud, quodcumque libuerit: mihi aliud interim nil placet nec placebit, nisi tu Deus meus, spes mea, salus aeterna. Non reticebo, nec deprecari cessabo, donec gratia tua revertatur, mihique tu intus loquaris.
6. Ecce, assum, ecce, ego ad te, quia invocasti me. Lacrimae tuae et desiderium animae tuae, humiliatio tua et contritio cordis inclinaverunt me et adduxerunt ad te.
7. Et dixi: Domine, vocavi te et desideravi frui te, paratus omnia respuere propter te. Tu enim prior excitasti me, ut quaererem te. Sis ergo benedictus, Domine, qui fecisti hanc bonitatem cum servo tuo, secundum multitudinem misericordiae tuae. Quid habet ultra dicere servus tuus coram te, nisi ut humiliet se valde ante te, memor semper propriae iniquitatis et vilitatis? Non enim est similis tui in cunctis mirabilibus caeli et terrae. Sunt opera tua bona valde, iudicia vera, et providentia tua reguntur universa. Laus ergo tibi et gloria, o Patris sapientia: te laudet et benedicat os meum, anima mea et cuncta creata simul.
Consideratio
Inest animae Deum amanti incessabilis aestus ad eius visionem perfruendam, quia visio Dei beatitudo summa et felicitas perfecta est. Appetit ergo hanc beatitudinem, quatenus totus eius appetitus, suo coniunctus fini, satietur et quietetur, quoniam nullo praesenti bono poterit umquam contentari. Nam et crebra experientia didicit, quod, quanto longius a caelesti beatitudine erraverit, tanto infelicior est et inquietior, cum nihil in creaturis stabile appareat aut durabile, quo eius affectus possit mitigari. Quoniam qui creavit animam, ipse est, qui satiat in bonis desiderium eius. Nam talem affectum ei indidit, ut eo dempto nullum sit bonum, quo contentetur, nullum gaudium, quo secure fruatur. Noli ergo hic stare, anima mea, quia non est iste locus requietionis tuae, sed perge sursum, ascende ad eum, qui te fecit (1).
Dilectus iste talis ac tantus est, ut sermone non possit explicari, cum sit ineffabilis. Tam altus et superexaltatus est omnibus creaturis, ut sit semper incomprehensibilis. Virtus eius et magnificentia eius interminabilis.
Interrogemus: Domine, si tu es ipse, de quo cecinere viri et cui omnia deserviunt per tempora?
Utique ego sum, qui sum, et praeter me non est alter. Ego primus et novissimus, omnia creans et gubernans (2). Talem animam quaero quae me videre desiderat: et de me frequenter cogitat. . . . Qui mundo deditus est: me desiderare non potest. Qui vero omne mundi solacium spernit, ac distractiones cordis fugiens, se in intimis recolligit, aeterna desiderans, praesentia fastidiens: ipse diem visitationis meae et horam adventus Sancti sanctorum, caelestis quoque Regis gloriosam praesentiam accelerare deprecatur dicens: Veni Domine visitare me in pace: ut laeter coram te corde perfecto. Veni desiderium cordis mei: lumen oculorum meorum et pax. Tu spes mea, expectatio Israel. In te speravi, ne confundas me ab expectatione mea: quia ad te animam meam cum desiderio levavi. Tali animae sic desideranti, et me de die in diem quaerenti cito apparebo: et me ipsum manifestabo. Ego enim sum Dominus Deus eius: qui locutus sum in prophetis. Et usque nunc loquor omnibus: sed specialius tamen amicis meis fidelibus; singulariter autem ei, qui prae ceteris me magis affectat: atque reverentius suscipere et ad se introducere concupiscit. Et nunc prope sum dicit Dominus; iam tempus meum impletum est: ultra non morabor. Implebo verbum meum quod dixi; satisfaciam promissioni meae: non differam desiderium animae; erit quod petivit: fiet quod optavit: quia ego ipse qui loquebar ecce assum (3).
«Mihi autem adhaerere Deo bonum est» (Ps 72, 28). O breve et dulce verbum, Deum amplectens et mundum excludens universum. O Deus meus, tu unicum bonum meum, solus bonus et dulcis. De te loqui dulce est amanti, de te cogitare suave est devoto, cuius cor non est in mundo, sed tecum absconditum in caelo, ut tu sis ei sola vera requies (4).
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 260-266.
Notae:
(1) Soliloquium animae c. 19, n. 1 2.
(2) Ib. c. 1, n. 10 11.
(3) Sermones de vita et passione Domini 2, P. 3, p. 67 sqq, l. 18.
(4) Soliloquium animae c. 1, n. 1.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXII, Kraków 2012
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: