THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
CONSIDERATIONES
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER III.
DE INTERNA CONSOLATIONE
–––––
CAPUT XX.
De confessione propriae infirmitatis et huius vitae miseriis
1. Confitebor adversum me iniustitiam meam, confitebor tibi, Domine, infirmitatem meam. Saepe parva res est, quae me deicit et contristat. Propono me fortiter acturum; sed cum modica temptatio venerit, magna mihi angustia fit. Valde vilis quandoque res est, unde gravis temptatio provenit. Et dum puto me aliquantulum tutum, cum non sentio, invenio me nonnumquam paene devictum ex levi flatu.
2. Vide ergo, Domine, humilitatem meam et fragilitatem tibi undique notam. Miserere et eripe me de luto, ut non infigar, ne permaneam deiectus usquequaque. Hoc est, quod me frequenter reverberat, et coram te confundit, quod tam labilis sum, et infirmus ad resistendum passionibus. Et si non omnino ad consensionem, tamen mihi etiam molesta et gravis est earum insectatio, et taedet valde sic cotidie vivere in lite. Ex hinc nota mihi fit infirmitas mea, quia multo facilius irruunt abominandae semper phantasiae, quam discedunt.
3. Utinam, fortissime Deus Israel, zelator animarum fidelium, respicias servi tui laborem et dolorem, assistasque illi in omnibus, ad quaecumque perrexerit. Robora me caelesti fortitudine, ne vetus homo, misera caro spiritui necdum plene subacta, praevaleat dominari, adversus quam certare oportebit, quamdiu spiratur in hac vita miserrima. Heu, qualis est haec vita, ubi non desunt tribulationes et miseriae, ubi plena laqueis et hostibus sunt omnia! Nam una tribulatione seu temptatione recedente, alia accedit; sed et priore adhuc durante conflictu, alii plures superveniunt, et insperate.
4. Et quomodo potest amari vita, tantas habens amaritudines, tot subiecta calamitatibus et miseriis? Quomodo etiam dicitur vita, tot generans mortes et pestes? Et tamen amatur, et delectari in ea a multis quaeritur. Reprehenditur frequenter mundus, quod fallax sit et vanus, nec tamen facile relinquitur, quia concupiscentiae carnis nimis dominantur. Sed alia trahunt ad amandum, alia ad contemnendum. Trahunt ad amorem mundi desiderium carnis, desiderium oculorum et superbia vitae; sed poenae ac miseriae iuste sequentes ea odium mundi pariunt et taedium.
5. Sed vincit, pro dolor, delectatio prava mentem mundo deditam, et esse sub sentibus delicias reputat, quia Dei suavitatem et internam virtutis amoenitatem nec vidit, nec gustavit. Qui autem mundum perfecte contemnunt, et Deo vivere sub sancta disciplina student, isti divinam dulcedinem, veris abrenuntiatoribus promissam, non ignorant; et quam graviter mundus errat et varie fallitur, clarius vident.
Consideratio
Parva res est saepe, propter quam adipiscendam generatur homini perplexitas magna (1). Magna infirmitas mea, ut stare sit difficile, proclivum autem vitiis et mentis calamitatibus succumbere (2).
Illa, quae supra me sunt, peto, ut veniant, et non semper praesto sunt; haec, quae infra Deus posuit, opto, ut discedant, et ipsa manere iuxta me non vocata volunt. Veniunt catervatim ad me et cum iis cogitationes diversae, quaedam ex saeculo, aliquae ex carne, plures ex diabolo, et circumdantes me undique dicunt: Os tuum et caro tua sumus. Maneamus paululum apud te. Consenti nobiscum. Amicus esto noster et sede hic etiam apud nos. Blandimentis suis et promissionibus magnis astute mihi insidiantur. Ego autem, quoniam mortalis sum homo et imbecillis ad resistendum, horum persuasionibus et importunitatibus, ut oportet, non satis contradico. Et tamen si ita, ut suadent, fecero, actum est, quod fallor, quoniam in dolo mecum loquuntur et non ex Deo ista passio, sed ex maligno. Qui in Deo sapientes sunt, non credunt omni spiritui, sed probant omnia, utrum ex Deo sit spiritus an ex mundo. Audiunt quidem, sed non consentiunt, dicentes: Nescimus, unde sitis. Discedite, quoniam ex patre diabolo estis et veritas in vobis non est (3).
Talis est conflictus piorum; et quis sit labor temptationum omnium, novit Dominus, qui universa respicit. Vita ista doloribus et pressuris plena est, sicut optime norunt, qui de amaritudinis eius calice biberunt (3). Taedet animam meam vitae meae, et dolor meus renovatur cotidie (4). O lutum, lutum, usquequo adhaerebis mihi? O tenebrae et lubricum, quamdiu involvar a vobis? (5)
Certe erratis et vos ipsos decipitis, quibus mundus adhuc dulcis est et iucunda vita praesens. Nihil enim est in hac vita ita iucundum, quin habeat aliquid amaritudinis annexum; nil in creaturis tam pretiosum et bonum et delectabile, quod possit animam hominis satiare et beatificare, ab omni malo eripere et omni bono replere et semper laetificare (6).
Quando ad contemptum praesentium Christi servus non nititur, parum de divina consolatione percipere meretur. Ergo ibi solacium quaerat, ubi solius veritatis et aeternitatis plenitudo est. Et ex indeficiente fonte ad refrigerandum seu consolandum animam suam haustum aquae vivae petat, quia nobilior est guttula una divinae dulcedinis, quam puteus plenus voluptatibus terrenis (7).
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 255-260.
Notae:
(1) Epistula 2, n. 4.
(2) De vera compunctione n. 10.
(3) Ib. n. 11 12.
(4) Ib. n. 16.
(5) Ib. n. 10.
(6) Vallis liliorum c. 34, n. 2.
(7) Sermo 1 ad fratres n. 2.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXII, Kraków 2012
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: