THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
CONSIDERATIONES
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER III.
DE INTERNA CONSOLATIONE
–––––
CAPUT II.
Quod veritas intus loquitur sine strepitu verborum
1. Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Servus tuus sum ego; da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. Inclina cor meum in verba oris tui: fluat ut ros eloquium tuum. Dicebant olim filii Israel ad Moysen: Loquere tu nobis, et audiemus; non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. Non sic, Domine, non sic oro, sed magis cum Samuele propheta humiliter ac desideranter obsecro: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Non loquatur mihi Moyses aut aliquis ex prophetis: sed tu potius loquere, Domine Deus, inspirator et illuminator omnium prophetarum; quia tu solus sine eis potes me perfecte imbuere; illi autem sine te nihil proficient.
2. Possunt quidem verba sonare, sed spiritum non conferunt. Pulchriter dicunt, sed te tacente cor non accendunt. Litteras tradunt, sed tu sensum aperis. Mysteria proferunt, sed tu reseras intellectum signatorum. Mandata edicunt, sed tu iuvas ad perficiendum. Viam ostendunt, sed tu confortas ad ambulandum. Illi foris tantum agunt, sed tu corda instruis et illuminas. Illi exterius rigant, sed tu fecunditatem donas. Illi clamant verbis, sed tu auditui intellegentiam tribuis.
3. Non ergo loquatur mihi Moyses, sed tu, Domine Deus meus, aeterna veritas, ne forte moriar et sine fructu efficiar, si fuero tantum foris admonitus et intus non accensus; ne sit mihi ad iudicium verbum auditum et non factum, cognitum nec amatum, creditum et non servatum. Loquere igitur, Domine, quia audit servus tuus; verba enim vitae aeternae habes. Loquere mihi ad qualemcumque animae meae consolationem et ad totius vitae meae emendationem, tibi autem ad laudem et gloriam et perpetuum honorem.
Consideratio
O dulcissime Domine Iesu!... Revela oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua. Tu etenim conditor legis, tu inspirator et instructor prophetarum: quorum oraculis miris et multiplicibus modis praenuntiatus es et praefiguratus; nunc aperte, nunc obscure (1). Te agnus ille paschalis: qui singulis annis in memoriam priscae liberationis ex Aegypto, iussus est immolari, praesignavit. . . . Te etiam petra dulces aquas sitienti populo manans: te manna, pastum mirabilem esurientibus praebens; te serpens aeneus exaltatus infectos a morsu sanans: te virga Aaron sacerdotis florens, nucesque producens, pulchriter praemonstravit (2). Nec mirum si illi populo multa per Moysen servum tuum obscure, et nobis per te ipsum plura manifestius sis locutus: quia sic congruebat ordini iustitiae, sic legi denique et gratiae. . . . Ille eduxit filios Israel de terra Aegypti: tu electos tuos de vita veteri, de captivitate diaboli, de claustris inferni exemisti. Ille per mare rubrum submerso Pharaone, eos fecit terram ingredi promissionis: tu fideles tuos per aquam baptismi extincto originali peccato, regnum facis intrare supernae mansionis. Ille in monte Sinai legem decalogi in tabulis lapideis exaratam suscepit, ac populo custodiendam tradidit; tu Novi Testamenti mediator effectus, legem gratiae discipulis in monte praedicasti: quam et eorum mentibus per amoris spiritum arctius impressisti (3).
Servus tuus ego sum, da mihi intellectum, Domine (Ps 118, 125). Quomodo possum intellegere, nisi aliquis docuerit me? Et quis melius docebit, quam tu, Domine, in omnibus? Tu doctor meus, tu liber meus, quia sine te indoctus sum et ad omnia inutilis (4).
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 179-182.
Notae:
(1) Meditatio de incarnatione Christi P. 3, p. 5 sq, l. 5.
(2) Ib. p. 13 sq, l. 14.
(3) Meditatio de incarnatione Christi P. 3, p. 10 sq, l. 22.
(4) Doctrinale iuvenum c. 7, n. 1.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: