THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
CONSIDERATIONES
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER III.
DE INTERNA CONSOLATIONE
–––––
CAPUT XIX.
De tolerantia iniuriarum, et quis verus patiens probetur
1. Quid est, quod loqueris, fili? Cessa conqueri, considerata mea et aliorum sanctorum passione. Nondum usque ad sanguinem restitisti. Parum est, quod tu pateris, in comparatione eorum, qui tam multa passi sunt, tam fortiter temptati, tam graviter tribulati, tam multipliciter probati et exercitati. Oportet te igitur aliorum graviora ad mentem reducere, ut levius feras tua minima. Et si tibi minima non videntur, vide, ne et hoc tua faciat impatientia. Sive tamen parva sive magna sint, stude cuncta patienter sufferre.
2. Quanto melius ad patiendum te disponis, tanto sapientius agis et amplius promereris; feres quoque levius animo et usu ad hoc non segniter paratis. Nec dicas: Non valeo haec ab homine tali pati, nec huiuscemodi mihi patienda sunt; grave enim intulit damnum, et improperat mihi, quae numquam cogitaveram; sed ab alio libenter patiar, et sicut patienda videro. Insipiens est talis cogitatio, quae virtutem patientiae non considerat, nec a quo coronanda erit, sed magis personas et offensas sibi illatas perpendit.
3. Non est verus patiens, qui pati non vult, nisi quantum sibi visum fuerit, et a quo sibi placuerit. Verus autem patiens non attendit, a quo homine, utrum a praelato suo an ab aliquo aequali aut inferiori, utrum a bono et sancto viro, vel a perverso et indigno exerceatur. Sed indifferenter ab omni creatura, quantumcumque et quotienscumque ei aliquid adversi acciderit, totum hoc de manu Dei gratanter accipit et ingens lucrum reputat, quia nil apud Deum, quamlibet parvum, pro Deo tamen passum, poterit sine merito transire.
4. Esto itaque expeditus ad pugnam, si vis habere victoriam. Sine certamine non potes venire ad patientiae coronam. Si pati non vis, recusas coronari. Si autem coronari desideras, certa viriliter, sustine patienter. Sine labore non tenditur ad requiem, nec sine pugna pervenitur ad victoriam.
5. Fiat, Domine, mihi possibile per gratiam, quod mihi impossibile videtur per naturam. Tu scis, quod modicum possum pati, et quod cito deicior, levi exurgente adversitate. Efficiatur mihi quaelibet exercitatio tribulationis pro nomine tuo amabilis et optabilis: nam pati et vexari pro te valde salubre est animae meae.
Consideratio
Optima doctrina: patientia in angustia (1). Displiceat semper malum: placeat tolerantia mali (2). Quamdiu hic vixeris: contra te ipsum certare habes: et adversarium sustinere. In hoc crescit meritum tuum si propter Deum sustines quod tibi est molestum (3). Sustine patienter tibi molestum propter Christum pro te crucifixum (4).
Quid nunc conquereris, anima mea? Dic, ubi sit patientia tua? Tu rea es, et Iesus pro te in poena est. Tu peccasti, et ille flagellatur. Quid retribues illi pro omnibus, quae tribuit tibi! (5) O frater paupercule, infime et despecte, noli deficere in tribulatione et dolore, quia probaris cum Christo in cruce et cum martyribus in clausura et carcere. Sustine ergo modicum patienter et libenter, qui non potes multa ferre gaudenter, sicut multi sancti fecerunt (6). Nihil est, quod tu facis et pateris pro Christo in servitio Dei, comparatione sanctorum et aliorum devotorum (7). Praepone graviora portare: tunc minora facilius supportabis (8).
Noli laudes hominum appetere, quae vanae sunt, nec vituperia expavescere, quae non obsunt, sed animam purgant et humiliant (9). Carissimos reputa amicos et patronos: qui te premunt et vituperant. Si enim recte sapis et consideras: lucrum inde acquires (10).
Quis tibi nocere poterit, si bonus aemulator virtutis fueris? Ecce, omnes gemitus tui numerati sunt, et tam parvum nihil pateris, pro quo non coronaberis. In tribulatione positus memento, quod haec est via sanctorum, per quam transitur ad regnum caelorum (11).
Nonne, si bene perpenditis, nemo dignus erit coronari, qui non legitime videtur certare. Etenim in certamine probatur bonus miles. Deponite certamina temptationum et conflictus tribulationum, et nulla erit victoria. Et si nulla victoria, recte nulli debetur mercedis corona (11).
Nemo dignus est a Deo sublimari, nisi qui scit pro Deo vituperia pati. Sicut enim tu, Domine Deus, passus es pro me, ita et ego debeo pati pro te et te sequi pro posse. Tu enim sancto Petro dixisti: Sequere me. Sed heu mihi, Domine, quia tam parum possum pati pro te. Saepe propono et de decem vix unum perficio. Multa sunt verba, sed opera pauca. Totum est culpa mea et excusatio nulla. Quid ergo restat ad ista dicere et cogitare, nisi veniam petere et orare: Peccavi, Domine, miserere mei! Omnes sancti et amici Dei, orate pro me, quia infirmus sum (12).
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 250-255.
Notae:
(1) De recognitione propriae fragilitatis c. 4, P. 2, p. 365, l. 21.
(2) Ib. p. 366, l. 7.
(3) De bona pacifica vita P. 2, p. 396, l. 15.
(4) Vallis liliorum c. 18, n. 2.
(5) De tribus tabernaculis c. 3, n. 8.
(6) Hospitale pauperum c. 10, n. 3.
(7) Vallis liliorum c. 33, n. 8.
(8) De bona pacifica vita P. 2, p. 395, l. 6.
(9) Vallis liliorum c. 17, n. 2.
(10) Parvum alphabetum monachi lect. 10, P. 3, p. 318, l. 22.
(11) De tribus tabernaculis c. 3, n. 12.
(12) Vallis liliorum c. 17, n. 2.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXII, Kraków 2012
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: