THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT XVIII.

 

Quod temporales miseriae exemplo Christi aequanimiter sunt ferendae

 

1. Fili, ego descendi de caelo pro tua salute; suscepi tuas miserias, non necessitate, sed caritate trahente, ut patientiam disceres et temporales miserias non indignanter ferres. Nam ab hora ortus mei usque ad exitum in cruce non defuit mihi tolerantia doloris. Defectum rerum temporalium magnum habui, multas querimonias de me frequenter audivi, confusiones et obprobria benigne sustinui, pro beneficiis ingratitudinem recepi, pro miraculis blasphemias, pro doctrina reprehensiones.

 

2. Domine, quia tu patiens fuisti in vita tua, in hoc maxime implendo praeceptum Patris tui: dignum est, ut ego, misellus peccator, secundum voluntatem tuam patienter me sustineam; et donec ipse volueris, onus corruptibilis vitae pro salute mea portem. Nam et si onerosa sentitur praesens vita, facta est tamen iam per gratiam tuam valde meritoria, atque exemplo tuo et sanctorum tuorum vestigiis infirmis tolerabilior et clarior. Sed et multo magis consolatoria, quam olim in lege veteri fuerat, cum porta caeli clausa persisteret, et obscurior etiam via ad caelum videbatur, quando tam pauci regnum caelorum quaerere curabant. Sed neque qui tunc iusti erant et salvandi, ante passionem tuam et sacrae mortis debitum caeleste regnum poterant introire.

 

3. O quantas tibi gratias teneor referre, quod viam rectam et bonam dignatus es mihi et cunctis fidelibus ad aeternum regnum tuum ostendere? Nam vita tua via nostra: et per sanctam patientiam ambulamus ad te, qui es corona nostra. Nisi tu nos praecessisses et docuisses, quis sequi curaret? Heu, quanti longe retroque manerent, nisi tua praeclara exempla inspicerent! Ecce, adhuc tepescimus, auditis tot signis tuis et doctrinis: quid fieret, si tantum lumen ad sequendum te non haberemus?

 

 

Consideratio

 

Videte manus meas et pedes meos, quia crucifixus sum pro vobis. Mittite manus vestras, et cognoscite loca clavorum meorum. Palpate vulnera mea et videte, quia fluunt sanguis et aqua de latere meo. Aperui ianuam cordis mei; intrate in illud. Latus lancea perforari feci; abscondite vos in illo (1). Libenter sufferte aliquid pro me; ego sustinui tam multa pro vobis. Feci leve et portabile exemplo meo, ne formidetis crucem, quam cernitis (2).

 

Domine Iesu Christe, qui pro nostra salute pati, crucifigi ac mori venisti, da mihi passionem tuam doloroso corde saepius percogitare et eam constanter posse imitari (3). Te ipsum mihi proposuisti in exemplum vivendi, ut si quempiam sanctorum imitari taederet, saltem te Deum mecum sequi non pigeat. Et ne hoc impossibile iudicarem, multa mihi milia exempla sanctorum reliquisti, qui tua vestigia ardenter sunt secuti (4). Da mihi patienter praesentis vitae sarcinam quoadusque iusseris et meae vocationis terminus venerit perferre: corpus quoque et animam tibi creatori meo fideliter commendare (5).

 

Esto fidelis usque ad mortem, et dabitur tibi corona vitae (6). Quid melius et dignius pro nostra imaginatione per hanc coronam intellegere possumus; quam ipsum Dominum nostrum Iesum Christum aeternae gloriae donatorem? Ipse est enim essentiale praemium et corona omnium sanctorum: principium et finis omnium bonorum. Ipse summa felicitas, summa iucunditas: summa pulchritudo, summa suavitas. Ipse aeterna veritas, aeterna sapientia: aeterna bonitas, aeterna maiestas. Ipse fons vitae amoenissimus; qui omnes caeli cives sua praesentia laetificat et inebriat: in misericordia salvat et coronat; per gratiam iustificat et illuminat; per gloriam beatificat et satiat. Ipse omnia ad se trahit, omnia per se implet, super omnia exaltat, et supereffluenter remunerat; tribuens singulis aureum denarium pro laboribus paucis: et pro brevi certamine auream coronam in vita aeterna cum angelis potissime possidendam. Pro hac corona habenda omnes laborare debemus et certare ut vincamus; sicut omnes sancti ante nos fecerunt et vicerunt; qui modo cum Christo regnant (7).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 246-250.

 

Notae:

(1) De tribus tabernaculis c. 3, n. 9.

 

(2) Ib. n. 10.

 

(3) Orationes de passione Domini 2, P. 3, p. 339, l. 25.

 

(4) Meditatio de incarnatione Christi P. 3, p. 56, l. 2.

 

(5) De disciplina claustralium c. 10, P. 2, p. 305, l. 20.

 

(6) Dialogus noviciorum c. 4, n. 9.

 

(7) Sermones ad novicios 27, P. 6, p. 249 sq, l. 21.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXII, Kraków 2012

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: