THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
CONSIDERATIONES
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER III.
DE INTERNA CONSOLATIONE
–––––
CAPUT XVII.
Quod omnis sollicitudo in Deo statuenda sit
1. Fili, sine me tecum agere, quod volo; ego scio, quid expedit tibi. Tu cogitas, sicut homo, tu sentis in multis, sicut humanus suadet affectus.
2. Domine, verum est, quod dicis. Maior est sollicitudo tua pro me, quam omnis cura, quam ego gerere possum pro me. Nimis enim casualiter stat, qui non proicit omnem sollicitudinem suam in te. Domine, dummodo voluntas mea recta et firma ad te permaneat, fac de me, quidquid tibi placuerit. Non enim potest esse nisi bonum, quidquid de me feceris. Si me vis esse in tenebris, sis benedictus, et si me vis esse in luce, sis iterum benedictus. Si me dignaris consolari, sis benedictus, et si me vis tribulari, sis aeque semper benedictus.
3. Fili, sic oportet te stare, si mecum desideras ambulare. Ita promptus esse debes ad patiendum, sicut ad gaudendum. Ita libenter debes esse inops et pauper, sicut plenus et dives.
4. Domine, libenter patiar pro te, quidquid volueris venire super me. Indifferenter volo de manu tua bonum et malum, dulce et amarum, laetum et triste suscipere, et pro omnibus mihi contingentibus gratias agere. Custodi me ab omni peccato, et non timebo mortem nec infernum. Dummodo in aeternum me non proicias, nec deleas de libro vitae, non mihi nocebit, quidquid venerit tribulationis super me.
Consideratio
Depone omnem inutilem sollicitudinem rerum temporalium, de futuris proventibus penitus te exoccupando: iacta autem cogitatum tuum in Domino caelestia meditando. Nec pro necessariis vitae avare labores: ut abundes in posterum. Potius labora pro anima tua, et pro gratia acquirenda: quam ut caro bene pascatur, vermibus corrodenda. Vide ne nimium pro temporalibus desudes: et in spiritualibus exercitiis te neglegas. Bonum est quaerere commune bonum: sed spiritale magis quam terrenum. Bonum est in sudore vultus edere panem: sed noli oblivisci panis caelestis (1).
Totum te Deo committe; et quod tibi est grave: fiet cito portabile (2). Gratias age Deo semper corde et ore: qualitercumque tibi succedit in gravamine et dolore. Nam Deus omnia provide dispensat in mundo: vero et recto iudicio ab aeterno (3).
Pater, fiat voluntas tua. Pater, non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Omnia iudicia tua vera sunt et recta; hunc humilias et hunc exaltas. Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum; fidelis et sanctus in omnibus operibus tuis. In voluntate tua cuncta sunt posita, et non est, qui possit resistere tibi. Tu enim fecisti caelum et terram, maria et omnia, quae caeli ambitu continentur. Dominus universorum tu es; propterea in manus tuas commendo spiritum meum, quia redemptor meus es tu. Cum pauper fuero, laudabo te; cum tristis fuero, laudabo te. Cum laetus fuero, laudabo te; ubicumque fuero, semper laudabo te (4).
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 243-246.
Notae:
(1) Sermones de vita et passione Domini 17, P. 3, p. 161, l. 5.
(2) Parvum alphabetum monachi lect. 19, P. 3, p. 320, l. 25.
(3) Ib. lect. 7, P. 3, p. 318, l. 7.
(4) De tribus tabernaculis c. 3, n. 15.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXII, Kraków 2012
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: