THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT XVI.

 

Quod verum solacium in solo Deo est quaerendum

 

1. Quidquid desiderare possum vel cogitare ad solacium meum, non hic expecto, sed in posterum. Quodsi omnia solacia mundi solus haberem, et omnibus deliciis frui possem, certum est, quod diu durare non possent. Unde non poteris, anima mea, plene consolari nec perfecte recreari, nisi in Deo, consolatore pauperum ac susceptore humilium. Expecta modicum, anima mea, expecta divinum promissum, et habebis abundantiam omnium bonorum in caelo. Si nimis inordinate ista appetis praesentia, perdes aeterna et caelestia. Sint temporalia in usu, aeterna in desiderio. Non potes aliquo bono temporali satiari, quia ad haec fruenda non es creata.

 

2. Etiam si omnia creata bona haberes, non posses esse felix et beata; sed in Deo, qui cuncta creavit, tota beatitudo tua et felicitas consistit, non qualis videtur et laudatur a stultis mundi amatoribus, sed qualem expectant boni Christi fideles, et praegustant interdum spirituales ac mundi cordes, quorum conversatio est in caelis. Vanum est et breve omne humanum solacium. Beatum et verum solacium, quod intus a veritate percipitur. Devotus homo ubique secum fert consolatorem suum Iesum, et dicit ad eum: Adesto mihi, Domine Iesu, in omni loco et tempore. Haec mihi sit consolatio, libenter velle carere omni humano solacio. Et si tua defuerit consolatio, sit mihi tua voluntas et iusta probatio pro summo solacio. Non enim in perpetuum irasceris, neque in aeternum comminaberis.

 

 

Consideratio

 

Quid potest boni conferre homini breve et inane foris solatium? Aut quid, postposito creatore, capietur de creatura iucunditatis? Nisi per creaturam quaerat ascendere ad conditorem, laborabit nec satiabitur anima eius (1). Nil quippe animae famem satiat, nisi solus Deus, qui eam creavit. Extra Deum omnis delectatio prava, omnis laetitia vana, omnis copia rerum inopia est (2).

 

Qui nihil terreni solacii foris quaerit: nihil in creaturis inordinate diligit; cito internam quietem et Christi amorem sentiet: et cunctas gravitates undecumque venientes, Christo intus confortante et iuvante, facillime tolerabit (3). Gloria et divitiae servorum Dei Christus, rex caelorum (2).

 

Domine Deus salutis meae, da finem bonum vitae meae. Quamdiu hic sum, pauper peregrinus sum. Non possum dicere: Satis est mihi, quia satietas nullius boni est in praesenti, sed bonum meum, quod expecto, tu es, in quem credo. Cum ergo apparuerit gloria tua et me impleverit, tunc confitebor tibi, quia omnino mihi iam sufficit (4). Quando replebis os meum laude perpetua, et exultabit cor meum et anima mea cum sanctis tuis in gloria tua?

 

Sustine tempus ad modicum, et videbis mirabilia magna, cum sonuerit tuba novissima. Tunc dabo sanctis meis pro omni labore et dolore requiem et vitam aeternam. Quid vis amplius?

 

Prorsus nihil. Tu solus sufficis mihi, Deus meus, qui das vitam aeternam amatoribus et laudatoribus tuis, pro parvis immensa, pro infimis summa, pro perituris aeterna (5).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 240-243.

 

Notae:

(1) De solitudine et silentio c. 1, n. 16.

 

(2) Hortulus rosarum c. 8, n. 3.

 

(3) Sermones ad novicios 13, P. 6, p. 94, l. 1.

 

(4) Soliloquium animae c. 5, n. 3.

 

(5) Vallis liliorum c. 26, n. 3.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXII, Kraków 2012

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: