THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT XV.

 

Qualiter standum sit ac dicendum in omni re desiderabili

 

1. Fili, sic dicas in omni re: Domine, si tibi placitum fuerit, fiat hoc ita. Domine, si fuerit honor tuus, fiat hoc in nomine tuo. Domine, si mihi videris expedire, et utile esse probaveris, tunc dona mihi hoc uti ad honorem tuum. Sed si mihi nocivum fore cognoveris, nec animae meae saluti prodesse, aufer a me tale desiderium. Non enim omne desiderium est a Spiritu Sancto, etiam si homini videatur rectum et bonum. Difficile est pro vero iudicare, utrum spiritus bonus an alienus te impellat ad desiderandum hoc vel illud, an etiam ex proprio movearis spiritu. Multi in fine sunt decepti, qui primo bono spiritu videbantur inducti.

 

2. Igitur semper cum timore Dei et cordis humilitate desiderandum est et petendum, quidquid desiderabile menti occurrit, maximeque cum propria resignatione, mihi totum committendum est, atque dicendum: Domine, tu scis, qualiter melius est; fiat hoc vel illud, sicut volueris. Da, quod vis et quantum vis et quando vis. Fac mecum, sicut scis et sicut tibi magis placuerit et maior honor tuus fuerit. Pone me, ubi vis, et libere age mecum in omnibus. In manu tua sum, gyra et reversa me per circuitum. En, servus tuus ego, paratus ad omnia, quoniam non desidero mihi vivere, sed tibi: utinam digne et perfecte.

 

 

Oratio pro beneplacito Dei perficiendo

 

3. Concede mihi, benignissime Iesu, gratiam tuam, ut mecum sit et mecum laboret, mecumque usque in finem perseveret. Da mihi hoc semper desiderare et velle, quod tibi magis acceptum est et carius placet. Tua voluntas mea sit, et mea voluntas tuam semper sequatur et optime ei concordet. Sit mihi unum velle et nolle tecum, nec aliud posse velle aut nolle, nisi quod tu vis et nolis.

 

4. Da mihi omnibus mori, quae in mundo sunt, et propter te amare contemni et nesciri in hoc saeculo. Da mihi super omnia desiderata in te requiescere et cor meum in te pacificare. Tu vera pax cordis, tu sola requies: extra te dura sunt omnia et inquieta. In hac pace in id ipsum, hoc est, in te uno summo aeterno bono, dormiam et requiescam. Amen.

 

 

Consideratio

 

Si vis esse bonus et perfectus servus Dei, non tuam, sed Dei opta in omnibus voluntatem. Eius sequere animo humili ordinationem, et omnia tibi parebunt. Noli in isto vel illo tuam velle impleri voluntatem vel electionem, quae saepe proprietaria est et iniusta, sed dic: Sicut Dominus voluerit, ita fiat; nam ita fieri melius est (1). Pater, non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Pater, fiat voluntas tua bona, et non mea mala (2).

 

 

Oratio pro beneplacito Dei perficiendo

 

O Domine, doce me semper sequi et facere voluntatem tuam et relinquere meam, quia hoc beneplacitum est tibi et utile mihi pro salute animae meae. Domine, numquam mihi contingat, aliquid cogitare vel desiderare aut operari, quod displicet tibi aut alteri noceat (3).

 

Domine, tu omnia nosti; tu scis, quid expediat mihi. Ecce, servus tuus ego sum; fiat mihi secundum verbum tuum (4). Utinam inveniam gratiam in oculis tuis et tibi placeat pauperculum servitium meum. Nil quippe sic carum esse poterit servulo tuo, sicut habere gratiam in conspectu tuo, et agnosci inter filios tuos, qui nec dignus sum vocari servus tuus. Domine, quidquid dico, quidquid aliud desidero, ecce, totus in manibus tuis sum, fac mihi secundum verbum tuum, secundum beneplacitum tuum; secundum ordinationem tuam et secundum omnem voluntatem tuam (5).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 237-240.

 

Notae:

(1) De fideli dispensatore c. 1, § 27.

 

(2) Hospitale pauperum c. 20, n. 1.

 

(3) Vallis liliorum c. 9, n. 2.

 

(4) De tribus tabernaculis c. 3, n. 15.

 

(5) De fideli dispensatore c. 3, § 7.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXII, Kraków 2012

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: