THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT XIII.

 

De oboedientia humilis subditi ad exemplum Iesu Christi

 

1. Fili, qui se subtrahere nititur ab oboedientia, ipse se subtrahit a gratia; et qui quaerit habere privata, amittit communia. Qui non libenter et sponte suo superiori se subdit, signum est, quod caro sua necdum perfecte sibi oboedit, sed saepe recalcitrat et remurmurat. Disce ergo celeriter superiori tuo te submittere, si carnem propriam optas subiugare. Citius namque exterior vincitur inimicus, si interior homo non fuerit devastatus. Non est molestior et peior animae hostis, quam tu ipse tibi, non bene concordans spiritui. Oportet omnino verum te assumere tui ipsius contemptum, si vis praevalere adversus carnem et sanguinem. Quia adhuc nimis inordinate te diligis, ideo plene te resignare aliorum voluntati trepidas.

 

2. Sed quid magnum, si tu, qui pulvis es et nihil, propter Deum te homini subdis, quando ego, omnipotens et altissimus, qui cuncta creavi ex nihilo, me homini propter te humiliter subieci? Factus sum omnium humillimus et infimus, ut tuam superbiam mea humilitate vinceres. Disce obtemperare, pulvis. Disce te humiliare, terra et limus, et sub omnium pedibus incurvare. Disce voluntates tuas frangere et ad omnem subiectionem te dare.

 

3. Exardesce contra te, nec patiaris tumorem in te vivere, sed ita subiectum et parvulum te exhibe, ut omnes super te ambulare possint et sicut lutum platearum conculcare. Quid habes, homo inanis, conqueri? Quid, sordide peccator, potes contradicere exprobrantibus tibi, qui totiens Deum offendisti et infernum multotiens meruisti? Sed pepercit tibi oculus meus, quia pretiosa fuit anima tua in conspectu meo: ut cognosceres dilectionem meam et gratus semper beneficiis meis existeres, et ut ad veram subiectionem et humilitatem te iugiter dares, patienterque proprium contemptum ferres.

 

 

Consideratio

 

Tam diu erit lis in homine: quam diu manserit in propria voluntate (1). Qui vult summae perfectioni cito propinquare: studeat ante omnia oboedientiam servare (2). Securissima via ad caelum est stare in oboedientia; et vivere sub disciplina: nec propria uti libertate. Qui perfecte se subicit homini propter Deum; dabit ei Dominus gratiam specialem in praesenti: et exaltabit eum in gloria sanctorum (3).

 

Quod tibi semel inhibetur: sic studeas dimittere, ut non sit opus secundo. Quod tibi pro bono dicitur, pro bono accipe: et eris semper inde melior (4). Qui tempestive facit quod debet: laetior postea erit (5). Qui communia sectatur, et singularia vitat, magis diligetur et citius ad bonum finem perveniet (6).

 

Sine oboedientia et fraterna caritate: aut parva, aut nulla sunt opera nostra. Cum humili vero oboedientia: placent Deo etiam vilia et parva obsequia fratribus impensa (7).

 

O quam stupendum signum fecit Iesus: cum se ipsum praebuit omnibus exemplum verae humilitatis! O mirum super omne mirum; quod omnium sanctorum sanctissimus et omnium dominorum altissimus fit omnium servorum suorum servus infimus: quod summa maiestas inclinavit se sponte infra homines simplices et pauperes suos commensales dicens. Ego in medio vestri sicut qui ministrat (Lc 22, 27); non enim veni ministrari: sed ministrare (Mt 20, 28). Si ego dominus et magister vester vestros lavi pedes: et vos debetis alter alterius lavare pedes (Io 13, 14) (8). Deus, ecce, hominum servus factus est et homo adhuc homini, aut potius Deo, subiectus non est (9).

 

Adiuva me, Iesu bone: et salva erit anima mea. Servus tuus sum ego (10). Carnis desideria despicio, omnes actus et nefaria consilia maligni spiritus abicio, tuo servitio me despondeo, tibi adhaerere cunctis diebus vitae meae concupisco, iam iamque devote id agere instituo. Adhuc vero ut plenius perficiam voluntatem tuam, en meam frangere paratus sum per veram oboedientiam, quam tibi in praelato meo teneor exhibere. Eius enim voci cum oboedio, tibi veraciter oboedio (11).

 

Si secundum iustitiam mecum agere voluisses, iam deputatus essem cum eis, qui in inferno sunt. Sed pepercit mihi pietas tua, Domine, atque locum tribuisti indulgentiae, ne similis fierem filio perditionis aeternae (12). Servus tuus ego sum, Domine, tuus, inquam, quia emisti me. Libenter sum tuus, et non pudet me proprium tuum esse. Nolo mei ipsius esse; tu iuva, ut possim ab omni proprietate liberari (13).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 229-233.

 

Notae:

(1) Libellus spiritualis exercitii c. 12, P. 2, p. 354, l. 12.

 

(2) De disciplina claustralium c. 4, P. 2, p. 284, l. 10.

 

(3) Libellus spiritualis exercitii c. 12, P. 2, p. 354, l. 6.

 

(4) Brevis admonitio spiritualis exercitii P. 2, p. 427, l. 3.

 

(5) Parvum alphabetum monachi lect. 16, P. 3, p. 320, l. 3.

 

(6) Ib. p. 319 sq, l. 31.

 

(7) Sermones ad novicios 7, P. 6, p. 55, l. 20.

 

(8) Ib. 27, P. 6, p. 265 sq, l. 27.

 

(9) De tribus tabernaculis c. 2, n. 2.

 

(10) Brevis admonitio spiritualis exercitii P. 2, p. 428, l. 12.

 

(11) Orationes de passione Domini 1, P. 3, p. 338 sq, l. 25.

 

(12) Soliloquium animae c. 25, n. 11.

 

(13) Ib. n. 3.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXII, Kraków 2012

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: