THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT XII.

 

De informatione patientiae et luctamine adversus concupiscentias

 

1. Domine Deus, ut video, patientia est mihi valde necessaria; multa enim in hac vita accidunt contraria. Nam qualitercumque ordinavero de pace mea, non potest esse sine bello et dolore vita mea.

 

2. Ita est, fili. Sed volo te non talem quaerere pacem, quae temptationibus careat aut contraria non sentiat, sed tunc etiam aestimare te pacem invenisse, cum fueris variis tribulationibus exercitatus et in multis contrarietatibus probatus. Si dixeris te non posse multa pati, quomodo tunc sustinebis ignem purgatorii? De duobus malis minus est semper eligendum. Ut ergo aeterna futura supplicia possis evadere, mala praesentia studeas pro Deo aequanimiter tolerare. An putas, quod homines saeculi huius nihil vel parum patiantur? Nec hoc invenies, etiam si delicatissimos quaesieris.

 

3. Sed habent, inquis, multas delectationes et proprias sequuntur voluntates; ideoque parum ponderant suas tribulationes.

 

4. Esto, ita sit, ut habeant, quidquid voluerint; sed quamdiu, putas, durabit? Ecce, quemadmodum fumus deficient abundantes in saeculo, et nulla erit recordatio praeteritorum gaudiorum. Sed et cum adhuc vivunt, non sine amaritudine et taedio ac timore in eis quiescunt. Ex eadem namque re, unde sibi delectationem concipiunt, inde doloris poenam frequenter recipiunt. Iuste illis fit, ut, quia inordinate delectationes quaerunt et sequuntur, non sine confusione et amaritudine eas expleant. O quam breves, quam falsae, quam inordinatae et turpes omnes sunt! Verumtamen prae ebrietate et caecitate non intellegunt, sed velut muta animalia propter modicum corruptibilis vitae delectamentum mortem animae incurrunt. Tu ergo, fili, post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.

 

5. Etenim si veraciter vis delectari et abundantius a me consolari, ecce, in contemptu omnium mundanorum et in abscissione omnium infimarum delectationum erit benedictio tua, et copiosa tibi reddetur consolatio. Et quanto te plus ab omni creaturarum solacio subtraxeris, tanto in me suaviores et potentiores consolationes invenies. Sed primo non sine quadam tristitia et labore certaminis ad has pertinges. Obsistet inolita consuetudo, sed meliori consuetudine devincetur. Remurmurabit caro, sed fervore spiritus frenabitur. Instigabit et exacerbabit te serpens antiquus, sed oratione fugabitur; insuper et labore utili aditus ei magnus obstruetur.

 

 

Consideratio

 

Fateor, valde mihi opus esse multa patientia. Qualis est enim vita mea, nisi quaedam longa miseria a die nativitatis usque in diem sepulturae meae? (1) Vide, Domine, paupertatem et infirmitatem meam, attende, quae dico; tibi enim revelavi causam meam. En, desidero requiem, et tu iniungis mihi laborem. Anhelo ad sublimia, tu autem proponis humilia. Quaero deliciarum copiam, sed tu suades paupertatis inopiam. Estne, Domine Deus meus, istud consilium et verbum tuum?

 

Utique.

 

Et quomodo coarctor, ut perficiatur in me?

 

Dilige (inquit Dominus) me, et non angustiaberis in te. Leve est omne onus, quod caritas tolerare iubet. Nec erit cuique labor durus, qui caritatis pane fuerit confortatus (2).

 

Et si remurmurat caro infirma: spiritus tamen debet esse promptus ad omnia ferenda (3).

 

Bene locutus es, Domine; fiat, quaeso, sicut dixisti. Qui dedisti consilium, fer et auxilium. Efficiatur totum suave, quidquid videtur carni grave, et onus leve, quod iam ante videbatur importabile (4).

 

Qui nihil amat in mundo, levius adversa tolerat. Decipiuntur omnes amatores eius, in nihilo confidentes (5). Omnis delectatio carnis poenam sibi habet annexam (6). Attende de damnatione malorum, quanta erunt cruciamenta eorum. Si tam parum modo vales sustinere, quid fiet de inextinguibili poena infernali? Infer digitum tuum in flammam ignis et forsitan vix tolerare sufficis. Quid ergo erit, si totum corpus mittatur in gehennam ignis? Noli proinde timere eum, qui occidit carnem, nec indigneris ei, qui flagellat miserum corpus; sed time eum, qui, postquam occiderit, potestatem habet, et corpus et animam perdere in gehennam. Istud, dico, time, istud pondera, istud frequenter cogita, et videbis, quod nihil est omnis tribulatio tua. Memento in tribulatione tua, quia omnis labor et dolor finietur brevi tempore, sed merces erit aeterna et copiosa apud me in caelis (7).

 

Quid dignius; quam esse amicum Dei? Quid felicius; quam computari inter filios Dei? Quid ditius; quam habere partem in regno Christi? Quid iucundius; quam interesse gaudiis angelorum? Quid nobilius; quam perpetuo coronari in praesentia Dei et aspectu omnium sanctorum? (8)

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 224-229.

 

Notae:

(1) De tribus tabernaculis c. 3, n. 1.

 

(2) Ib. c. 1, n. 1 2.

 

(3) De recognitione propriae fragilitatis c. 7, P. 2, p. 370, l. 19.

 

(4) De tribus tabernaculis c. 1, n. 2.

 

(5) Ib. c. 3, n 14 15.

 

(6) Hospitale pauperum c. 4, n. 1.

 

(7) De tribus tabernaculis c. 3, n. 14.

 

(8) Sermones ad novicios 19, P. 6, p. 168 sq, l. 30.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXII, Kraków 2012

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: