THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT XI.

 

Quod desideria cordis examinanda sunt et moderanda

 

1. Fili, oportet te adhuc multa addiscere, quae necdum bene didicisti.

 

Quae sunt haec, Domine?

 

Ut desiderium tuum ponas totaliter secundum beneplacitum meum, et tui ipsius amator non sis, sed meae voluntatis cupidus aemulator. Desideria te saepe accendunt et vehementer impellunt; sed considera, an propter honorem meum, an propter tuum commodum magis movearis. Si ego sum in causa, bene contentus eris, quomodocumque ordinavero; si autem de proprio quaesitu aliquid latet, ecce, hoc est, quod te impedit et gravat.

 

2. Cave ergo, ne nimium innitaris super desiderio praeconcepto, me non consulto: ne forte postea paeniteat aut displiceat, quod primo placuit, et quasi pro meliore zelasti. Non enim omnis affectio, quae videtur bona, statim est sequenda; sed neque omnis contraria affectio ad primum fugienda. Expedit interdum refrenatione uti, etiam in bonis studiis et desideriis, ne per importunitatem mentis distractionem incurras, ne aliis per indisciplinationem scandalum generes, vel etiam per resistentiam aliorum subito turberis et corruas.

 

3. Interdum vero oportet violentia uti et viriliter appetitui sensitivo contraire, nec advertere, quid velit caro et quid non velit; sed hoc magis satagere, ut subiecta sit etiam nolens spiritui. Et tam diu castigari debet, et cogi servituti subesse, donec parata sit ad omnia, paucisque contentari discat et simplicibus delectari, nec contra aliquod inconveniens mussitare.

 

 

Consideratio

 

Scrutare abdita cordis: si ira, si invidia, si concupiscentia, si avaritia, si impatientia, aut tristitia: te movit et superavit . . .; si denique honorem Dei simpliciter et pure quaesivisti: si humanam laudem strenue vitasti, si propriam voluntatem prompte abnegasti; si te nulli praetulisti: si patienter correctiones accepisti (1). In omni igitur re facienda intus vel foris, beneplacitum Dei perquire: et eius honorem maiorem omnibus utilitatibus tuis praepone (2). Qui honores non desiderat, nec propria commoda quaerit: securus et gaudens pergit ubique. Angustias patietur: quisquis terrena sectatur (3). Oportet carnem castigare, ne intumescat et concupiscat contra spiritum et ne decipiat et praevaleat contra animam, trahendo ipsam in gehennam (4).

 

Omnium exercitiorum primum et utile magis ad purgationem mentis est, passiones vitiorum agnoscere: et remedia eorum a Deo cum gemitu et lacrimis postulare. Nam pauperes aegroti et vulneribus corporis afflicti: luctuosis precibus opem curationis a transeuntibus sedulo petunt. Misericors autem et pius Dominus non despiciet orationem contriti spiritus: pro aeterna salute gementis (5).

 

Qui parva non cavet, ad peiora corruet (6). Qui abstinet a licitis, securior est ab illicitis (7). Cupidi multi, pauci paucis contenti. Nemo perfecte contentatur, nisi summo bono plene fruatur (8).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 221-224.

 

Notae:

(1) Libellus spiritualis exercitii c. 10, P. 2, p. 351, l. 4.

 

(2) Ib. c. 8, P. 2, p. 345, l. 16.

 

(3) Ib. p. 346, l. 9.

 

(4) Vallis liliorum c. 14, n. 3.

 

(5) Libellus spiritualis exercitii c. 1, P. 2, p. 332, l. 2.

 

(6) Hortulus rosarum c. 12, n. 6.

 

(7) Ib. c. 4, n. 1.

 

(8) Enchiridion monachorum c. 4, n. 2.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXII, Kraków 2012

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: