THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

CONSIDERATIONES

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER III.

 

DE INTERNA CONSOLATIONE

 

–––––

 

CAPUT X.

 

Quod spreto mundo dulce est servire Deo

 

1. Nunc iterum loquar, Domine, et non silebo; dicam in auribus Dei mei, Domini mei et Regis mei, qui est in excelso. O quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Sed quid es amantibus? quid toto corde tibi servientibus? Vere ineffabilis dulcedo contemplationis tuae, quam largiris amantibus te. In hoc maxime ostendisti mihi dulcedinem caritatis tuae, quia, cum non essem, fecisti me, et cum errarem longe a te, reduxisti me, ut servirem tibi, et praecepisti, ut diligam te.

 

2. O fons amoris perpetui, quid dicam de te? Quomodo potero tui oblivisci, qui mei dignatus es recordari, etiam postquam contabui et perii? Fecisti ultra omnem spem misericordiam cum servo tuo, et ultra omne meritum gratiam et amicitiam exhibuisti. Quid retribuam tibi pro gratia ista? Non enim omnibus datum est, ut omnibus abdicatis saeculo renuntient et monasticam vitam assumant. Numquid magnum est, ut tibi serviam, cui omnis creatura servire tenetur? Non magnum mihi videri debet servire tibi; sed hoc potius magnum mihi et mirandum apparet, quod tam pauperem et indignum dignaris in servum recipere et dilectis servis tuis adunare.

 

3. Ecce, omnia tua sunt, quae habeo, et unde tibi servio. Verumtamen vice versa, tu magis mihi servis, quam ego tibi. Ecce, caelum et terra, quae in ministerium hominis creasti, praesto sunt et faciunt cotidie, quaecumque mandasti. Et hoc parum est, quin etiam angelos in ministerium hominis ordinasti. Transcendit autem haec omnia, quia tu ipse homini servire dignatus es, et te ipsum daturum ei promisisti.

 

4. Quid dabo tibi pro omnibus istis milibus bonis? Utinam possem tibi servire cunctis diebus vitae meae! Utinam vel uno die dignum servitium exhibere sufficerem! Vere tu es dignus omni servitio, omni honore et laude aeterna. Vere Dominus meus es, et ego pauper servus tuus, qui totis viribus teneor tibi servire, nec umquam in laudibus tuis debeo fastidire. Sic volo, sic desidero; et quidquid mihi deest, tu digneris supplere.

 

5. Magnus honor, magna gloria, tibi servire et omnia propter te contemnere. Habebunt enim gratiam magnam, qui sponte se subiecerint tuae sanctissimae servituti. Invenient suavissimam Spiritus Sancti consolationem, qui pro amore tuo omnem carnalem abiecerint delectationem. Consequentur magnam mentis libertatem, qui arctam pro nomine tuo ingrediuntur viam et omnem mundanam neglexerint curam.

 

6. O grata et iucunda Dei servitus, qua homo veraciter efficitur liber et sanctus! O sacer status religiosi famulatus, qui hominem angelis reddit aequalem, Deo placabilem, daemonibus terribilem et cunctis fidelibus commendabilem! O amplectendum et semper optandum servitium, quo summum promeretur bonum et gaudium acquiritur sine fine mansurum!

 

 

Consideratio

 

O quanta caritas summi Patris; quanta dilectio unigeniti Filii Dei: quanta benignitas Spiritus Sancti superabundavit in omne genus humanum. Quid dicis ad haec anima mea? Numquid ingrata eris; aut immemor esse poteris tantae caritatis? Quomodo poteris neglegere eum; a quo tam diligenter quaesita es? Quomodo non reamares eum; qui te tam ardenter amavit? Ama amantem et tam valide te amantem; ut potius eligeret mortem subire: quam te perire. Haec fuit caritas qua nemo maiorem habuit (1).

 

Magnam misericordiam, Domine, cum servo tuo fecisti, sed ego, pro dolor, non retribuo grates, sicut digne meruisti. Ideoque me tenent poenae et dolores cordis, quia non possum respondere beneficiis tuis, tam multis et tam magnis. Utinam vel semel digne et integre pro omnibus his queam tibi regratiari! (2) Obsecro autem, ut pro gratiarum actione acceptes meum pauperculum servitium, quo tibi servire cupio et ex caritate debeo, et ut debitum servitutis meae radicaliter procedat ac finaliter tendat ad tuum beneplacitum et honorem, nec umquam cor meum a tua dilectione avertatur, sed anima et corpus meum pariter vigeant et perseverent in sanctissimo servitio tuo, quamdiu spiritus est in visceribus meis et compos mei ipsius sum et tui recordari possum (3). Nihil est servitium meum, etiam si fecero omne, quod iussisti (4).

 

O quam pius, quam dulcis es diligentibus te, quam bene places gustantibus te! Qui experti sunt suavitatem tuam, norunt inde melius cogitare et loqui. Vincit enim tua dulcedo omnem dulcedinem et dulcorat omnem amaritudinem (5). Ex amore tibi servire, iucundissimum est et laborum solamen (6).

 

O quam dulcis res est amor tuus, Christe; quam bene sonat, quam suaviter intrat, quam fortiter tenet et stringit! Utinam me servituti tuae perpetuae obliget, totaliter capiat, totaliter sibi subiciat et proprium tuum me tibi faciat. Tunc enim maxime liber sum, cum ab amore tuo captus sum et omni proprietate privatus et alienatus. Tu tene amoris vinculum, et stabit meum pauperculum servitium (7).

 

Nec ignoro, quia nihil tibi confert meum servitium, sed mihi tamen proficit, si ago, quod tibi gratum esse novi (8). Qui Deo servit, omni bono non deficiet (9). Servire Deo beatitudo animae, sanitas corporis: prudentia spiritus, vita caelestis (10). Infelix est et miser, qui Deo non servit (11).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 216-221.

 

Notae:

(1) Sermones de vita et passione Domini 21, P. 3, p. 174 sq, l. 21.

 

(2) Soliloquium animae c. 25, n. 4.

 

(3) Ib. n. 11.

 

(4) Ib. n. 1.

 

(5) Ib. c. 11, n. 3.

 

(6) Ib. c. 25, n. 2.

 

(7) Ib. n. 3.

 

(8) Ib. n. 4.

 

(9) Hortulus rosarum c. 2, n. 1.

 

(10) Parvum alphabetum monachi lect. 22, P. 3, p. 321, l. 19.

 

(11) Hospitale pauperum c. 4, n. 2.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: