THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
C O N S I D E R A T I O N E S
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER III.
DE INTERNA CONSOLATIONE
–––––
CAPUT I.
De interna Christi locutione ad animam fidelem
1. Audiam, quid loquatur in me Dominus Deus. Beata anima, quae Dominum in se loquentem audit, et de ore eius consolationis verbum accipit. Beatae aures, quae venas divini susurri suscipiunt, et de mundi huius susurrationibus nihil advertunt. Beatae plane aures, quae non vocem foris sonantem, sed intus auscultant veritatem docentem. Beati oculi, qui exterioribus clausi, interioribus autem sunt intenti. Beati, qui interna penetrant, et ad capienda arcana caelestia magis ac magis per cotidiana exercitia se student praeparare. Beati, qui Deo vacare gestiunt, et ab omni impedimento saeculi se excutiunt. Animadverte haec, anima mea, et claude sensualitatis tuae ostia, ut possis audire, quid in te loquatur Dominus Deus tuus.
2. Haec dicit dilectus tuus: Salus tua ego sum, pax tua et vita tua. Serva te apud me, et pacem invenies. Dimitte omnia transitoria, quaere aeterna. Quid sunt omnia temporalia, nisi seductoria? Et quid iuvant omnes creaturae, si fueris a creatore deserta? Omnibus ergo abdicatis creatori tuo te redde placitam ac fidelem, ut veram valeas apprehendere beatitudinem.
Consideratio
Ego sum Iesus quem quaeris. Si ergo me quaeris: sine omnia alia abire (1). Nam in me absconditi sunt omnes thesauri sapientiae Dei; et praeter me non est salus cuiquam viventi: nec spes aeternae vitae morienti. Sint ergo oculi tui semper ad me, et cor tuum maneat apud me: et super omnia desiderabilia requiescas in me. Ego enim sum Dominus Deus tuus qui feci te: et naturam tuam assumpsi, ut traherem te ad me. Veni secure ad me: frater tuus sum, mori etiam paratus pro te. Quid moraris? Accede festina; et dimitte omnia aliena abire: quae te possunt impedire. Si sic feceris, invenies dilectum tuum, in quo felicissime exultabis: et omnia onerosa facilius portabis (2).
En «deliciae meae, esse cum filiis hominum» (Prv 8, 31). Qui sapientiam concupiscit, veniat ad doctrinam meam. Qui divitias quaerit, veniat, ut accipiat aeternas et incorruptibiles. Qui honores ambit, veniat, ut haereditet nomen aeternum in caelo. Qui felicitatem desiderat, veniat, ut eam sine timore et periculo possideat. Qui omnium bonorum abundantiam concupiscit, veniat ad me, ut summum aeternum ac immensum bonum percipiat. Ego sum, qui omnia temporalia bona praesto, et super temporalia, aeterna bona in caelestibus tribuo. Nec promissioni meae deero, cum adimpleta fuerit mandatorum meorum salutaris observantia. Coronabitur autem gloriose in caelo, qui legitime certaverit in hoc mundo (3).
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 176-178.
Notae:
(1) Sermones de vita et passione Domini 9, P. 3, p. 118, l. 9.
(2) Sermones de vita et passione Domini 9, P. 3, p. 120 sq, l. 20.
(3) Soliloquium animae c. 18, n. 5.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: